Libro I, lezione XVIOSTENDITUR DEMONSTRATIONEM ESSE DE PERPETUIS, NON AUTEM DE CORRUPTIBILIBUS
Il testo di Aristotele
Manifestum est autem et si sint propositiones universales, ex quibus est syllogismus, quod necesse est et conclusionem esse perpetuam huiusmodi demonstrationis, et simpliciter ut est dicere demonstrationis. Non est ergo demonstratio corruptibilium nec scientia simpliciter, sed sic, sicut est secundum accidens.
Quod autem universaliter ipsius non est, sed aliquando et sic. Cum autem sit, necesse est alteram non universalem esse propositionem et corruptibilem; corruptibilem quidem, quoniam et conclusio est, non universalem autem quoniam hoc quidem erit, hoc autem non erit ex quibus est: quare non est syllogizare universaliter, sed quoniam nunc est.
Similiter se habet et de definitione, quoniam quidem est definitio aut principium demonstrationis, aut demonstratio positione differens, aut conclusio quaedam demonstrationis.
Eorum autem, quae saepe fiunt, demonstrationes sunt et scientiae, ut lunae defectus; manifestum est quidem quod secundum quod huiusmodi sunt, semper sunt; in quantum autem non semper, secundum partem sunt. Sicut autem defectus, similiter est in aliis.
La versione latina commentata da san Tommaso, nel testo dell'edizione leonina.
It is also evident that if the propositions of which a syllogism consists are universal, the conclusion of such a demonstration. and in short of the demonstration of itself, must necessarily be perpetual. There is not then either demonstration, nor in short science of corruptible natures, but so as by accident, because there is not universal belonging to it, but sometimes, and after a certain manner. But when there is such, it is necessary that one proposition should not be universal, and that it should be corruptible, corruptible indeed, because the conclusion will be so if the proposition is so, and not universal, because one of those things of which it is predicated will be, and another will not be,1 hence it is not possible to conclude universally, but that it is now. It is the same in the case of definitions, since definition is either the principle of demonstration, or demonstration, differing in the position (of the terms), or a certain conclusion of demonstration. The demonstrations and sciences however of things frequently occurrent, as of the eclipse of the moon, evidently always exist, so far as they are such, but so far as they are not always, they are particular,2 and as in an eclipse, so also is it in other things.
I capitoli interi, nella traduzione di Octavius Freire Owen (London: George Bell & Sons, 1889 (Bohn's Classical Library), vol. I, from the plates of the first edition (London: H. G. Bohn, 1853), same pagination).
Sinossi degli editori leonini
1. Argumentum et divisio textus. — 2. Duae conclusiones; quarum prima est: Demonstrationes simpliciter dictae, (de quibus nunc sermo est) sunt de perpetuis; — altera est: Demonstratio proprie dicta non est per se de corruptibilibus, sed solum per accidens. — 3. Probatur utraque conclusio: demonstratio utitur principio, dici de omni, seu procedit ex universalibus; ergo est de aeternis, non autem de corruptibilibus. — 4. Et idem dicendum est de definitionibus: quia definitio aut est principium, aut conclusio demonstrationis, aut demonstratio positione differens. — 5. Definitio quando a demonstratione nonnisi positione differt, continet totum quod est in demonstratione, scilicet medium et conclusionem, licet non sit ordinata in modo et figura syllogismi. — 6. Error idealismi ex praecedenti doctrina a Platone falso illatus. — 7. Refutatio. Sensibilia quamvis corruptibilia sint in particulari, tamen in universali quandam sempiternitatem habent; et ideo quando datur demonstratio de corruptibilibus in universali, demonstratio est corruptibilium per accidens, sed per se est sempiternorum. — 8. Eorum quae frequenter eveniunt dantur demonstrationes, sed secundum quod sunt semper, non autem secus.
Il commento di san Tommaso
1. Postquam ex superioribus Philosophus concluserat quod demonstratio non concludit ex extraneis principiis, nunc iterum ex superioribus intendit concludere quod demonstratio non est de corruptibilibus. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit quod sempiternorum et non corruptibilium est demonstratio; secundo, ostendit qualiter sit eorum quae sunt ut frequenter; ibi: Eorum autem etc. Circa primum duo facit: primo, ostendit quod demonstratio non sit corruptibilium, sed sempiternorum; secundo, ostendit idem de definitione; ibi: Similiter se habet etc. Circa primum duo facit: primo, proponit conclusionem intentam; secundo, ponit rationem probantem ipsam; ibi: Quod autem universaliter etc.
2. Primo ergo ponit duas conclusiones, quarum una sequitur ex altera. Prima est quod necesse est conclusionem demonstrationis huius de qua nunc agitur, et quam possumus dicere simpliciter demonstrationem, esse perpetuam; quod quidem sequitur ex hoc, quod supra habitum est, scilicet quod propositiones, ex quibus fit syllogismus, debent esse universales: quod significavit per dici de omni. Secunda conclusio est quod neque demonstratio, neque scientia est corruptibilium, loquendo simpliciter, sed solum secundum accidens.
3. Deinde cum dicit: Quod autem universaliter etc., inducit rationem ad probandum propositas conclusiones: quae talis est. Conclusionis corruptibilis, et non sempiternae, non est in se continere quod est universaliter, sed aliquando et sic. Dictum est enim supra quod dici de omni duo continet, scilicet quod non in quodam sic et in quodam non, et iterum, quod non aliquando sic et aliquando non. In omnibus autem corruptibilibus ° invenitur aliquando sic et aliquando non. Unde patet quod in corruptibilibus non invenitur dici de omni, sive quod est universaliter. Sed ubi conclusio est non universalis, oportet aliquam praemissarum esse non universalem. Conclusio ergo corruptibilis oportet quod sequatur ex praemissis, quarum altera non sit universalis. Cum ergo huic coniunxerimus quod demonstratio simpliciter semper debet esse ex universalibus, sequitur quod demonstratio non possit habere conclusionem corruptibilem, sed sempiternam.
4. Deinde cum dicit: Similiter se habet etc., ostendit quod etiam definitio est non corruptibilium, sed sempiternorum, tali ratione. Demonstratio quantum ad principia et conclusiones est sempiternorum et non corruptibilium; sed definitio vel est principium, vel conclusio demonstrationis, vel demonstratio positione differens; ergo definitio non est corruptibilium, sed sempiternorum.
5. Ad intellectum autem huius literae sciendum est quod contingit definitiones diversas dari eiusdem rei, sumptas ex diversis causis. Causae autem ad invicem ordinem habent: nam ex una sumitur ratio alterius. Ex forma enim sumitur ratio materiae: talem enim oportet esse materiam, qualem forma requirit. Efficiens autem est ratio formae: quia enim agens agit sibi simile, oportet quod secundum modum agentis sit etiam modus formae, quae ex actione consequitur. Ex fine autem sumitur ratio efficientis: nam omne agens agit propter finem. Oportet ergo quod definitio, quae sumitur a fine, sit ratio et causa probativa aliarum definitionum, quae sumuntur ex aliis causis. Ponamus ergo duas definitiones domus, quarum una sumatur a causa materiali, quae sit talis: Domus est cooperimentum constitutum ex lapidibus, cemento et lignis. Alia sumatur ex causa finali, quae sit talis: Domus est cooperimentum prohibens nos a pluviis, frigore et calore. Potest ergo prima definitio demonstrari ex secunda, hoc modo: Omne cooperimentum prohibens nos a pluviis, frigore et calore oportet quod sit constitutum ex lapidibus, cemento et lignis; domus est huiusmodi; ergo etc. – Patet ergo quod definitio, quae sumitur a fine, est principium demonstrationis; illa autem, quae sumitur a materia, est demonstrationis conclusio. Potest tamen utraque coniungi, ut sit una definitio, hoc modo: Domus est cooperimentum constitutum ex dictis, defendens a pluvia, frigore et calore. Talis autem definitio continet totum quod est in demonstratione, scilicet medium et conclusionem. Et ideo talis definitio est demonstratio positione differens; quia in hoc solo differt a demonstratione, quia non est ordinata in modo et figura.
6. Sciendum est autem quod quia demonstratio non est corruptibilium, sed sempiternorum, neque definitio, Plato coactus fuit ponere ideas. Cum enim ista sensibilia sint corruptibilia, videbatur quod eorum non posset esse neque demonstratio, neque definitio. Et ideo videbatur quod oporteret ponere quasdam substantias incorruptibiles, de quibus et demonstrationes et definitiones darentur. Et has substantias sempiternas vocabat species vel ideas.
7. Sed huic opinioni occurrit Aristoteles superius dicens quod demonstratio non est corruptibilium nisi per accidens. Etsi enim ista sensibilia corruptibilia sint in particulari, in universali tamen quamdam sempiternitatem habent. Cum ergo demonstratio detur de istis sensibilibus in universali, non autem in particulari, sequitur quod demonstratio non sit corruptibilium, nisi per accidens; sempiternorum autem est per se.
8. Deinde cum dicit: Eorum autem quae etc., ostendit quomodo eorum, quae sunt ut frequenter, possit esse demonstratio, dicens: quod eorum quae saepe fiunt, sunt etiam demonstrationes et scientiae: sicut de defectu lunae, qui tamen non semper est. Non enim luna semper deficit, sed aliquando. Haec autem quae sunt frequenter, secundum quod huiusmodi sunt, idest secundum quod de eis demonstrationes dantur, sunt semper: sed secundum quod non sunt semper, sunt particularia. De particularibus autem non potest esse demonstratio, ut ostensum est, sed solum de universalibus. Unde patet quod huiusmodi, secundum quod de eis est demonstratio, sunt semper. Et sicut est de defectu lunae, ita est de omnibus aliis similibus. - Consideranda tamen est differentia inter ea. Quaedam enim non sunt semper ° secundum tempus, sunt autem semper per comparationem ad causam: quia nunquam deficit, quin posita tali causa, sequatur effectus; sicut est de defectu lunae. Nunquam enim deficit, quin semper sit lunae eclipsis, quandocunque terra diametraliter interponitur inter solem et lunam. In quibusdam vero contingit quod non semper sunt, etiam per comparationem ad causam: quia videlicet causae impediri possunt. Non enim semper ex semine hominis generatur homo habens duas manus; sed quandoque fit defectus vel propter impedimentum causae agentis vel materiae. In utrisque autem sic ordinandae sunt demonstrationes, ut ex universalibus propositionibus inferatur universalis conclusio, removendo illa, in quibus potest esse defectus vel ex parte temporis tantum vel etiam ex parte causae.
Di questo commento non esiste una traduzione inglese di pubblico dominio: qui si dà il latino.
Note degli editori leonini
α) Nunc iterum etc. — Codd. (exc. MO): nunc autem; ABG: ex superioribus iterum etc.; DKM omitt. iterum. — Infra, codd.: sempiternorum non corruptibilium est demonstratio.
β) Circa primum duo facit etc. — Amanuenses codd. NO hanc primam subdivisionem primi membri omnino omittunt, et a repetitione eorumdem verborum (ut saepissime amanuensibus accidit) distracti, sive ipsi, sive amanuenses codd. ex quibus excrispserunt, ad secundam subdivisionem excurrunt: Circa primum, inquit O, duo facit, primo ostendit conclusionem intentam; secundo ponit probantem ipsam. — Ex opposito amanuensis cod. K, ob eamdem rationem, ponit primam divisionem, alteram vero omittit, quamvis verba textus, quod autem universaliter, quae subdivisionem ultimam subaudiunt, referat. Porro omissiones horum codd. menda sunt manifesta, ut patet ex lectione praesenti, in qua s. Thomas praemissas divisiones et subdivisiones, quas alii codd. cum P habent, singillatim exponit.
γ) Quam possumus dicere simpliciter demonstrationem. — PB: simpliciter dicere. Iam praemonuimus demonstrationem de qua nunc agitur esse demonstrationem propter quid, quae potest dici simpliciter demonstratio: τς τοιαύτης ἀποδείξεως καὶ τῆς πλῶς επεῖν ἀποδείξεως. Innuit hic s. Doctor cum Aristotele demonstrationem quia, de qua late infra lect. XXIII, seqq.
δ) Ex quibus fit syllogismus. — Ita P et codd., exc. H, qui habet: ex quibus fiunt demonstrationes; et M: ex quibus procedit demonstratio. Revera demonstratio melius exprimit s. Thomae sententiam, qua ponitur quod propositiones, ex quibus procedit demonstratio, debent esse universales, ut supra habitum est. Et certe quando P et alii codd. legunt: ex quibus fit syllogismus, subintelligendum est, demonstrativus. — Infra A: quod significavit de dici de omni; M: quod significat per se et dici de omni; lectio non spernenda; K: quod significat de omni; R: quod significant de omni.
ε) Deinde cum dicit: quod autem universaliter etc.- Notatu digna sunt quae habet Caietanus in I Poster., cap. IX in princip. (fol. 50 vers., col. 2): « Advertre, inquit, circa literam duo. - Primum est quod textus » glossatus a sancto Thoma affirmative legitur ibi (Quod autem universa- » liter non ipsius est): dico autem hoc, quia aliorum textus habet: Quod » autem universaliter (ipsius est) etc. - Secundum est quod cum multa » antiqua commentaria s. Thomae viderim, in nullo inveni glossata ab eo » verba textus immediate sequentia (ly, quare et conclusionem, usque » ad ly, similiter se habet etc.). Miror autem de hoc, quia in antiquis » textus (Aristotelis) exemplaribus verba illa inveniuntur, et sunt haec: » Cum sit, non universalem autem, quod hoc quidem erit, hoc autem » non erit, ex quibus est; quare non est syllogizare universaliter, sed » quoniam nunc est. Quae salvo meliori iudicio possunt sic continuari » cum expositione s. Thomae: - Quare et conclusionem necesse est esse » sempiternam, cum sit praemissa universalis: non universalem autem » praemissam dico, quod hoc quidem erit, hoc autem non erit, idest, » quando in hoc vel nunc continget, et in hoc alio vel tunc non contin- » get coniungi terminos, ex quibus est; et propterea cum tali prae- » missa non est syllogizare, idest concludere universaliter, sed quoniam » nunc est. » Quoad primam partem animadversionis Caietani dicendum quod diversitas lectionum in versionibus latinis ex textu ipso graeco derivat. Teste enim Philopono in I Poster., §. Manifestum est etc.: « Dupliciter » autem fertur scriptura: plurima enim commentaria habent, Quoniam » universaliter ipsius est; quaedam autem, Quoniam non universaliter » ipsius est » (pag. 35, col. 2). Vestigia lectionis primae affirmat Waitz (Op. cit., p. II, Schol., pag. 322) haberi in codice Laurentiano 72, 5. Alteram vero prodit Boethius: Et non universalis ipsius est, sed aliquando et sic (Opp., Basileae, apud Henrichum Petrum, 1516, pag. 528), et hanc amplectitur Waitz, et sequitur Didot, ut in textu videre est. - Utramque lectionem interpretatur atque in bonum sensum trahit Philoponus: « Se- » cunda quidem, inquit, scriptura dicens non universalem, manifestior » erit, idest, quoniam non universale est Socratem esse animal: univer- » sale enim erat quod primo et omni et semper subiecto inest... Alia » autem scriptura dicens, quoniam universaliter ipsius est, pro eo quod » est de omni vult declarare, idest, quoniam omnis homo animal est, » propter hoc et Socrates animal est: omni enim homini inest animal » (Op. et loc. cit.). - Ad s. Thomam autem quod attinet, mihi videtur textum Aristotelicum ab eo exponi non secus ac exponitur a Philopono in sensu secundae lectionis manifestioris: In corruptibilibus, ait Angelicus, in genere loquens, non invenitur dici de omni, sive quod est universale. - Quoniam non universale, inquit Philoponus exemplificans de Socrate, est Socratem esse animal. Altera pars animadversionis Caietani respicit lacunam, quam ipse retinet esse in expositione s. Thomae, quasi verba illa textus: Cum sit, non universalem etc. sine commentario relinquuntur. Sed pace viri doctissimi dixerim nihil mihi videri a s. Thoma esse relictum. Quod ut
brevius demonstrem assumantur quae Caietanus profert, addenda suo iudicio expositioni s. Thomae: 1°, Quare et conclusionem necesse est esse sempiternam, cum sit praemissa universalis. Sed haec habentur in s. Thoma, cum ait: Cum ergo... demonstratio simpliciter semper debet esse ex universalibus, sequitur quod demonstratio non possit habere conclusionem corruptibilem, sed sempiternam. 2°, Prosequitur Caietanus: Non universalem autem praemissam dico, quod hoc quidem erit, hoc autem non erit, idest quando in hoc vel nunc continget, et in hoc alio vel tunc non continget coniungi terminos, ex quibus est; et propterea cum tali praemissa non est syllogizare, idest concludere universaliter, sed quoniam nunc est. - Sed aut fallor ego, aut quae hic Caietanus habet, manifestiori oratione leguntur explicata a s. Thoma, cum dicit: Conclusionis corruptibilis, et non sempiternae, non est in se continere quod est universaliter, sed aliquando et sic; atque, elucidata Aristotelis argumentatione, concludit: Sed ubi conclusio est non universalis, oportet aliquam praemissarum esse non universalem. Conclusio ergo corruptibilis oportet quod sequatur ex praemissis, quarum altera non sit universalis. Non ergo aliquid omittit s. Thomas, quamvis in sua expositione non omnia verba repetat Aristotelis.
ζ) Conclusionis etc. - Unus cod. N: ipsius, idest conclusionis etc. - Non displicet haec lectio, quia verbum ipsius est in textu Aristotelico (τι οὐ καθόλου αὐτοῦ) et s. Thomas illud refert ad conclusionem, ut est manifestum ex argumento, quam ponit: Conclusionis corruptibilis etc.
η) Sed aliquando et sic. - Ita codices, exc. MR, qui habent cum P: sed aliquando sic. Lectio adoptata ex codd. conformior est textui graeco: ἀλλὰ ποτὲ καὶ πς.
θ) In omnibus autem... aliquando non. - Haec est minor argumenti ad concludendum quod in corruptibilibus non invenitur dici de omni, et consequenter quod de corruptibilibus non possit per se haberi demonstratio. Mendosus ergo est hoc loco cod. N omittendo totam hanc minorem. - Infra vero (sed ubi etc.) adoptavimus lectionem codd. prae lectione PM: sed ubi conclusio non est universalis, debet aliqua praemissarum esse non universalis.
ι) Demonstratio simpliciter semper debet esse ex etc. - Magis placet haec lectio codd. ABCDEKLMNORST, quam Piana: demonstratio semper debet esse simpliciter ex etc., quia magis respondet praemissis superiori n. 2, ubi dictum est hic agi de demonstratione simpliciter dicta. - GI omittunt simpliciter; H omittit semper et simpliciter; NR omittunt semper. Sed sunt omissiones mendosae. - Mendosus est infra etiam cod. M, qui proposita thesi quod definitio est non corruptibilium, sed sempiternorum, omnia quae sequuntur, usque ad finem numeri 4 inclusive omittit: videlicet thesim enunciat, eius rationem promittit (ostendit quod etc.); sed statim rationem ipsam praeterit. Quod si huius oscitantiae causam quaeras, illa est solita, nempe recursus eorumdem verborum, quae praecedunt et sequuntur ea quae omissa sunt: sempiternorum.
α) Plato coactus fuit ponere ideas. – Principium unde exorsus est Plato est verum et omnibus sapientibus acceptum, nempe definitiones atque demonstrationes esse rerum incorruptibilium et sempiternorum: ubi enim obiectum scientiae non esset immutabile et sempiternum, fieri nequiret ut scientia ipsa, quae ab obiecto pendet, firma atque immutabilis permaneret. Sed Platonis error ex eo provenit, quod in rebus ipsis corruptibilibus et contingentibus non distinxerit illud quod in ipsis est universale, incorruptibile et sempiternum; et consequenter extra et supra sensibilia et contingentia quaerere coactus fuit substantias separatas et sempiternas, quas species vel ideas appellavit. Videlicet ex eodem principio originem ducunt sensismus et idealismus. Negat dari scientiam sensismum, quia sensibilia quae nos circumstant non habent firmitatem; et quia sensibilia quae nos circumstant non habent firmitatem, idealismus, ut scientiam tueatur, collocat extra et supra sensibilia scientiae nostrae obiecta (Cf. p. I, qu. LXXXIV, artic. 1).
Operae pretium erit transcribere quae in hunc locum Poster. analytic. Caietanus notat. « Ex eo, inquit, quod scientia per se et primo terminatur ad universalia, extendere se potest adminiculo inferiorum virium ad singularia corruptibilia, quorum naturae sunt illa universalia. Potest enim sciens uti universali cognitione dupliciter. Uno modo ut obiecto; et hoc facit cum intellectuales limites non egreditur, definiendo, demonstrando passiones etc. Alio modo ut medio respectu singularium; et hoc ministerio inferiorum virium applicatus facit, quoties conclusio est propositio singularis: oportet siquidem tunc alteram praemissarum saltem esse universalem. Quia ergo scientia nostra est de universalibus sempiternis, non talibus quae singularium naturae non sunt (ut Plato posuit), sed talibus ut eorum applicatione ad corruptibilia, quorum sunt naturae, ipsorum corruptibilium notitiam habeamus; corruptibilium dicit (Aristoteles) scientiam esse per accidens, tum quia terminari ad individua corruptibilia non convenit scientiae in intellectu consistenti et directe, seu (sed) dum egreditur quodammodo et reflectitur, adminiculo sensuum, supra corruptibilia, in quibus salvatur universale illud etc....
» Ad supradictorum maiorem evidentiam adverte quod cum dicitur naturas rerum corruptibilium secundum se sumptas, de quibus dantur demonstrationes et definitiones, esse incorruptibiles et perpetuas, potest intelligi dupliciter. Uno modo positive, et sic est sensus quod nunquam desinunt esse in rerum natura, quia semper aliquid individuum eorum salvatur, licet hoc et illud corrumpatur; et hoc licet de multarum rerum naturis, secundum ponentes aeternitatem mundi, verificari posset, non tamen posset secundum eos de omnibus quorum est scientia verificari... Hoc modo intelligendum non est universalia incorruptibilia et perpetua esse. – Alio ergo modo intelligitur, scilicet negative; et tunc est sensus quod abstrahunt a corruptione et temporum differentiis, idest non habent in se unde corruptioni aut tempori subdantur, licet hoc habeant secundum quod in particularibus sunt, quorum per se primo tam generatio quam corruptio est. Et hic sensus est verus in omnibus, quoniam sive in rerum natura res sint, sive non, universaliter conceptae variabilitatem aliquam non incurrunt: nihil enim minus habitudines et connexiones rosae ad ea, quae per se illi insunt, salvantur, particularibus rosis corruptis, quam existentibus, ut patet inductive in his quae per se insunt, secundum omnes modos perseitatis » (Edit. cit. fol. 51, col. 2).
Recens Aristotelis expositor existimat in doctrinis Stagiritaе affirmari pugnantia. Cum enim, inquit, Aristoteles constanter concedat scientiam non dari sine universalibus (quia ipsa scientiae necessitas ex universalitate enascitur), et simul affirmet universalia existere in singularibus, idem est ac si ponat essentias singulares esse simulque universales. Quam quidem suam propriam contradictionem, quam indebite Platonis scholae tribuit, Aristoteles nedum lectoribus, sed sibimetipsi occulere nititur tum vocabulorum varietate et quasi flexibilitate, tum etiam ex modo concipiendi universalia (Aristotele esposto ed esaminato da Antonio Rosmini-Serbati, Torino 1858, lib. I, cap. II, pag. 78).
Verum, meo quidem iudicio, ideo auctor iste contradictiones inveniri in doctrina Aristotelica de universalibus affirmat, quia mentem Aristotelis non penetravit et, ut alibi iam notavimus (I Perih., lect. x, not. 1), non distinxit varias acceptiones τοῦ universalis; proindeque non in Aristotele quidem sed in falsis eiusdem Aristotelis interpretationibus contradictiones reperiuntur. Et revera praelaudatus auctor dicit universale, quod Aristoteles opponit universali platonico et obiectum scientiae constituit, esse individuum vagum (Cf. I Perih., lect. x, n. 13), hoc est, inquit Rosminius (loc. cit., pag. 84), cogitationem, seu (ut dicit in Teosofia, Il Reale, vol. V, cap. xxIII, pag. 50 segg. INTRA 1874) imaginationem intellectivam, individuorum realium; assertumque confirmat, adducendo in nota verba Hauréau, de quo I Perih., lect. x, not. 1, diximus. Vix ac ne vix quidem opus est ut immoremur in refutanda hac prima
citati auctoris assertione. Individuum enim vagum non est universale in doctrina Aristotelis, sed est singulare sine determinatione formae singularitatis (Cf. I Perih., lect. cit., n. 13). – Asserit deinde idem Auctor duo ista contradictoria esse, nempe scientiam esse de universalibus, et universalia existere in singularibus, quia, ut ipse addit, hoc est asserere essentias esse universales et simul singulares. – Cessabit contradictio ubi distinguatur in universali, seu in essentia praecisa a conditionibus individualibus, id quod de universali praedicatur ut ad solam mentis operationem pertinens, et quod proinde non de essentia universali est, sed accidentaliter ipsi a mente tribuitur, ut cum dicitur, homo est praedicabile de multis, vel, est species, etc. (Cf. lect. x cit. Perih., n. 9). De hoc universali non dicit Aristoteles quod sit in singularibus, imo certe affirmat quod neque possit in singularibus existere. – Distinguitur insuper, in qualibet universali, essentia quae concipitur ut unum non quocunque modo, sed quasi exemplar eorum quae eius naturam retrahunt, sicut natura humana concipitur ut unum, in quo uniuntur humana individua, quasi exemplar ad quod ipsamet individua, secundum se distincta, formata sunt (Cf. ib., lect. XII, n. 7). Et universale sic acceptum, nempe ut unum, negat iterum et merito Aristoteles existere in singularibus, et contra Platonem affirmat in sola acceptione intellectus existere, non autem in seipso (Cf. ib., lect. x, n. cit.). Attamen huic universali, quod est natura quaedam, tribuitur aliquid quod non pertinet ad actum intellectus, sed ad esse quod habet natura in rebus, sicut cum dicitur quod homo est dignissima creatura; et universale sic acceptum verissime affirmat Aristoteles existere in singularibus contra Platonem, et illud esse immutabile, sempiternum, et scientiae obiectum (Cf. ib.). – Sed distinguatur tertio in universali existente hoc modo in singularibus, illud quod ipsi tribuitur ratione naturae universalis, et illud quod ipsi tribuitur ratione singularitatis, qua singulare est. Universale ratione suae naturae non suscipit praedicationes singularitatis, qua vestitur, nisi per accidens; ratione singularitatis est singulare, et suscipit per se praedicationes singularitatis (Cf. ib.). Unde et est sine ulla contradictione universale et singulare, obiectum scientiae et obiectum sensus.
Sed praeterea sensus determinandus est, quo dicitur scientia esse de universali. Qua in re iterum audiendus est Caietanus, Op. et loc. cit., col. 4. – « Quia... scientia est universalium, ideo declarandum est quot modis intelligitur propositio illa. Sciendum est ergo quod cum universale dicat haec duo, scilicet rem universalem, quadrupliciter sumi potest: primo pro re, secundo pro universalitate, tertio pro toto coniuncto ex re et universalitate quasi ex duabus partibus, quarto pro toto coniuncto, sed non quasi ex partibus, sed sicut ex re et rei conditione, sine qua non etc. Primo modo sensus est, scientia est rerum; secundo modo, scientia est universalitatum; tertio autem, scientia est totius compositi, scilicet rerum universalium; quarto demum modo sensus est, scientia est rerum, quae habent universalitatem tanquam conditionem sine qua non sciuntur etc. Quis autem horum sensuum verus et intentus a peripateticis sit, manifestari facile potest praesupponendo significatum similium propositionum, in quacunque materia fiant etc., scilicet quod cum dicitur: scientia est hominis, bovis, caeli, Dei etc., nihil significatur nisi quod scientia ipsa ad hominem, bovem etc. terminatur tanquam ad obiectum cognitum etc. Hoc siquidem sensu dicimus: mathematicam esse numerorum et magnitudinum, et physicam rerum naturalium, et medicinam corporis humani scientiam etc.
» Hoc enim stante dicitur quod primus sensus non est intentus a philosophis per illam propositionem, sed sit verus aliquo modo etc. Non est intentus quidem, quia si solum hoc voluissent dicere, sat fuisset dicere, quod scientia est rerum, et non oportuisset universalis vocabulo uti. Veritas vero est, quia scientia nostra ad res ipsas terminatur, aliquo autem modo, quia scientia non terminatur ad res quomodolibet sumptas, aut qualitercunque se habentes etc., quia non ad singulares singulariter etc. – Secundus quoque sensus extra intentionem philosophorum est, licet verus particulariter sit. Logica enim est scientia de universalitatibus, non autem aliae scientiae; proferentes autem dictam propositionem de scientia in communi loquuntur. Tertius vero sensus omnino falsus est, quoniam scientia nulla est circa tale compositum, nisi forte per accidens etc. Scientiae enim reales sunt de rebus quae sunt in rerum natura; tale autem compositum nihil est (in) rerum natura (ut dicitur in primo De anima). Scientiae quoque rationales de intentionibus sunt, et non de compositis ex intentionibus et rebus etc. Nunquam siquidem in aliqua definitione dicitur: A universale est B etc., sed A est etc.; et similiter in syllogismis non assumitur, omne A universale est quod etc.; sed simpliciter, omne A est B. – Quartus igitur sensus est verus et intentus: verus quidem, quia scientiae obiectum est res ipsa, quoniam ad ipsam sciendi actus terminatur; aliter scientiae reales non essent de rebus. Et quia res non potest intellectui obici et sciendi actum termi-
nare, nisi representetur absque conditionibus individualibus, quod est representari universaliter, et rem habere universalitatis conditionem, ideo habentium universalitatem ut conditionem, sine qua non, scientia est. Intentus autem a peripateticis est, quia volunt dicere per hanc propositionem quod scientia est de rebus, non singulariter sumptis, quia sic variabilitati subsunt, sed universaliter sumptis: ita quod universalitas, seu universaliter concipi, non est res scita, nec ratio quod res sciatur, nec pars rei scitae, nec terminat actum sciendi, sed est conditio sine qua res non scitur ab intellectu nostro directe. Sicut approximatio ignis ad combustibile nec est ignis, nec pars eius, nec ratio quod comburat, nec principium comburendi, sed conditio sine qua non potest comburere.
» Diligenter autem notato haec quae diximus, quoniam ex his habes quomodo res obiectum scientiae sit, et quomodo universalia sint extra animam, et quomodo de eis probentur passiones et assignentur definitiones, et quomodo praedicentur in propositionibus, et genera sint et species, et in praedicamentis reponantur, et similia: semper enim intelligitur de universalibus secundum quartum sensum, idest de rebus universalitate fultis tanquam conditione sine qua non: taliter siquidem rebus haec omnia conveniunt, praeter quae esse in rerum natura, quod ipsis universalibus convenit absque universalitatis conditione, licet non demonstretur de eis absque illa etc.
» Et si contra hoc arguatur, quod secundum hunc sensum scientia (et definitiones etc.) non sit de rebus extra animam, sic: Scientia est de universalibus, idest rebus habentibus universalitatis conditionem; res habentes talem conditionem ut sic non sunt extra animam; ergo scientia non est de rebus existentibus extra animam. - Respondetur quod in tali processu, qualitercunque formetur, accidentis fallacia, vel figurae dictionis, vel a secundum quid ad simpliciter, invenitur (Cf. lect. XXII): quia proceditur a modo rei, seu a re cum tali conditione, quod idem est, ad rem ipsam etc., ut patet. Quia in praemissis sumitur res scita vel definita vel praedicabilis etc. fulta tali conditione universalitatis; in conclusione autem res ipsa, quae actum sciendi terminat, absque conditione sine qua non definitur nec scitur nec praedicatur etc., concluditur non esse extra animam. Quod sophisticum est, deberet enim sic concludi: ergo scientia non est de rebus existentibus extra animam absque universalitatis conditione, quae extra animam non invenitur: et hoc est verissimum. »
λ) Occurrit Aristoteles superius dicens etc.-GL: occurrit superius Aristoteles dicens etc.; HOR om. superius.-Lectio Piana est aliorum codd.; et Piana addit in margine: lectione praesenti. Et recte. In primo enim versiculo habentur quae in secundo numero enunciaverat s. Thomas et in praesenti numero exponit: ἀλλ' οτως ὥσπερ κατὰ συμβεβηκός.
Et ideo recte hoc loco dicitur: occurrit Aristoteles superius. Quia tamen opinio Platonica enascitur ex eo quod demonstratio est de sempiternis et non de corruptibilibus; hinc Angelicus primo exponit rationes Aristotelis ad ostendendam thesim principalem; deinde ordinate dubium Platonicum refutat.
μ) Sint in particulari etc.-Quia infra verba in particulari iterum occurrunt, ideo amanuensis cod. O per distractionem omnia verba intermedia omittit, et, corrupto sensu sententiae, immediate habet; sequitur quod demonstratio etc.-Idem fere accidit amanuensi cod. E: cum ergo demonstratio non sit corruptibilium etc.
ν) Nisi per accidens.-Scire rem prout est in alio, est scire rem illam per accidens (Cf. lect. IV, n. 4). E. g., scitur universalis haec propositio: omnis dualitas est numerus par. Et haec propositio scitur per se, et in se, quia ad illam terminatur actus mentis. Sed eo ipso quod scis omnem dualitatem esse parem, scis etiam per ipsam et in ipsa omnes et singulares dualitates pares esse. Istae ergo dualitates singulares sciuntur non in seipsis (et hinc est quod a nobis non possunt definiri), sed in veritate et per veritatem propositionis universalis. Sciuntur ergo per accidens. Idem intelligitur de ratiocinatione Aristotelis quoad sempiterna scita per se, et quoad corruptibilia scita in illis, hoc est per accidens.
ξ) Quae sunt frequenter etc.-Cod. G: quae sunt ut frequenter; M: quae fiunt ut frequenter. Et haec loquendi formula magis usitata invenitur penes s. Thomam, non secus ac illae: ut in pluribus, ut in paucioribus; quae eandem habent significationem (Cf. supra, lect. I, n. 5).-Infra vero cod. O, loco sed secundum quod non sunt semper, habet: sed quae non sunt semper. Cum Piana stant ceteri codices, et bene: nam, secundum quod non sunt semper, dicitur per oppositionem ad ea quae sunt ut frequenter et accipiuntur secundum quod... sunt semper.
ο) Non sunt semper etc.-Codd. NQ errore plane manifesto omittunt particulam negativam, et legunt: sunt semper.-B: non fiunt semper: quae est lectio bona, non tamen adoptanda, quia, non sunt, ut P habet cum ceteris codd., magis respondet iis, quae sequuntur: sunt autem semper.-Codd. ACDGHLMQST: non sunt semper secundum tempus quidem; EIKN: quaedam; O: secundum tempus quidquid; R: quae. Forte tamen tum quaedam, tum quidquid, tum quae corrupte posita sunt pro quidem priorum codd.: quae particula recte apponeretur post tempus.
π) Vel ex parte temporis tantum etc.-Ita codd. Excipe tamen AB DNORT, qui, omisso etiam, legunt: vel ex parte temporis tantum, vel ex parte causae. Sed etiam videtur requisitum a prima parte sententiae, vel ex parte temporis tantum.-P: vel ex parte temporis, vel ex parte causae.