Libro I, lezione VIDE IMMEDIATORUM PRINCIPIORUM COGNITIONE

San Tommaso d'Aquino, In libros Posteriorum Analyticorum expositio · Aristotele, Analitici secondi cap. 2 · 72a25–72b4

Il testo di Aristotele

Quoniam autem oportet credere et scire rem in huiusmodi habendo syllogismum, quem vocamus demonstrationem, est autem hoc eo quod est scire ea, ex quibus est syllogismus, necesse est non solum praecognoscere prima, aut omnia aut quaedam, sed etiam magis: semper enim, propter quod unumquodque est illud magis est, ut propter quod amamus, illud amicum magis est: quare siquidem scimus per prima et credimus, illa scimus et credimus magis, quoniam propter illa et posteriora. Non potest autem credere magis quae scit, quae non contingunt, neque sciens, neque melius dispositus, quam sciens, si contingit. Accidit autem hoc, nisi aliquis praecognoverit per demonstrationem credentium; magis enim necesse est credere omnibus principiis aut quibusdam, quam conclusioni, debentem habere scientiam per demonstrationem. Non solum oportet principia magis cognoscere et magis ipsis credere quam ei, quod demonstratur: sed neque aliud ipsi credibilius est, neque notius oppositis principiis, ex quibus erit syllogismus contrariae deceptionis, siquidem oportet scientem simpliciter non incredibilem esse.

La versione latina commentata da san Tommaso, nel testo dell'edizione leonina.

Sinossi degli editori leonini

1. Argumentum et divisio textus. — 2. Thesis: Principia prima demonstrationis nedum praecognoscuntur, sed magis nobis cognita sunt quam conclusio. — 3. Probatur thesis ratione directa seu ostensiva ex eo quod conclusionem scimus et ei credimus propter principia. — 4. Incidens explicatio adagii: Propter quod unumquodque, et illud est magis. — 5. Probatur eadem thesis ratione indirecta, ex eo quod si secus esset, cum principia praecognoscantur conclusioni, sequeretur quod homo vel plus vel aequaliter cognosceret ea quae non novit, quam ea quae novit. Quod est impossibile. — 6. Thesis tamen intelligi debet respectu eius qui accipit disciplinam per demonstrationem, non autem quando conclusio per aliam viam nota est. — 7. Imo etiam in disciplina demonstrativa nihil debet esse certius quam quod opposita principiis sint falsa: secus non firmissime assentiremur eisdem principiis, et ideo scientia, hoc est firma certitudo conclusionis non obtineretur.

Il commento di san Tommaso

1. Postquam ostendit Philosophus quae sunt immediata principia, hic de eorum cognitione determinat. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit quod immediata principia sunt magis nota conclusione; secundo, ostendit quod etiam falsitas contrariorum debet esse notissima; ibi: Non solum autem etc. Circa primum tria facit.

2. Primo, proponit intentum dicens quod quia nos credimus alicui rei conclusae et scimus eam per hoc quod habemus syllogismum demonstrativum, et hoc quidem est in quantum scimus syllogismum demonstrativum; necesse est non solum praecognoscere prima principia conclusioni, sed etiam ea magis cognoscere, quam conclusionem. Addit autem aut omnia, aut quaedam; quia quaedam principia probatione indigent, ad hoc quod sint nota, et antequam probentur, non sunt magis nota conclusione. Sicut quod, angulus exterior trianguli valeat duos angulos intrinsecos sibi oppositos, antequam probetur, ita ignotum est, sicut quod, triangulus habeat tres angulos aequales duobus rectis. Quaedam vero principia sunt quae, statim proposita, sunt magis nota conclusione. — Vel aliter: quaedam conclusiones sunt quae sunt notissimae, utpote per sensum acceptae, sicut quod, sol eclipsatur. Unde principium per quod probatur non est simpliciter magis notum, scilicet quod, luna interponatur inter solem et terram, licet sit magis notum in via rationis procedentis ex causa in effectum. — Vel aliter: hoc ideo dicit, quia etiam supra dixerat quod quaedam principia tempore prius cognoscuntur quam conclusio, quaedam vero simul tempore nota fiunt cum conclusione.

3. Secundo; ibi: Semper enim propter quod etc., probat propositum dupliciter. Primo ratione ostensiva; sic: Propter quod unumquodque et illud est magis; sicut si amamus aliquem, propter alterum; ut si magistrum propter discipulum, discipulum magis amamus. Sed conclusiones scimus et eis credimus propter principia. Ergo magis scimus principia et magis eis credimus, quam conclusioni.

4. Attendendum est autem circa hanc rationem quod causa semper est potior effectu suo. Quando ergo causa et effectus conveniunt in nomine, tunc illud nomen magis praedicatur de causa quam de effectu; sicut ignis est magis calidus quam ea, quae per ignem calefiunt. Quandoque vero causa et effectus non conveniunt in nomine et tunc licet nomen effectus non conveniat causae, tamen convenit ei aliquid dignius; sicut etsi in sole non sit calor, est tamen in eo virtus quaedam, quae est principium caloris.

5. Deinde, cum dicit: Non potest autem credere etc., probat idem ratione ducente ad impossibile, quae talis est. Principia praecognoscuntur conclusioni, ut supra habitum est; et sic quando principia cognoscuntur nondum conclusio est cognita. Si igitur principia non essent magis nota quam conclusio, sequeretur quod homo vel plus, vel aequaliter cognosceret ea, quae non novit quam ea quae novit. Hoc autem est impossibile. Ergo impossibile est quod principia non sint magis nota quam conclusio. - Littera sic exponitur: Neque sciens, neque alius melius dispositus in cognoscendo quam sciens, si contingeret aliquem esse talem (quod dicit propter intelligentem principia, de quo adhuc non est manifestum), non potest magis credere quae non contingunt, scilicet sciri ab eo, his, quae iam scit. Accidet autem hoc, nisi aliquis de numero credentium conclusionem per demonstrationem, praecognoverit, idest magis cognoverit principia. In graeco planius habetur sic: Non est autem possibile credere magis his, quae novit, quae non existit nec sciens, neque melius dispositus quam si contigerit sciens. illud usurpetur. S. Thomas quadrupliciter praefatum adagium exponit. In p. I, qu. LXXXVII, artic. II ad 3, docet quod dictum veritatem habet, si intelligatur in his, quae sunt unius ordinis, puta in uno genere causae. Ut, si dicatur quod amamus magistrum propter discipulum, vel quod sanitas est desiderabilis propter vitam, vel quod propter principia cognita cognoscuntur conclusiones syllogismi, etc.; sequitur quod discipulus magis ametur quam magister, et quod vita sit magis desiderabilis quam sanitas, et quod principia sint magis cognita quam conclusiones. Si autem accipiantur ea quae sunt diversorum ordinum, adagium non habet veritatem. Ut, si dicatur quod sanitas est desiderabilis propter medicinam, non ideo sequitur quod medicina sit magis desiderabilis, quia sanitas est in ordine causarum finalium, medicina autem in ordine causarum efficientium; similiter, si dicatur quod res cognoscuntur ab anima nostra propter habitus intellectivos vel species intelligibiles, non ideo sequitur quod habitus et species magis cognoscantur quam res, quia habitus et species sunt in ordine dispositionis et formae, res autem sunt in ordine objecti cognitionis (Cf. etiam ib. qu. LXXXVIII, artic. III, ad 2). - In I vero Sentent., dist. XII, qu. I, artic. II ad 2, notat quod dictum Aristotelis in hoc Posteriorum libro (Propter quod etc.) verificatur quando illud, quod convenit alicui propter aliquid aliud, est diversum in utroque, et praecipue quando unum est causa alterius essentiali ordine causae, nempe est causa respectu totius speciei seu totius accepti effectus et non unius individui tantum. Hinc valet argumentatio: propter ignem omnia calefiunt; ergo ignis est magis calidus quam calefacta ab ipso. Sed non valet argumentatio: filius est homo propter patrem; ergo pater est magis homo quam filius. Ratio est quia pater non est causa totius speciei humanae, sed solius individui, nempe filii. - Tertio, in Qq. dispp. De veritate, qu. X De mente, artic. IX ad 3, s. Thomas concedit adagium habere veritatem in causis univocis, quae eamdem denominationem suscipiunt, quam tribuunt suis effectibus; sed non valere in causis aequivocis seu analogis, quae a suis effectibus denominationem habent diversam. Optime enim ratiocinamur: Propter principia cognoscuntur conclusiones; ergo principia sunt magis cognita quam conclusiones. Nam principia et conclusiones conveniunt in una denominatione cogniti, et illa sunt hoc sensu quasi causae univocae respectu conclusionum. At non recte hoc modo ratiocinaremur: Corpus est album propter albedinem; ergo albedo est magis alba quam corpus album. Albedo enim (quae sumitur ut forma quasi separata a subiecto) non est alba, quia album significat subiectum sub forma albedinis. - Quarto denique principium Aristotelicum exponitur hoc in loco a s. Thoma dicendo quod si causa et effectus conveniunt in nomine, tunc illud nomen magis praedicatur de causa quam de effectu; secus praedicatur de causa aliquid dignius, ut n. 4 declaratur. - Porro hae quatuor expositiones s. Thomae in unam rediguntur a Caietano in I Posterior., cap. II, §. Propter quod etc., hoc modo: Adagium Aristotelicum tunc solummodo habet veritatem quando nomen totius accepti effectus reflectitur cum veritate supra vere causam, praesupposita semper diversitate inter causam et effectum. Iam supra explicavimus primam conditionem, esse nempe causam totius effectus. Quid sit autem reflecti cum veritate supra causam exemplo erit manifestum: Luna est lucida propter solem; ergo sol est magis lucidus quam luna. Utrum utrum adagium sit recte applicatum, fiat hoc modo reflexio: Luna est lucida quia sol est lucidus; ergo sol est magis lucidus quam luna. Vera argumentatio. Sed falsa, ut iam diximus, est argumentatio: Petrus est homo propter Paulum; ergo Paulus est magis homo quam Petrus. Ratio est, quia haec reflexio est falsa: Petrus est homo, quia Paulus est homo. Hanc formulam Caietanus probat, percurrendo quattuor causarum genera, efficientem, formalem, materialem et finalem. - Aegidius vero in I Posterior., §. Quoniam autem oportet credere etc., dicit quod, propter quod unumquodque tale et illud magis, habet veritatem in illis quae habent ordinem essentialem et quae non sunt causa per accidens et instrumentalis, sed magis sunt causa per se et principalis; ita ut semper in causa principali et per se est illud quod est in suo effectu, vel magis et formaliter ut in causis univocis, vel excellentius quamvis non formaliter, ut in aliis causis (Venetiis, 1530, fol. 18 recto, col. 1).

6. Tertio, ibi: Magis enim necesse est etc., exponit quod dixerat, dicens quod hoc, quod dictum est, quod magis necesse est credere principiis aut omnibus aut quibusdam quam conclusioni, intelligendum est de illo, qui debet accipere scientiam per demonstrationem. Si enim aliunde conclusio esset nota, sicut per sensum, nihil prohiberet principia non esse magis nota conclusione in via illa.

7. Deinde, cum dicit: Non solum oportet etc., ostendit quod non solum oportet magis cognoscere principia quam conclusionem demonstrandam, sed etiam nihil debet esse certius quam quod opposita principiis sint falsa. Et hoc ideo, quia oportet scientem non esse incredibilem principiis, sed firmissime eis assentire. Quicunque autem dubitat de falsitate unius oppositorum, non potest firmiter inhaerere opposito: quia semper formidat de veritate alterius oppositi. dum quod, formaliter loquendo, scientia est conclusionum, intellectus autem est principiorum; et quia non datur scientia nisi habeatur certitudo, seu firmitas adhaesionis veritati rei cognitae, et firmitas ista vocatur a Scholasticis habitus (seu dispositio firma et difficile mobilis), scientia dicitur habitus conclusionum, et intellectus habitus principiorum. Quamvis autem, ut dictum est, scientia et intellectus necessario postulent firmitatem adhaesionis, et ideo ex hoc capite differre non videantur; tamen firmitas illa, sicut caeteri habitus et dispositiones omnes, intensitatem admittit, quae provenit ex veritate ipsa movente intellectum ad sui cognitionem et assensum, et quae maior est aut minor ex eo quod veritas aut per se ipsam aut per aliam veritatem videatur. Nam veritas, quae per se videtur et propter quam aliae veritates videntur, firmiorem adhaesionem in mente generat, iuxta illud supra explicatum axioma: Propter quod unumquodque (Cf. supra, n. 3). Ergo esse melius dispositus et magis scire non aliud significant, quam scire per se et firmius assentire uni quam alteri, principiis quam conclusioni. Sed dubium hoc loco exurgit. Cur nempe intelligens (principia) dicatur melius dispositus quam sciens (conclusiones)? Nam intelligens principia est in potentia ad cognitionem conclusionum (Cf. lect. III per tot.), et contra sciens est in actu cognoscens principia et conclusiones scientificas in ipsis principiis. Melius autem dispositus videtur ille qui actu cognoscit principia et conclusiones, quam ille qui nonnisi principia intelligit, et scit conclusiones virtute tantum. — Dicendum quod de sciente et de intelligente dupliciter loqui possumus: uno modo formaliter et praecise, prout nempe scire formaliter est cognoscere conclusiones, et intelligere formaliter est cognoscere principia; alio modo quasi materialiter quatenus nempe scire consideratur ut totum complectens simul cognitionem principii et conclusionis, et intelligere accipitur solummodo ut pars, nempe prout dicit cognoscere sola principia. Ratio facta in dubio considerat scire et intelligere hoc secundo sensu; et concedenda est. Non enim, inquit Caietanus, est sani capitis dubitare quis sit melius dispositus, sciens nempe vel intelligens: clarum enim est quod sciens est nobilior, sicut totum nobilius est parte. At si sumantur primo modo, nempe formaliter, oppositum est retinendum. Nam cognitio per se nobilior est cognitione per aliud (quia quod est per se nobilius est eo quod est per aliud); porro notitia principiorum est evidens et certa per se, sed conclusiones non sunt neque evidentes neque certae nisi per principia. Deinde cognitio tanto nobilior est quanto certior et evidentior. Sed notitia principiorum est certior et evidentior, non solum quoad nos, sed etiam secundum naturam, quam sit cognitio conclusionum, ut probatum in hac lectione est. Denique, quanto per se causa proxima et sufficiens evidentiae et assensus in aliqua propositione est nobilior, tanto ipsa notitia est nobilior; nam cognitio nobilitatur ex certitudinis causa. Atqui causa proxima evidentiae et assensus in principiis primis est nobilior causa proxima evidentiae conclusionum: ibi enim ex una parte est immediate lumen rationis et immediata principiorum veritas; hic habetur veritas mediata et derivata a principiis per ratiocinationem. Ergo, inquit Caietanus, quia Albertus Magnus et s. Thomas sic, nempe formaliter, comparaverunt scientem intelligenti (quoniam doctores maximo pollentes ingenio fuerunt, quorum est loqui sermone formali), ideo optime dixerunt quod intelligens est melius dispositus quam sciens. Est enim dispositus formaliter ad cognoscendum habitu principiorum, qui est nobilior habitu scientifico, quo formaliter disponitur sciens, ut sic, ad conclusiones intuendas (In I Poster., cap. II, §. Quomodo intelligens etc.).

Di questo commento non esiste una traduzione inglese di pubblico dominio: qui si dà il latino.

Note degli editori leonini

α) Hic de eorum cognitione determinat. — ABDEGHILOQST omittunt hic, et cum MR legunt: determinat de eorum cognitione. C: determinat hic etc. K vero: hic determinat consequenter de eorum cognitione. β) Statim proposita. — N: statim cum ponuntur. Alii codices (excepto A qui stat pro Piana posita): statim proposita. Et hanc lectionem adoptamus. — Supra, antequam probetur, unus cod. B legit: hoc enim antequam probetur. γ) Vel aliter. — K: unde aliter; B: unde Aristoteles. Lectiones non admittendae. Hic enim tertia a s. Thoma assignatur ratio illorum verborum Aristotelis: aut omnia, aut quaedam. Alii codices habent lectionem Pianam. δ) Propter quod unumquodque et illud est magis. — ABGO: propter quod est unumquodque etc. — H: propter quod unumquodque tale, illud magis est. — Hoc adagium aristotelicum passim recurrit apud scholasticos; et in textu explicatur exemplo causae finalis, nempe si amamus magistrum in gratiam seu propter discipulum, certe discipulum amamus magis quam magistrum. Verum non semper uno eodemque sensu accipitur adagium, qui tamen sensus determinandus est, ut cum veritate

ε) Sed conclusiones scimus et eis credimus etc. Cod. O omittit haec verba, et eis credimus, quae Piana habet cum aliis codd., et requiruntur ab iis quae in conclusione dicuntur, et magis eis credimus etc. - Codices omnes legunt: ergo magis etc.: quam lectionem sufficimus Pianae: ergo multo magis etc. - Insuper AB: magis scimus principia: magis enim eis credimus etc.

ζ) Quando ergo causa etc. - BR: quandoque ergo... et tunc. Codd. CDEGHIKQST habent et ipsi, et tunc, quin tamen legant (ut videretur esse legendum, posita hac particula) quandoque cum BR. - H: quando... et tunc illud nomen prius et magis dicitur de causa etc. Lectio codd. BR melius respondet sequentibus, quandoque vero.

η) Et sic etc. AG omittunt haec verba usque ad est cognita inclusive. Sed est mendum amanuensium. - HO: et sic quando principia praecognoscuntur. Sed eo ipso quod additur, nondum conclusio est cognita, superfluum et improprium videtur ponere praecognoscuntur loco τοῦ cognoscuntur. - B: et sic (in marg. quandoque) quaedam principia cognoscuntur nondum conclusione cognita (Cf. supra n. 2). K: nondum conclusio est manifeste cognita.

θ) Non potest magis etc. - Codd. AGHILQ: non potest... contingent (ILQ, contingit), scilicet scire (HL, sciri) ab eo (I, aliquid et) his, quae (H, qui) iam scit. - BCDEST: non potest... contingent scilicet sciri, etc. ut P. - KMNO: non potest... contingit scilicet sciri, etc. ut Piana, cui addimus scilicet, quod codices habent.

ι) Quae non existit etc. - PMNO: qui non existit; I: quod non existit; H: quae non existit neque melius dispositus quam si contingit sciens; et quam si contingit sciens habent etiam DM; O: quasi contigerit sciens; R: quam si contigit sciens. - Codices igitur neque inter se, neque cum Piana conveniunt. Textus, qui hoc loco vertitur, est: Οὐχ οἷόν τε δὲ πιστεύειν μᾶλλον ὧν οἶδεν, ἃ μὴ τυγχάνει μήτε εδὼς μήτε βέλτιον διακείμενος ἢ εἰ ἐτύγχανεν εἰδώς. Nempe ut Iulius Pacius (Ed. Acad. Boruss., tom. III, pag. 23) vertit: Fieri autem nequit ut magis quam ea quae novit, credat aliquis quae neque scit neque melius effectus est quam si sciret. Igitur quae non existit nec sciens ut habet s. Thomae versio, seu, quae neque scit, habet textus graecus, ἃ μὴ τυγχάνει μήτε εἰδώς, et ideo cum maiori codd. parte adoptavimus loco Pianae, qui non existit nec sciens.

Mentem Aristotelis plane exponit in syllogismo supra recitato s. Thomas, cuius expositio concordat cum expositionibus Themistii in I Poster., cap. VI (Ed. cit. pag. 6), Philoponi in I Poster., text. X et XI (Ed. cit. pag. 15, col. 1), Averrois in I Poster., comm. V, §. Et postquam est res scita (Ed. cit.), Alberti Magni in I Poster., tract. II, cap. V (Opp. tom. I, pag. 531). Placet hic referre ratiocinationem Aristotelis, prout, sequens s. Doctorem, exponit eam noster Dominicus a Flandria, qu. XI in I Poster., artic. I: « Secunda ratio est talis: Nam si principia non magis sciuntur quam » conclusio, sequitur quod homo sciens vel melius dispositus quam » sciens, non magis cognosceret ea quae novit quam ea quae non novit. » Hoc autem est inconveniens, cum quaelibet nostra cognitio procedat » ex notitia noti ad ignoti notitiam » (Venetiis, 1496, sine pag. num.). Attamen littera Philosophi est subobscura, saltem quoad formam grammaticalem. Versio quam primo loco exponit s. Thomas, ordinem textus Aristotelici inversum exhibet: ubi enim Aristoteles habet, ἢ ε ἐτύγχανεν εἰδώς, quam si contingeret sciens, legit, ἢ εἰδώς, si ἐτύγχανεν, quam sciens, si contingeret. Qua posita lectione, s. Thomas addit post si contingeret, verba aliquem esse, et rationem assignat: quod dicit etc., quibus intelligibilis redditur lectio praeiacita. Nihilominus dubium subit Angelico an lectio Aristotelis, quae aut vulgo ferebatur, aut in exemplaribus legebatnr, quae prae manibus habebat, genuina esset; et ideo ad textum graecum recurrit, veramque lectionem ex graeco fonte profert. - Notan-

S. Thomae Aquinatis Opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, t. I (Romae: ex Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1882) (archive.org, University of Toronto scan). Public domain (1882). Our transcription of the scan.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.