Libro I, lezione XIXDE DIFFERENTIA PRINCIPIORUM COMMUNIUM AB INVICEM

San Tommaso d'Aquino, In libros Posteriorum Analyticorum expositio · Aristotele, Analitici secondi cap. 10, cap. 11 · 76b23–77a9

Il testo di Aristotele

Non est autem suppositio neque petitio, quod necesse est propter seipsum esse, et videri necesse est. Non enim ad exterius rationem est, sed ad eam, quae est in anima; quoniam neque syllogismus. Semper enim est instare ad exterius rationem, sed ad interius rationem non semper.

Quaecunque igitur demonstrabilia accipit esse ipse non demonstrans, haec si quidem probabilia accipiat discenti, supponuntur, et non est simpliciter suppositio, sed ad illum solum; si vero neque unius opinionis, aut contrariae est, accipiat, idem petit. Et in hoc differunt suppositio et petitio; est enim petitio in contrarium discentis opinioni; aut quod si aliquis, demonstrabile cum sit, accipiat et utatur non demonstrans.

Termini igitur non sunt suppositiones (nihil enim esse aut non esse dicunt), sed in propositionibus sunt suppositiones. Terminos autem solum intelligere oportet; hoc autem non est suppositio, nisi et audire suppositionem aliquis esse dicat. Sed quorumcunque existentium, in eo quod illa sunt, fit conclusio.

Neque geometra falsa supponit, sicut quidam affirmant dicentes, quod non oportet falso uti geometram: mentiri autem dicentem (lineam) unius pedis esse, non unius pedis: aut rectam scriptam, non rectam esse. Sed geometra nihil concludit secundum hanc lineam, quam ipse posuit, sed quae per haec ostenduntur.

Amplius, petitio et suppositio omnis, aut sicut totum est, aut sicut in parte: termini autem neutrum horum. Species quidem igitur esse, aut unum aliquid extra multa, non necesse est, si demonstratio erit; esse tamen unum de multis verum dicere necesse est: non enim erit universale, nisi hoc sit; si vero universale non sit, medium non erit: quare neque demonstratio. Oportet itaque aliquid unum et idem de pluribus esse, non aequivocum in demonstratione.

La versione latina commentata da san Tommaso, nel testo dell'edizione leonina.

Sinossi degli editori leonini

1. Argumentum et divisio textus. — 2. Communes animi conceptiones habent commune cum aliis principiis demonstrationis quod necesse est esse per se veras; sed proprium illarum est quod etiam necesse est videri quod per se sunt verae. — 3. Nempe, adeo verae sunt et ut tales cognoscuntur, ut interiori intellectui eis nequeat contradici; et ideo non sunt neque petitiones neque suppositiones. — 4. Suppositio, petitio (et quaestio): assumuntur ut principia indemonstrabilia, quamvis demonstrabilia sint per aliam scientiam. — 5. Definitiones a suppositionibus distinguuntur: omnis enim petitio vel suppositio dicit aliquid esse vel non esse; definitiones autem non dicunt aliquid esse, vel non esse. — 6. Solvitur dubitatio. — 7. Probatur alia ratione definitiones a suppositionibus distingui: nam omnis suppositio vel petitio est propositio universalis vel particularis; sed definitio neutrum horum est, quia nihil in ea praedicatur, neque universaliter, neque particulariter. — 8. Species seu ideae platonicae non sunt necessariae ad demonstrationem; necesse tamen est ut medium demonstrationis sit universale, hoc est unum et idem, non aequivoce sed univoce de pluribus praedicatum.

Il commento di san Tommaso

1. Postquam divisit Aristoteles principia communia a propriis, hic distinguit communia principia ad invicem. Et dividitur in partes tres: in prima, ponit distinctionem communium principiorum ad invicem; in secunda, ostendit differentiam definitionis a quodam genere principiorum communium, ibi: Termini igitur non etc.; in tertia, excludit quemdam errorem, ibi: Species quidem igitur etc. Circa primum duo facit: primo, distinguit communes animi conceptiones a petitionibus, sive suppositionibus; secundo, petitiones et suppositiones ad invicem, ibi: Quaecunque quidem igitur etc.

2. Circa primum considerandum est quod communes animi conceptiones habent aliquid commune cum aliis principiis demonstrationis, et aliquid proprium. Commune quidem habent, quia necesse est tam ista, quam alia principia per se esse vera. Proprium autem est horum principiorum quod non solum necesse est ea per se vera esse, sed etiam necesse est videri quod per se sint vera. Nullus enim potest opinari contraria eorum.

3. Dicit ergo quod illud principium, quod necesse est non solum per seipsum esse, sed etiam ulterius necesse est, ipsum videri, scilicet communis animi conceptio vel dignitas, non est neque petitio neque suppositio. Quod sic probat. Petitio et suppositio exteriori ratione confirmari possunt, idest argumentatione aliqua. Sed communis animi conceptio non est ad exterius rationem, quia non potest probari per aliquam argumentationem, sed est ad eam, quae est in anima, quia lumine naturalis rationis statim fit nota. Et quod non sit ad exterius rationem patet, quia non fit syllogismus ad probandas huiusmodi communes animi conceptiones. Et quod huiusmodi non sunt notae per exteriorem rationem, sed per interiorem, probat per hoc, quod exteriori rationi potest instari vel vere vel apparenter: interiori autem rationi non est possibile semper instari. Et hoc ideo, quia nihil est adeo verum, quin voce possit negari. Nam et hoc principium notissimum, quod non contingat idem esse et non esse, quidam ore negaverunt. Quaedam autem adeo vera sunt, quod eorum opposita intellectu capi non possunt; et ideo interiori ratione eis obviari non potest, sed solum exteriori, quae est per vocem. Et huiusmodi sunt communes animi conceptiones.

4. Deinde, cum dicit: Quaecunque igitur etc., distinguit suppositiones et petitiones ad invicem. Sciendum tamen est, quod aliquid commune habent, et in aliquo differunt. Hoc quidem commune est eis, quod cum sint demonstrabilia, tamen demonstrator accipit ea non demonstrans, et praecipue, quia non sunt demonstrabilia per suam scientiam, sed per aliam, ut supra dictum est. Unde et inter immediata principia computantur, quia demonstrator utitur eis absque medio, eo quod non habeant medium in illa scientia. Differunt autem ad invicem: quia si quidem talis propositio sit probabilis addiscenti, cui fit demonstratio, dicitur suppositio. Et sic suppositio dicitur non simpliciter, sed ad aliquem. Si vero ille nec sit eiusdem opinionis, neque contrariae, oportet quod demonstrator hoc ab eo petat, et tunc dicitur petitio. Si autem sit contrariae opinionis, tunc erit quaestio, de qua oportet disputari inter eos. Hoc tamen omnibus commune est, quod unoquoque eorum utitur demonstrator non demonstrans, cum sit demonstrabile.

5. Deinde, cum dicit: Termini igitur non sunt 'etc., distinguit definitiones a suppositionibus per duas rationes; quarum secunda incipit ibi: Amplius petitio etc. Circa primum duo facit: primo, ponit rationem, quae talis est: Omnis petitio, vel suppositio dicit aliquid esse vel non esse; termini autem, idest definitiones, non dicunt aliquid esse vel non esse; termini ergo non sunt suppositiones neque petitiones, per se sumpti. Sed in propositionibus assumpti sunt suppositiones; ut cum dicitur, homo est animal rationale mortale. Sed terminos per se sumptos, oportet solum intelligere; intelligere autem non est supponere, sicut nec audire. Sed illa supponuntur quorumcunque existentium, idest ex quibuscumque existentibus fit conclusio, in eo quod illa sunt, idest propter praemissa.

6. Secundo, ibi: Neque geometra etc., excludit quamdam dubitationem. Dicebant enim quidam quod geometra falsa suppositione utebatur, cum diceret lineam esse unius pedis, quae non est unius pedis; aut lineam descriptam in pulvere esse rectam, quae non est recta. Sed ipse dicit quod geometra non supponit falsum propter hoc. Cum enim geometra nihil demonstret de particularibus, sed de universalibus, ut supra dictum est, hae autem lineae sunt quaedam particularia; manifestum est quod de his lineis nihil demonstrat ², neque etiam ex eis, sed utitur eis ut exemplis universalium, quae per haec exempla intelliguntur, de quibus et ex quibus demonstrat.

7. Deinde, cum dicit: Amplius petitio etc., ponit secundam rationem, quae talis est: Omnis suppositio vel petitio est in toto vel in parte, idest est propositio universalis vel particularis; sed definitiones neutrum horum sunt, quia in eis nihil ponitur sive praedicatur, neque universaliter, neque particulariter; ergo etc.

8. Deinde, cum dicit: Species quidem esse etc., ostendit ex praemissis quod non est necessarium ponere ideas, ut Plato posuit. Ostensum est enim supra quod demonstrationes de universalibus sunt, et hoc modo sunt de sempiternis. Non igitur necesse est ad hoc quod demonstratio sit, species esse, idest ideas, aut quodcunque unum extra multa, sicut ponebant Platonici mathematica separata cum ideis, ut sic demonstrationes possint esse de sempiternis. Sed necessarium est esse unum in multis et de multis, si demonstratio debet esse, quia non erit universale, nisi sit unum de multis; et si non sit universale, non erit medium demonstrationis; ergo nec demonstratio. Et quod oportet medium demonstrationis esse universale, patet per hoc quod oportet medium demonstrationis esse unum et idem de pluribus praedicatum non aequivoce, sed secundum rationem eamdem: quod est ratio universalis. Si autem aequivocum esset, posset accidere vitium in arguendo.

Di questo commento non esiste una traduzione inglese di pubblico dominio: qui si dà il latino.

Note degli editori leonini

α) Circa primum considerandum est.—Edd. Venetae saeculi XV et Piana ita legunt. At codd. unanimiter: circa primum sic procedit. Considerandum namque est etc. In uno cod. K secunda manu corrigitur lectio primitiva iuxta lectionem Pianam.—Infra, codd. BDO: communis animi conceptio aliquid habet... Commune quidem habet, quia necesse etc. Quam secundam lectionis partem habent etiam AG.—Verum lectio Piana, quae datur ab aliis codd., retinenda est, non solum ex his quae immediate adduntur: Proprium autem etc.; sed etiam quia alibi s. Doctor plures dicit esse communes animi conceptiones. « Dicendum est de » scientiae acquisitione, quod praexistunt in nobis quaedam scientiarum » semina, scilicet primae conceptiones intellectus, quae statim lumine » intellectus agentis cognoscuntur per species a sensibilibus abstractas, » sive sint complexa, ut dignitates, sive incomplexa, sicut ratio entis » et unius et huiusmodi, quae statim intellectus apprehendit. Ex istis

» autem principiis universalibus omnia principia sequuntur, sicut ex quibusdam rationibus seminalibus » (S. Th. Qq. disp. De veritate, qu. XI De magistro, artic. 1).— In numero seq. legitur, illud principium, et, communis animi conceptio; ac deinde, communes animi conceptiones.

β) Nullus enim potest opinari contraria eorum.— Piana: nullus enim potest per se opinari contraria eorum. Sed per se omittunt codices omnes, neque est necessarium; et existimo irrepsisse ex toties repetito per se in praemissis.— Etiam immediate ante, lectionem codd. (exc. N) adoptavimus loco Pianae: quod sint per se vera.— Supra, codd. ACDE GHKNQRST: necesse est ea per se esse vera; LO: ea esse per se vera.

γ) Necesse est non solum per seipsum esse.— Codd. ACDEGHILMN QT et p. m. S omittunt non solum; sed haec verba requiri videntur: sequitur enim, sed etiam etc.; quae verba isti codices cum P aliisque codd. habent.— BKR: quod non solum necesse est; ADEGKQST: propter seipsum esse; N: ipsum per seipsum esse.

δ) Communis animi conceptio vel dignitas.— Lector codicis B hanc suam notam marginalem apponit: Dignitas, maxima, regula, theorema (sic), haec nomina idem significant, et etiam ebdomades. Idemque cod. prosequitur in textu: non est petitio, neque positio, neque suppositio.— Cum qua lectione ferme consentit A: non est neque positio vel petitio, neque suppositio; et G: non est neque positio, nec petitio.— KR: non est petitio, neque suppositio; M: non est autem petitio, neque suppositio.

ε) Sed est ad eam quae.— P: sed est ad eam rationem, quae etc. Codd. omittunt rationem. Revera vocabulum istud de facili, si omittatur, subintelligi potest ex praemissis oppositis: non est ad exterius rationem. Et quia verba illa non habentur neque in textu graeco (ἀλλὰ πρὸς τὸν ἐν τῇ ψυχ), neque in praefixa latina versione, ea expungimus ex unanimi codd. auctoritate.— Immediate supra, s. Thomas legisse videtur cum versione latina textui praefixa, cum ait: Non est ad exterius rationem. In graeco autem: Οὐ γὰρ πρὸς τὸν ἔξω λόγον ἡ ἀπόδειξις; nempe: non enim est ad exterius rationem demonstratio. Attamen, cum s. Thomas addat immediate: quia non potest probari per aliquam argumentationem, non omittit verba ἡ ἀπόδειξις textus graeci. Et plana quidem videtur s. Thomae expositio (quae est etiam b. Alberti Magni, in I Poster., tract. III, cap. II, pag. 556, col. 1): assignat enim proprietatem communium animi conceptionum, de quarum natura est quod non solum sint verae, sicut cetera principia, sed necesse est ut verae a nobis videantur, non exteriori ratione a demonstratione petita, sed immediate, ut in nota η dicetur.— Aliter tamen exponit Themistius in I Poster., cap. XXII, pag. 16, quem sequitur Philoponus in I Posterior., § Non est autem suppositio, pag. 42, col. 2: « Ac proloquia quidem, » inquit Themistius, a postulatis et subiectionibus differunt, quod neque constituuntur neque petuntur concedi: quia et vera sunt et videntur. » Quum dico videntur vera, non id dico quod concedantur ore. Nam » hoc quidem modo posset contingere ut proloquia nulla essent, sane » quum saltem exteriore verbo possint negari, nam interiore non pos- » sunt... Demonstratio autem non ad exteriorem locutionem, sed ad » internam intellectualemque pertinet, quemadmodum et syllogismus. » Non ergo ex eo quod quisquam foras pronunciat, sed ex eo quod » intrinsecus approbat, authorantur proloquia. »

ζ) Lumine naturalis rationis.— Ed. P: lumine naturali intellectus; quae est bona lectio, sed non habet pro se codices: hi enim (exc. N, qui ponit intellectus et cum R omittit naturali) legunt unanimiter, lumine... rationis. Cod. A legit: naturali; alii naturalis; C: lumine rationis naturalis.

η) Non fit syllogismus ad probandas etc.— Hanc codd. lectionem adoptamus; et adoptandam esse, praeter codd. auctoritatem, suadent supradicta: exteriori ratione confirmari possunt, idest argumentatione aliqua. Sed communis animi conceptio etc.— Quae s. Thomae expositio aperte indicat verba, exteriori ratione confirmari possunt, intelligi debere non quidem quasi per rationem exteriorem, hoc est voce seu sermone exteriori, possint confirmari suppositiones et petitiones, non autem dignitates (patet enim quod sicut voce potest aliquis contradicere dignitatibus, ut infra dicitur, ita voce potest conari easdem syllogizando probare); sed ita quod petitiones et suppositiones possint ratione exteriori, nempe per medium ipsis exterius probari, non autem possint dignitates probari argumentatione, seu per aliquid exterius, quia per seipsa, hoc est ex terminis quibus constant, non autem ex medio aliquo termino assumpto et ideo exteriori, sunt evidentia. Qua de causa, probari exteriori ratione, seu per aliquid exterius, idem est ac probari per medium, hoc est per syllogismum; et ex opposito, non probari per medium, hoc est per syllogismum, idem est ac non probari per aliquid exterius, sicut contingit de communibus animi conceptionibus. Hinc s. Thomas dicit esse manifestum non esse ad exterius rationem ad probandas huiusmodi animi conceptiones, ex eo quod ad eas probandas non fit syllogismus. Superflue igitur et confuse Piana legit: non fit syllogismus per aliquid exterius ad probandas etc.— B: huiusmodi animi conceptiones; AG: huiusmodi communes conceptiones; DR: huiusmodi communes animi acceptiones; K: ad probandum huiusmodi animi perceptionem communem.

Quia vero quae hoc loco disseruntur a s. Thoma non levis momenti sunt in philosophia, paucis liceat ea magis declarare. Ideo instituitur demonstratio, ut passio de subjecto in conclusione affirmetur vel negetur: eatenus ergo necessaria est demonstratio, quia ex sola comparatione passionis et subjecti (quae sunt elementa intrinseca conclusionis) eorum inter se convenientia non apparet. Hinc necessitas assumendi tertium terminum medium, qui, ut patet, exterior est elementis conclusionis, a qua per leges syllogismorum excluditur. Si in praemissis syllogismi passio dicitur per se de medio et medium de subjecto, concluditur passionem esse de ratione subjecti. Ergo quod conclusio sit vera cognoscitur exteriori ratione, hoc est medio, quod applicatum per ratiocinationem est nobis proxima causa evidentiae et certitudinis conclusionis (Cf. lect. XIV, n. 7).— Contra, in principiorum cognitione aliter se res habet. Veritas eorum quoad nostram cognitionem ex terminis ipsis est; ergo ex intrinsecis. Insuper illico et immediate, cognitis terminis, principiorum veritas nobis certo innotescit; ergo non ratiocinatione, sed solo lumine naturalis rationis, ut hic s. Thomas dicit. Consequenter causa proxima certitudinis principiorum non est medium, sed objective est veritas principiorum per se patens, subjective vero ipsa natura intellectus agentis, seu lumen rationis intrinsecum et naturale animae nostrae, cuius est facultas.— Exinde habetur cur non possit contradici interiori ratione primis principiis. Repugnat enim quod una eademque natura, quae veritatem principiorum ponit, seipsam neget, negando eorumdem principiorum veritatem (Cf. lect. V, not. κ; et Caiet. in I Poster., cap. XI, § Quomodo passio... Circa eamdem etc., fol. 54, col. 1).

θ) Et petitiones.— Addimus haec verba ex codd. HIKNQRST, quae in Piana et in cod. E desunt, quaeque tamen requiruntur ex contextu et ex praemissis n. 1.— Codd. ABCDGLMO non et petitiones, sed et positiones habent.

ι) Deinde cum dicit: termini igitur non sunt etc. - Haec verba, quae in Piana desiderantur, restituimus ex codd. κ) Termini autem etc. - Cod. I: termini igitur vel definitiones etc. Sed igitur falso ponitur: nam termini etc., non illatio est, sed minor argumenti a s. Thoma propositi. Codd. CG et p.m. DS loco definitiones mendose legunt suppositiones. - K non bene concludit: termini ergo non sunt suppositiones neque per se sumpti. - Legimus cum ABCDEGHILMQST: non sunt suppos., neque petit. etc.; N: supp., vel pet. etc. P: petit. neque suppos. Non una videtur esse significatio, qua vocabulum suppositio seu hypothesis usurpat Aristoteles. Qua in re videas quae adnotat Waitz in I Priorum analytic., cap. XXIII, sch. - Op. cit., P. I, pag. 427, seqq. - Impraesentiarum sufficiat animadvertere cum Caietano (in I Poster., cap. XI, § Quomodo passio... Circa descriptionem dignitatis etc.; fol. 53, col. 4), quod supponere dupliciter sumi potest: uno modo improprie et large, et sic distinguitur contra quaerere et demonstrare: quo sensu dicere consuevimus quod tria ante demonstrationem praesupponimus, nempe quid et quia subiecti, quia dignitatum, et quid passionis. Haec enim non quaerimus neque demonstramus, sed ut supposita accipimus in demonstratione. - Altero modo supponere sumitur proprie, et sic distinguitur contra evidenter proponi: quo sensu dignitates seu axiomata dicimus non esse suppositiones, quia non ideo assumuntur et proponuntur, quasi supponantur esse vera, quin tamen utrum ita sint nec ne certo constet, sed quia evidentia propria sunt vera et principia consequentium et eorum quae demonstrantur. At contra suppositiones proprie dicimus, quas supponimus ita esse vel non esse; et quatenus hoc sensu hypothetico assumuntur, et non quia vera sunt evidentia propria, habent quod praeseferant rationem principiorum in ratiocinatione. λ) De his lineis nihil demonstrat. - Est lectio codd. - Exc. E, qui erronee: de lineis demonstrat, neque etc. - L oscitanter omittit lineis, neque etiam ex eis. - P: de his lineis non demonstrat aliquid. μ) Nihil ponitur sive praedicatur etc. - AGIL: nihil ponitur, ne-

que universaliter etc.; BCDEHKOQRST: nihil praedicatur neque universaliter etc. - G omittit erronee, neque particulariter. Aristoteles videtur hoc loco affirmare opposita his quae docuit cap. VIII (Cf. lect. XVI): nam hic affirmat definitionem non esse universalem neque particularem, hoc est singularem; contra, cap. VIII docuit definitiones esse universalium et sempiternorum non autem singularium. - Ad hanc difficultatem respondet Caietanus, quod aliud est definitionem esse universalis, idest rei conditionem universalitatis habentis, et aliud est definitionem non includere signum universale aut particulare. Primum enim significat rem quae definitur, ad hoc ut definiatur, oportere abstractam esse a materialibus conditionibus. Secundum autem denotat in ipsa definitione signum nullum (omne, aliquod etc., de quibus cf. I Perih., lect. VI, n. 3, not. γ, et lect. X, n. 13). Haec autem duo non solum sibi invicem non contradicunt, sed necessario conveniunt cuilibet definitioni. Et primum quidem superius declaravit Aristoteles, cum definitiones sempiternorum esse docuit; secundum vero hic dicit: sed causam non assignat, quia valde evidens est. Nam cum in definitione nihil ponendum sit praeter illud quod significat ipsam rem definitam vel eius principia, et signa non significant, sed consignificant (Cf. I Perih., lect. V, not. ε) quod aliquid universaliter vel particulariter affirmatur vel negatur; consequens est quod nullum signum in definitione ponatur, et ideo non est sicut in toto, nec sicut in parte: non enim dicimus, quoddam animal rationale, aut, animal omne rationale, definitionem hominis assignantes, sed simpliciter, animal rationale. ν) Aut quodcunque unum. - Amanuensis cod. A ob recursum eiusdem vocis, ideas, omittit haec verba usque ad, cum ideis, inclusive. Sed est mendum. Alii codd. habent lectionem Pianam. - Ob eamdem causam idem cod. cum EN, post verba, unum in multis et de multis, immediate prosequitur: et si non sit universale etc. - Item infra, post verba, et quod oportet medium demonstrationis, A transcurrit ad, esse unum et idem de pluribus etc.

S. Thomae Aquinatis Opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, t. I (Romae: ex Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1882) (archive.org, University of Toronto scan). Public domain (1882). Our transcription of the scan.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.