Libro I, lezione IIDE MODO ET ORDINE PRAECOGNITIONIS NECESSARIAE AD SCIENTIAM ACQUIRENDAM
Il testo di Aristotele
Dupliciter autem necessarium est praecognoscere; alia namque quia sunt, prius necesse est opinari, alia vero, quid est quod dicitur intelligere oportet, quaedam autem utraque; ut quoniam omne quidem aut affirmare aut negare verum est, quia est: triangulum autem, quoniam hoc quidem significat; sed unitatem utraque et quid significat et quia est: non enim similiter horum unumquodque manifestum nobis est.
Est autem cognoscere alia quidem prius cognoscentem, quorundam autem simul accipere notitiam, ut quaecumque contingunt esse sub universalibus, quorum habent cognitionem: quod enim omnis triangulus habet tres angulos duobus rectis aequales praescivit; quod vero hoc, quod est in semicirculo, triangulus sit, simul inducens cognovit. Quorundam enim hoc modo disciplina est, et non per medium ultimum cognoscitur, ut quaecumque iam singularium contingunt esse et non de subiecto aliquo dicuntur.
La versione latina commentata da san Tommaso, nel testo dell'edizione leonina.
All doctrine, and all intellectual discipline,1 arise from pre-existent knowledge. Now this is evident, if we survey them all, for both mathematical sciences are obtained in this manner, and also each of the other arts. It is the same also with arguments, as well those which result through syllogisms, as those which are formed through induction, for both teach through things previously known, the one assuming as if from those who understood them,2 the other3 demonstrating the universal by that which is evident as to the singular. Likewise also do rhetoricians persuade, for they do so either through examples, which is induction, or through enthy-mems, which is syllogism.†4 It is necessary however to possess previous knowledge in a twofold respect; for with some things we must pre-suppose that they are, but with others we must understand what that is which is spoken of; and with others both must be known, as for instance, (we must pre-assume,) that of every thing it is true to affirm or deny that it is, but of a triangle, that it signifies so and so, and of the monad (we must know) both, viz. what it signifies and that it is, for each of these is not manifest to us in a similar manner.5 It is possible however to know from knowing some things previously,6 and receiving the knowledge of others at the same time, as of things which are contained under universals, and of which a man possesses knowledge.7 For he knew before that every triangle has angles equal to two right angles, but that this which is in a semi-circle is a triangle, he knew by induction at the same time. For of some things knowledge is acquired after this manner, nor is the extreme known through the middle, as such things as are singulars, and are not predicated of any subject. Perhaps however we must confess that we possess knowledge after a certain manner before induction or the assumption of a syllogism, but in another manner not.8 For what a man is ignorant about its existence at all, how could he know at all that it has two right angles? But it is evident that he thus knows because he knows the universal, but singly he does not know it. Still if this be not admitted, the doubt which is mentioned in the Meno9 will occur, either he will learn nothing, or those things which he knows,10 for he must not say, as some endeavour to solve the doubt, “ Do you know that every duad is an even number or not?” for since if some one says that he does, they would bring forward a certain duad which he did not think existed, as therefore not even; and they solve the ambiguity, not by saying that he knew every duad to be even, but that he was ignorant as to what they know is a duad. Nevertheless they know that of which they possess and have received the demonstration, but they have received it not of every thing which they know to be a triangle or a number, but of every number and triangle singly, for no proposition is assumed of such a kind as the number which you know, or the rectilinear figure which you know, but universally. Still there is nothing (I think) to prevent a man who learns, in a certain respect knowing and in a certain respect being ignorant,11 for it is absurd, not that he should in some way know what he learns, but that he should thus know it, as he does when he learns it, and in the same manner.
I capitoli interi, nella traduzione di Octavius Freire Owen (London: George Bell & Sons, 1889 (Bohn's Classical Library), vol. I, from the plates of the first edition (London: H. G. Bohn, 1853), same pagination).
Sinossi degli editori leonini
1. Argumentum textus et eius divisiones. — 2. In demonstrationibus est necessaria aliqua praecognitio subjecti et praedicati, quae in conclusione affirmatione componuntur aut negatione dividuntur; insuper necessaria est praecognitio principiorum, quia ex cognitione principiorum conclusiones innotescunt. — 3. At non est idem modus huius praecognitionis: principiorum, utpote quae sunt complexa et ideo non habentia definitionem, est praecognitio quia, nempe an sint, seu quoad existentiam, quae in eo consistit quod vera sunt. Praedicati est praecognitio quid, nempe quid sit (affirmatur enim de subiecto, et affirmari nequit ignotum), non autem quia, seu quoad suum inesse vel non inesse subiecto: hoc enim quaeritur et concluditur demonstratione. Subiecti vero est praecognitio quid et quia. Est praecognitio quid: nisi enim praesciatur quid sit subiectum, non potest praedicatum affirmari vel negari de ipso; et est praecognitio quia, nam necesse est esse id de quo aliquid affirmatur vel negatur. — 4. Quedam ergo sunt de quibus oportet praescire quia sunt, nempe principia.— 5. Quaedam de quibus oportet praescire quid sint, saltem quoad nominis significationem. — Declaratur exemplo trianguli, ut est quoddam praedicatum, et de quo cognosci debet quid sit, seu saltem quid significatur nomine trianguli.— 6. Quaedam etiam sunt de quibus oportet praecognoscere et quid sint et quia sint: declaratur exemplo desumpto ab unitate.— 7. Causa huius diversae praecognitionis est, quia non eadem est ratio cognoscendi tria illa, nempe principia, praedicatum et subiectum; principia enim cognoscuntur iudicio; praedicatum cognoscitur simplici apprehensione, sed in relatione ad subiectum, cui inest, et quod ingreditur eius definitionem; subiectum cognoscitur apprehensione non relativa, sed absoluta definitione. — 8. Haec autem praecognitio aliquando quidem prioritate temporis praecedit cognoscenda, aliquando prioritate naturae. — 9. Declaratur exemplis quandonam habeatur vel ordo prioritatis temporis, vel solus ordo prioritatis naturae.
Il commento di san Tommaso
1. Postquam ostendit Philosophus quod omnis disciplina ex praeexistenti fit cognitione nunc ostendit quis sit modus praecognitionis. Et circa hoc duo facit: primo, determinat modum praecognitionis quantum ad illa quae oportet praecognoscere ut habeatur cognitio conclusionis, cuius scientia quaeritur; secundo, determinat modum praecognitionis ipsius conclusionis, cuius scientia per demonstrationem quaeritur; ibi: Antequam sit inducere etc. In praecognitione autem duo includuntur, scilicet cognitio et cognitionis ordo. Primo ergo, determinat modum praecognitionis quantum ad cognitionem ipsam; secundo, quantum ad cognitionis ordinem; ibi: Est autem cognoscere etc etc.
2. Circa primum sciendum est quod id cuius scientia per demonstrationem quaeritur est conclusio aliqua in qua propria passio de subiecto aliquo praedicatur: quae quidem conclusio ex aliquibus principiis infertur. Et quia cognitio simplicium praecedit cognitionem compositorum, necesse est quod, antequam habeatur cognitio conclusionis, cognoscatur aliquo modo subiectum et passio. Et similiter oportet quod praecognoscatur principium, ex quo conclusio infertur, cum ex cognitione principii conclusio innotescat.
3. Horum autem trium, scilicet, principii, subjecti et passionis est duplex modus praecognitionis, scilicet, quia est et quid est. Ostensum est autem in VII Metaphysicae quod complexa non definiuntur. Hominis enim albi non est aliqua definitio et multo minus enunciationis alicuius. Unde cum principium sit enunciatio quaedam, non potest de ipso praecognosci quid est, sed solum quia verum est. De passione autem potest quidem sciri quid est, quia, ut in eodem libro ostenditur, accidentia quodammodo definitionem habent. Passionis autem esse et cuiuslibet accidentis est inesse subjecto: quod quidem demonstratione concluditur. Non ergo de passione praecognoscitur quia est, sed quid est solum. - Subiectum autem et definitionem habet et eius esse a passione non dependet; sed suum esse proprium praeintelligitur ipsi esse passionis in eo. Et ideo de subjecto oportet praecognoscere et quid est et quia est: praesertim cum ex definitione subiecti et passionis sumatur medium demonstrationis.
4. Propter hoc ergo dicit Philosophus quod dupliciter necessarium est praecognoscere: quia duo sunt quae praecognoscuntur de his, quorum praecognitionem habemus, scilicet quia est et quid est. Et quod alia sunt de quibus necesse est primo cognoscere quia sunt, sicut principia de quibus postea exemplificat, ponens in exemplo primum omnium principiorum, scilicet quod de unoquoque est affirmatio vel negatio vera.
5. Alia vero sunt, de quibus oportet praeintelligere quid est quod dicitur, idest quid significatur per nomen, scilicet de passionibus. Et non dicit quid est simpliciter, sed quid est quod dicitur, quia antequam sciatur de aliquo an sit, non potest sciri proprie de eo quid est: non entium enim non sunt definitiones. Unde quaestio, an est, praecedit quaestionem, quid est. Sed non potest ostendi de aliquo an sit, nisi prius intelligatur quid significatur per nomen. Propter quod etiam Philosophus in IV Metaphysicae, in disputatione contra negantes principia docet incipere a significatione nominum. Exemplificat autem de triangulo, de quo oportet praescire quoniam nomen eius hoc significat; quod scilicet in sua definitione continetur. Cum enim accidentia quodam ordine ad substantiam referantur, non est inconveniens id quod est accidens in respectu ad aliquid, esse etiam subiectum in respectu alterius. Sicut superficies est accidens substantiae corporalis: quae tamen superficies est primum subiectum coloris. Id autem quod est ita subiectum, quod nullius est accidens, substantia est 5. Unde in illis scientiis, quarum subiectum est aliqua substantia, id quod est subiectum nullo modo potest esse passio, sicut est in philosophia prima, et in scientia naturali, quae est de subiecto mobili. In illis autem scientiis, quae sunt de aliquibus accidentibus, nihil prohibet id, quod accipitur ut subiectum respectu alicuius passionis, accipi etiam ut passionem respectu anterioris subiecti. Hoc tamen non in infinitum procedit. Est enim devenire ad aliquod primum in scientia illa, quod ita accipitur ut subiectum, quod nullo modo ut passio; sicut patet in mathematicis scientiis, quae sunt de quantitate continua vel discreta. Supponuntur enim in his scientiis ea quae sunt prima in genere quantitatis; sicut unitas, et linea, et superficies et alia huiusmodi. Quibus suppositis, per demonstrationem quaeruntur quaedam alia, sicut triangulus aequilaterus, quadratum in geometricis et alia huiusmodi. Quae quidem demonstrationes quasi operativae dicuntur, ut est illud, Super rectam lineam datam triangulum aequilaterum constituere. Quo adinvento, rursus de eo aliquae passiones probantur, sicut quod eius anguli sunt aequales aut aliquid huiusmodi. Patet igitur quod triangulus in primo modo demonstrationis se habet ut passio, in secundo se habet ut subiectum. Unde Philosophus hic exemplificat de triangulo ut est passio, non ut est subiectum, cum dicit quod de triangulo oportet praescire quoniam hoc significat.
6. Dicit etiam quod quaedam sunt de quibus oportet praescire utrunque, scilicet quid est et quia est. Et exemplificat de unitate quae est principium in omni genere quantitatis. Etsi enim aliquo modo sit accidens respectu substantiae, tamen in scientiis mathematicis, quae sunt de quantitate, non potest accipi ut passio, sed ut subiectum tantum, cum in hoc genere nihil habeat prius.
7. Rationem autem huiusmodi diversitatis ostendit, quia non est similis modus manifestationis praedictorum, scilicet principii, passionis et subiecti. Non enim est eadem ratio cognitionis in ipsis: nam principia cognoscuntur per actum componentis et dividentis; subiectum autem et passio per actum apprehendentis quod quid est. Quod quidem non similiter competit subiecto et passioni: cum subiectum definiatur absolute, quia in definitione eius non ponitur aliquid, quod sit extra essentiam ipsius; passio autem definitur cum dependentia ad subiectum, quod in eius definitione ponitur. Unde, ex quo non eodem modo cognoscuntur, non est mirum si eorum diversa praecognitio sit.
8. Deinde cum dicit: Est autem cognoscere etc., determinat modum praecognitionis ex parte ipsius ordinis, quem praecognitio importat. Est enim aliquid prius altero et secundum tempus et secundum naturam. Et hic duplex ordo in praecognitione considerandus est. Aliquid enim praecognoscitur sicut prius notum tempore. Et de his dicit quod alia contingit cognoscere aliquem cognoscentem ea prius tempore, quam illa quibus praecognosci dicuntur. Quaedam vero cognoscuntur simul tempore, sed prius natura. Et de his dicit quod quorundam praecognitorum simul tempore est accipere notitiam, et illorum quibus praecognoscuntur.
9. Quae autem sint ista manifestat subdens quod huiusmodi sunt quaecumque continentur sub aliquibus universalibus, quorum habent cognitionem, idest de quibus notum est ea sub talibus universalibus contineri. Et hoc ulterius manifestat per exemplum. Cum enim ad conclusionem inferendam duae propositiones requirantur, scilicet maior et minor, scita propositione maiori, nondum habetur conclusionis cognitio. Maior ergo propositio praecognoscitur conclusioni non solum natura, sed tempore. Rursus autem si in minori propositione inducatur sive assumatur aliquid contentum sub universali propositione, quae est maior, de quo manifestum non sit quod sub hoc universali contineatur, nondum habetur conclusio nis cognitio, quia nondum erit certa veritas mi noris propositionis. Si autem in minori proposi tione assumatur terminus, de quo manifestum sit quod continetur sub universali in maiori propo sitione, patet veritas minoris propositionis: quia id quod accipitur sub universali habet eius co gnitionem, et sic statim habetur conclusionis cogni tio. Ut si sic demonstraret aliquis, omnis triangu lus habet tres angulos aequales duobus rectis, ista cognita, nondum habetur conclusionis cognitio: sed cum postea assumitur, haec figura descripta in semicirculo, est triangulus, statim scitur quod ha bet tres angulos aequales duobus rectis. Si autem non esset manifestum quod haec figura in semi circulo descripta est triangulus, nondum statim inducta assumptione sciretur conclusio; sed opor teret ulterius aliud medium quaerere, per quod demonstraretur hanc figuram esse triangulum. Exemplificans ergo Philosophus de his quae co gnoscuntur ante conclusionem prius tempore, dicit quod aliquis, per demonstrationem conclusionis cognitionem accipiens, hanc propositionem praesci vit etiam secundum tempus, scilicet, quod omnis triangulus habet tres angulos duobus rectis aequa les. Sed inducens hanc assumptionem, scilicet, quod hoc quod est in semicirculo sit triangulus, simul, scilicet tempore, cognovit conclusionem, quia hoc inductum habet notitiam universalis, sub quo continetur, ut non oporteat ulterius medium quaerere. Et ideo subdit quod, quorundam est hoc modo disciplina, idest eorum accipitur cognitio per se, et non oportet ea cognoscere per aliquod aliud medium, quod sit ultimum in resolutione, qua mediata ad immediata reducuntur. Vel potest legi sic: quod ultimum, idest extremum, quod acci pitur sub universali medio, non oportet ut co gnoscatu esse sub illo universali per aliquod aliud medium. Et quae sint ista, quae semper habent cognitionem sui universalis, manifestat sub dens quod huiusmodi sunt singularia, quae non dicuntur de aliquo subiecto: cum inter singularia et speciem nullum medium possit inveniri.
Di questo commento non esiste una traduzione inglese di pubblico dominio: qui si dà il latino.
Note degli editori leonini
a) In qua propria passio de subiecto aliquo praedicatur. Codd.- PC: de aliquo subiecto praedic.; I om. aliquo—Significatio vocabuli passio late patet in usu loquendi scholastico, ut iam declaravimus in I Perih., lect. II, not. θ. Ibi cum s. Thoma diximus pati latissimo sensu aliquid dici ex hoc solum quod id quod est in potentia ad aliquid, recipit illud, ad quod erat in potentia. Atqui propositio est quoddam compositum logicum cuius partes sunt subiectum et praedicatum. Subiectum dicitur quia concipitur quasi supra se recipiens praedicatum, quod in propositione affirmativa ei tribuitur; hinc quia subiectum recipit praedicatum, ad quod in ordine logico est quodammodo in potentia, praedicatum dicitur passio eiusdem subiecti. Sed additur propria passio; et ratio est quia nunc sermo est non de quacumque propositione, sed de propositione quae demonstrative infertur ex principiis; et ideo de conclusione in qua praedicatum non quocumque modo, sed necessario et per se convenit subiecto specifico vel generico conclusionis. Praedicatum quod hoc modo convenit subiecto dicitur eiusdem subiecti passio propria, seu etiam simpliciter proprietas vel proprium. Dixi quod propria passio concluditur convenire necessario et per se subiecto specifico. Etenim passio non sicut substantia praedicatur, sed quasi accidens subiecti, ut patet ex mox dictis. Accidens vero triplicis generis esse potest; vel enim est accidens quod necessario et per se convenit subiecto, quia causatur ex principiis seu essentia specifica ipsius subiecti, et hoc accidens dicitur passio propria, seu proprium, seu proprietas vel (ut nonnullis recentioribus placuit) attributum; vel accidens per se convenit subiecto individuo, quia causatur non quidem ex principiis seu essentia specifica subiecti, sed ex eius principiis individuis, et accidens dicitur passio propria subiecti non specifici, sed individui, seu accidens a tali subiecto inseparabile; vel denique accidens non causatur ex subiecti essentia sive specifica sive individua, et dicitur accidens separabile seu contingens, quia potest inesse subiecto et potest etiam abesse, salva manente subiecti essentia tum specifica tum individua (Cf. lect. XIV, n. 2).
β) Est duplex modus praecognitionis, scilicet quia est et quid est. Quae de praecognitione deque praecognitionis modo disseruntur a s. Thoma cum Aristotele tantae sunt necessitatis, ut si quis ea non intime penetraverit, vim naturamque demonstrationis ignorare necesse sit; atque ideo a scientificis cognitionibus arcebitur: cum sapiens nullatenus sit dicendus, qui suae scientiae rationem intimam impotens est ostendere. Veniam igitur petimus a doctis hominibus, si quae ipsi apprime sciunt, heic declarare pro novitiis suscipimus. - Notent ergo novitii duo ab Aristotele comprehendi sub vocabulo quid est, τι ἐστί, et duo sub altero vocabulo quid est, τί ἐστι: etenim de re aliqua quaerere an sit, idem est ac quaerere utrum habeat esse reale vel ideale; sed de complexo, quod est propositio, si quaeratur esse, hoc esse propositionis nonnisi convenientia seu inesse, vel non convenientia seu non inesse praedicati subiecto, nempe nonnisi eius veritas intelligi potest, ita ut an sit proposito idem sonet ac an propositio sit vera. Ratio est quia propositio est ens rationis complexum, cuius esse in eius veritate consistit, hoc est in nexu praedicati cum subiecto (Cf. in V Metaphysic., lect. IX). Et haec duo indicantur per vocabulum quia est, quatenus nempe importat vel existentiam rei, vel illud esse ideale, seu complexum mentale quod est iudicium, cuius esse est significare verum. - Deinde de re aliqua potest quaeri quid sit; at quaeri potest et quid sit essentia rei (et dicitur quid rei) et quid sit quod dicitur (quod propterea dicitur quid nominis): quae duo designantur altero vocabulo quid est. - Quibus declaratis, necesse est ut sciamus quae praecognoscenda sunt et quomodo ad recte demonstrandum. Et hoc est quod intendit s. Thomas cum Aristotele.
γ) Complexa non definiuntur. Signanter dicit complexa et non composita. - Quae enim composita sunt definiri possunt et definiuntur, si unum per se constituant; imo non definiuntur nisi quae composita sunt sive ex partibus physicis sive ex partibus metaphysicis: nam definitio constat ex genere et differentia rei definitae. Patet in homine, cuius una essentia est ex anima et corpore, quae sunt eius partes physicae, vel ex animalitate et rationalitate, quae sunt eius partes metaphysicae. At complexa sunt ea quae non unam essentiam, idest unum per se, seu essentiale constituunt, sed unum accidentale seu unum per accidens, ut musicus albus. Age porro definitio de qua impraesentiarum a s. Thoma fit sermo, est definitio explicans essentiam rei. Unius autem rei est una essentia. Ergo quia complexa non habent unam essentiam, recte dicitur quod complexa non definiuntur. Regula autem ad distinguendum compositum essentiale a composito accidentali, quod complexum dicitur, est, quod partes essentiales compositi concrete acceptae, etiam in disiunctione sumptae, dicunt totam essentiam, quamvis non explicent, sicut animal in homine dicit totum hominem; at contra est in complexis: nam homo neque implicite neque explicite in sua natura dicit album, neque in definitione albi ponitur, ut dicitur infra lect. XIV, n. 2. - (Cf. loc. cit. Metaphys., lect. XII).
δ) Cum principium sit enunciatio quaedam, non potest praecognosci de ipso quid est, sed solum quia verum est. Haec sententia s. Thomae nititur principiis praemissis, nempe quod complexa non definiuntur propria definitione (cuius est assignare quid est rei), et quod principia sunt aliquid complexum, nempe propositiones seu enunciationes. Quidam tamen s. Thomae hac in re contradicunt, quos inter Aegidius in I Posterior., §. Dupliciter autem (Venetiis, 1530, fol. 8, col. 2). Animadvertit enim quod quamvis complexorum non sit definitio quid rei (Cf. supra not. β), tamen ea definiuntur per quid nominis. Porro de hac ultima definitione loquitur Aristoteles: dicit enim τί τὸ λεγόμενόν ἐστι. - Sed respondet Caietanus (in I Poster., cap. I, §. De principiorum praecognitione) quod arguens hoc modo Aristotelis textum nimis perspicaciter sunt intuiti. Falsum est siquidem quod Aristoteles nonnisi definitionem quid nominis indicet. Dicit enim, quid est quod dicitur, τί τὸ λεγόμενόν ἐστι, quibus verbis includit quid nominis et quid rei: nam cognoscere quid dicitur est quidem cognoscere quid nominis, sed cognoscere quid est id quod dicitur est cognoscere et quid nominis et quid rei per nomen dictae. Nec obstat expositio s. Thomae interpretantis quid est quod dicitur per quid significatur per nomen (inf. n. 5): nam Aristotelis sermo utroque modo exponi potest et exponitur a s. Thoma. Revera s. Doctor exponens n. 5 illa Aristotelis verba quid est quod dicitur, addit, idest quid significatur per nomen; at postea ib. de triangulo dicit quod oportet praescire quoniam nomen eius hoc significat, quod scilicet in sua definitione continetur. Non immerito ergo, ut mihi videtur, Caietanus affirmat quod, iuxta s. Thomam, cognoscere quid est id quod dicitur est cognoscere quid nominis et quid rei. - Cod. G immediate addit: de illis enim scitur quid est, quorum definitio habetur. Quae verba, cum desiderentur in aliis codicibus, retinemus esse notam quandam marginalem, quam postea amanuensis textui inseruit.
ε) Superficies est primum subiectum coloris. - Codices omnes, exc. R: superficies est proprium subiectum coloris. - Retinendo Pianam necesse est ut per primum intelligamus immediatum. Id patet ex praemissis, in quibus dicitur quod substantia corporalis est subiectum superficiei; ergo in ordine subiectionis, substantia corporalis est primum, sed non immediatum subiectum coloris. Praeterea ipse s. Thomas I-II, qu. LVI, artic. 1 ad 3 ait: « Unum accidens dicitur esse in alio sicut in subiecto, » non quia accidens per seipsum possit sustentare aliud accidens, sed » quia unum accidens inhaeret substantiae mediante alio accidente, ut » color corpori mediante superficie. Unde superficies dicitur esse subie- » ctum coloris. » Et p. III, qu. LXXVII, artic. II: « Prima, inquit, dispo- » sitio materiae est quantitas dimensioniva.... Et quia primum subiectum » est materia, consequens est quod omnia alia accidentia referantur ad » subiectum mediante quantitate dimensioniva (sicut et primum subiectum » coloris dicitur esse superficies). » In IV autem Sententiarum, dist. X, artic. IV, dicit superficiem esse immediatum subiectum coloris; et ib.
dist. XII, qu. I, artic. II, quaestiunc. I ad I: Proximum subiectum qualitatis corporalis est quantitas, sicut superficies coloris. Et in Qq. dispp. De veritate, qu. XXV De sensualitate, artic. V ad I: « Subiectum » alicuius est duplex, scilicet, primum et secundarium; sicut superficies » est primum subiectum coloris, corpus autem secundarium, in quantum » subicitur superficiei. » Auctoritates ergo ex hisce diversis locis citatae favent lectioni Pianae, confirmantque primum esse sumendum pro immediatum vel proximum. Sed quod tale est dicitur etiam proprium, ut codd. habent hoc loco, et cum his habet etiam Piana lect. X, n. 2, huius libri. – Hinc in Indice generali Opp. s. Th., voc. Superficies, Petrus a Bergomo ponit: Superficies est proprium et per se subiectum colorum; et in solutione dubii XX: Unum accidens est primum et proprium et per se subiectum alterius accidentis, sicut superficies respectu coloris.
ζ) Id autem quod est ita subiectum etc. Haec omnia usque ad verba de subiecto mobili inclusive editio Piana habet cum edd. Ven. saeculi XV et codd., excepto B, in quo manifeste praefata verba omissa sunt ex inadvertentia amanuensis. Etenim s. Thomas comparationem instituit inter scientias quae habent pro obiecto seu subiecto substantiam, et scientias quae habent pro obiecto accidentia. Unde, cum codex B primam partem comparationis omittat, comparationem ipsam et sensum doctrinae pervertit.
η) In philosophia prima. Nomine philosophiae primae designatur metaphysica (Cf. infra lect. XXI, n. 5, I Physic., lect. I ac alibi passim) et quae etiam vocatur scientia suprema, quatenus habet pro subiecto ens et ea quae sunt propria entis, et consequenter principia omnibus scientiis communia (Cf. infra lect. XVII, n. 4, seqq.). « Quamvis autem » subiectum huius scientiae (supremae) sit ens commune, dicitur tamen » tota de his quae sunt separata a materia secundum esse et rationem: » quia secundum esse et rationem separari dicuntur non solum illa, quae » nunquam in materia esse possunt, sicut Deus et intellectuales subs- » stantiae (Angeli), sed etiam illa, quae possunt sine materia esse, sicut » ens commune. Hoc tamen non contingeret, si a materia secundum » esse dependerent. Secundum igitur tria praedicta, ex quibus perfectio
» huius scientiae attenditur, sortitur tria nomina. Dicitur enim scientia » divina sive theologia, in quantum praedictas substantias considerat; » metaphysica, in quantum considerat ens et ea quae consequuntur » ipsum (haec enim trans physica inveniuntur in via resolutionis, sicut » magis communia post minus communia); dicitur autem prima phi- » losophia, in quantum primas rerum causas considerat » (Prol. in Metaphysic.). Haec ex s. Thoma et Scholasticis, ubi de diversis denominationibus scientiae supremae sermo illis erat. Nihilominus et ipse s. Thomas, ut notavimus, metaphysicam vocat ipsam philosophiam primam. Hinc recentiores sub communi denominatione metaphysicae ordinant quae sub philosophia prima et theologia recensebantur, ipsamque partiuntur in metaphysicam generalem (quae complectitur metaphysicam et philosophiam primam antiquorum, quaeque ratione obiecti a s. Thoma designati, vocatur ontologia) et in metaphysicam specialem, cuius subiecta sunt mundus, homo et Deus, hoc est Cosmologia, Psychologia seu Anthropologia et Theologia naturalis.
θ) Principia cognoscuntur per actum componentis etc. Principia sunt iudicia quaedam, ut: Impossibile est idem simul esse et non esse; totum est maius qualibet sua parte, et alia huiusmodi. Porro iudicium est actus intellectus componentis praedicatum cum subiecto, in iudiciis affirmativis; vel dividentis praedicatum a subiecto, in iudiciis negativis (Cf. Perih., lib. I, lect. III, not. δ). Recte igitur affirmatur quod principia cognoscuntur per actum componentis et dividentis. – Non potest autem mens componere aut dividere ignota; et ideo iudicio praeire debet cognitio subiecti et praedicati; quae, ne in infinitum procedatur, necesse est ut per simplicem apprehensionem habeantur, qua cognoscitur quid sit subiectum, quid praedicatum, coniungenda per affirmationem vel per negationem dividenda in iudicio.
ι) Praecognoscitur sicut prius etc. Ita codd. ABGIO; et bene. Edit. Piana legit, praecognoscitur prius, sicut prius etc. Sed vi τοῦ praecognoscitur manifeste redundat illud prius immediate appositum. – Codd. alii, minus recte: cognoscitur sicut prius etc.; sed praecognoscitur ponitur in marg. cod. M.– Codex insuper B in principio huius numeri sic legit: determinat eorum praecognitionis modum ex parte etc.
x) Nondum habetur conclusionis cognitio. Ita P et codices.— Unus L addit immediate: maior ergo propositio praecognoscitur conclusione. Videntur tamen verba illa pertinere ad notam marginalem (et revera eadem leguntur in marg. cod. l.) nisi forte quis dicat quod amanuensis ex recursu verborum, conclusionis cognitio, denuo addiderit hoc loco, quae supra iam scripserat: maior ergo etc.— Supra: de quo manifestum non sit etc., cod. O habet: de quo manifestum non sit quod huiusmodi conclusio sub hoc etc. Sed est lectio non acceptanda. λ) In maiori propositione, patet etc. Cod. C legit: in maiori pro positione universaliter proposita, patet etc. Desunt verba, universaliter proposita in Piana et aliis in codd.; adicienda tamen videntur, sicut adiiciuntur in codice C, aut saltem subintelligenda. Ut enim habemus ex libro I Peri hermeneias (Cf. lect. x, n. 14, seqq.) s. Thomas distinguit subiectum universale, a quo propositio dicitur universalis, in universale, et universaliter sumptum; et hic sermo manifeste est de propositione in qua universale hoc secundo sensu accipitur. μ) Quia id quod accipitur etc. Sententia perspicua est. In proposi tione enim universali de subiecto universaliter sumpto, praedicatum tri buitur subiecto in tota eiusdem subiecti universalitate; ergo omnibus subiectis ad quae se extendit ipsum universale subiectum. Quocirca si habeatur compertum quod subiectum aliquod (de quo ponitur minor syl logismi) contineatur sub extensione eiusdem subiecti propositionis ma ioris, habetur veritas minoris, et habetur statim veritas conclusionis co gnita.— Sententia vero ipsa proponitur a s. Thoma iisdem fere verbis, quibus illam enunciat Aristoteles: id quod accipitur sub universali, habet eius cognitionem, non secus ac infra; hoc inductum habet noti tiam universalis.— Codd. eamdem praebent lectionem, exceptis codd. ABG, qui leviter variant legendo: quia (AB, quia vel) id quod acci pitur..., habet eius cognitionem vel nominationem; et sic statim etc. ν) Nondum statim etc. B: nondum statim in dicta suppositione sci retur etc.— E: nondum in dicta assumptione sciretur etc.— LNQRS: non dum statim in dicta assumptione sciretur etc.— M: non statim in dicta assumptione sciretur etc.— C legi potest tam inducta quam inducta; et ideo videtur stare cum D, cuius lectio esse potest vel, in ducta, vel, in dicta. ξ) Hanc propositionem praescivit. Codd. EHKSΤ habent: hanc con clusionem; sed est lectio non acceptanda. — N: conclusione (forte con clusioni); ABDLO: hanc (O, hoc) conclusioni; C: hanc propositionem
conclusioni praescivit; M: hanc cognitionem conclusioni praescivit. Du bius est G an legat conclusionem, vel conclusioni. Q om. hanc proposi tionem; R: huic conclusioni praescitur aliquid etiam etc. o) Sit triangulus, simul, scilicet tempore, cognovit etc. Hoc modo legendum esse existimo cum cod. B. — Editio Piana habet: sit trian gulus, supple tempore, simul cognovit. Lectioni cod. B plus minusve consentiunt alii codices. — AEGHILMNOQT: sit triangulus, scilicet tempore simul cognovit etc.—D: sit triangulus, tempore scilicet simul cognovit etc.— KRS: sit triangulus, tempore simul cognovit.—C denique legit fere cum B, nisi quod in margine corrigitur per supple: sit trian gulus, scilicet (marg. supple) simul tempore.— Verbum supple non est error: nam s. Thomas refert Aristotelis textum in quo ἅμα, simul, po nitur. Simul autem duo significare potest in philosophia, nempe simul taneitatem naturae, oppositam prioritati vel posterioritati naturae, et simultaneitatem temporis, quae opponitur prioritati vel posterioritati temporis. Hic affirmatur simultaneitas temporis, non autem naturae. Quia igitur in verbis, simul inducens cognovit, adverbium simul intelligendum est de simultaneitate temporis, ipsi additur supple, quasi nota explicativa verbi Philosophi. Fretus tamen auctoritate codd., praetuli scilicet, quo magis facilis locutio redditur. π) Vel potest legi sic etc. Duas istas interpretationes textus Aristo telis admittit versio latina; sed textus graecus nonnisi secundam expo sitionem factam a s. Thoma enunciat: καὶ οὐ διὰ τοῦ μέσου τὸ ἔσχατον γνωρίζεται: et ultimum non per medium cognoscitur. ρ) Non oportet ut cognoscatur. Ita codex A, cui consentit B: non opor tet quod cognoscatur; vera et facilis lectio, ut patet ex praecedenti con textu non oportet ea cognoscere etc. Editio Piana cum aliis codd. legit non cognoscatur: quae lectio, ut iacet, obscura quodammodo est, nec satis praemissis respondet. Sensus enim expressus est quod cum ne cesse sit praecognoscere aliquid contineri sub universali subiecto (puta hominem sub animali) ut de illo dicatur praedicatum assertum de hoc subiecto universali; illud contineri sub universali aut scitur immediate, aut ope alicuius medii. Et s. Thomas cum Aristotele dicit non oportere ut illa cognitio semper et de omnibus per aliud medium habeatur. Et est sensus obvius. Dixi, ut iacet, quia sustineri potest lectio, si loco non cognoscatur, legamus non cognoscitur, prouti reapse legitur in textu aristotelico, qui hoc loco exponitur, et in codd. OT.