Libro II, lezione IVUTRUM QUOD QUID EST POSSIT DEMONSTRARI PER VIAM DIVISIONIS

San Tommaso d'Aquino, In libros Posteriorum Analyticorum expositio · Aristotele, Analitici secondi cap. 5 · 91b12–92a5

Il testo di Aristotele

At vero neque per divisionis viam est syllogizare: sicut in Resolutione circa figuras dictum est. Nequaquam enim necesse est illam rem esse cum haec sint, sed sicut neque inducens demonstrat. Non enim oportet conclusionem interrogare, neque in concedendo esse, sed necesse est esse cum sint illa, etsi non dicat respondens; ut homo animal est aut inanimatum, postea accepit animal, non syllogizatum est. Item omne animal aut gressibile aut aquatile, et si accepit gressibile, et hominem totum animal gressibile non necesse est ex dictis, sed accipit et hoc. Differt autem nihil in multis aut in paucis sic dicere: idem enim est. Non syllogisticus quidem igitur usus fit sic procedentibus, et de contingentibus syllogizari.

Quid enim prohibet hoc verum quidem omne esse de homine, non tamen quod quid est, neque quod quid erat esse ostendens? Amplius quid prohibet aut apponere aliquid, aut auferre, aut supergredi substantiam? Haec igitur dimittuntur quidem. Contingit autem solvere in accipiendo in eo quod quid est omnia, et quod est consequenter per divisionem facere quaesitum prius, et nihil relinquere. Hoc autem necessarium est, si omne in divisione cadit et nihil relinquit. Individuum enim specie oportet esse.

Sed syllogismus tamen non inest, etsi vere alio modo cognoscere facit; et hoc quidem non est inconveniens: neque enim inducens fortasse demonstrat, sed tamen manifestat aliquid. Syllogismum autem non dicit ex divisione dicens definitionem. Sicut enim in conclusionibus quae sine mediis sunt, si aliquis dicat quoniam his existentibus necesse est hoc esse, contingit interrogare propter quid, sic et in divisivis terminis. Quid est homo? animal mortale bipes habens pedes sine pennis; propter quid secundum unamquamque appositionem. Dicet enim et monstrabit divisione, sicut opinatur, quod omne animal aut mortale aut immortale sit. Huiusmodi autem ratio non omnis est definitio. Quare quamvis divisione demonstraverit, sed tamen definitio non syllogismus fit.

La versione latina commentata da san Tommaso, nel testo dell'edizione leonina.

Sinossi degli editori leonini

1. Argumentum huius lectionis. — 2. Quod quid est non potest demonstrari per viam divisionis. — 3. Probatur primo ex natura divisionis, secundum quam nihil concluditur ex necessitate, sed solum hypothetice; si nempe concedatur quod divisio sit completa. — 4. In praesenti disputatione satis convenienter comparatur divisio inductioni, quia utrobique oportet supponere quod accepta sint omnia quae continentur sub aliquo communi. — 5. Probatur secundo ex ratione ipsius quod quid est. Et imprimis quia, dato quod per viam divisionis concludatur aliquid praedicari de subjecto, non erit propter hoc probatum quod praedicetur de ipso in quod quid est. — 6. Altera probatio. Quod quid est non admittit additionem neque subtractionem. Quod autem probatur per viam divisionis, potest excedere quod quid est, aut ab eo excedi. — 7. Obiectio fundata in hypothesi quod membra divisionis sint complete accepta. — 8. Responsio. Data hypothesi, talis modus argumentandi non est syllogisticus, quia non ostendit propter quid.

Il commento di san Tommaso

1. Postquam Philosophus ostendit quod non potest demonstrari quod quid est per terminos convertibiles, hic ostendit quod non potest demonstrari per viam divisionis. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit propositum; secundo, excludit quamdam solutionem; ibi: Contingit autem solvere etc. Circa primum duo facit: primo, ostendit propositum per rationem communem omnibus quae syllogizari possunt; secundo, ostendit propositum quantum ad ea quae sunt propria ei quod quid est: ibi: Quid enim prohibet etc.

2. Dicit ergo primo quod, sicut non potest demonstrari quod quid est per terminos convertibiles, ita etiam non potest demonstrari per viam divisionis: per quam etiam nihil syllogistice probatur, sicut dictum est in Resolutione circa figuras, idest in I Priorum analyticorum. Sicut enim in Posterioribus analyticis docetur resolutio usque ad principia prima, ita etiam in Prioribus analyticis fit resolutio ad prima quaedam simplicia pertinentia ad dispositionem syllogismi in modo et figura.

3. Quod autem per viam divisionis non possit aliquid syllogizari, probat per hoc, quod in via divisionis non ex necessitate sequitur conclusio, existentibus praemissis (quod requiritur ad rationem syllogismi): sed ita se habet in via divisionis, sicut et in via inductionis. Ille enim qui inducit per singularia ad universale, non demonstrat neque syllogizat ex necessitate. Cum enim aliquid syllogistice probatur, non est necessarium ulterius quod vel syllogizans interroget de conclusione, nec quod respondens det ei conclusionem: sed necesse est quod conclusio sit vera, praemissis existentibus veris. Hoc autem non accidit in via divisionis, sicut manifestat per exempla. Proceditur enim via divisionis cum, accepto aliquo communi quod per multa dividitur, remoto uno, concluditur alterum. Puta si entium aliud est animal et aliud inanimatum, habito quod homo non sit inanimatum, concluditur quod sit animal: sed ista conclusio non sequitur, nisi respondens det quod homo vel sit animal vel inanimatum.

4. Et est attendendum quod satis convenienter comparavit divisionem inductioni. Utrobique enim oportet supponere quod accepta sint omnia quae continentur sub aliquo communi: alioquin nec inducens poterit ex singularibus acceptis concludere universale, nec dividens ex remotione quarumdam partium poterit concludere aliam. Patet igitur quod inducens, facta inductione quod Socrates currat et Plato et Cicero, non potest ex necessitate concludere quod omnis homo currat, nisi detur sibi a respondente quod nihil aliud contineatur sub homine quam ista quae inducta sunt. Similiter etiam nec dividens, si probaverit quod hoc coloratum non sit album nec pallidum, non potest ex necessitate concludere quod sit nigrum, nisi detur sibi a respondente quod nihil aliud contineatur sub colorato nisi ea quae assumpta sunt in divisione. Et quia investigantibus quid est homo, oportet accipere non solum genus, quod est animal, sed etiam differentiam; ulterius in suo exemplo procedit quod, si omne animal aut gressibile est aut aquaticum, et accipiat quod homo, quia non est aquaticum animal, sit totum hoc quod est animal gressibile, non ex necessitate sequitur ex dictis; sed oportet quod hoc etiam supponat datum sibi a respondente, scilicet quod animal sufficienter dividatur per gressibile et aquaticum. Et quia quandoque per plures divisiones proceditur ad accipiendum quod quid est alicuius rei, ideo, praemissis duabus divisionibus in suo exemplo, subdit quod nihil differt quod sic procedatur in multis aut in paucis. Eadem enim est ratio in omnibus. Et sic ulterius concludit quod procedentes per viam divisionis, etiam circa ea quae contingit syllogizari, non utuntur probatione syllogistica.

5. Deinde cum dicit: Quid enim prohibet hoc verum etc., inducit duas rationes proprias ei quod quid est. Quarum prima est, quia non omne quod vere praedicatur de aliquo, praedicatur in eo quod quid est, nec significat essentiam eius. Si ergo detur quod per viam divisionis sufficienter probetur quod totum hoc, scilicet animal gressibile, vere praedicetur de homine; non tamen propter hoc erit probatum quod praedicetur de eo in eo quod quid est, vel ostendat quod quid erat esse, idest quod demonstrat essentiam rei.

6. Secundam rationem ponit ibi: Amplius quid prohibet aut apponere etc. Essentia enim cuiuslibet rei declaratur per aliqua certa, quibus nec addere oportet nec subtrahi. Nihil autem prohibet quin ille qui procedit per viam divisionis, aut apponat aliquid supra ea quae sufficiunt ad ostendendum quod quid est, aut auferat aliquid eorum quae ad hoc sunt necessaria, aut etiam quod supergrediatur vel excellat essentiam rei, utpote si sit communius quam ipsa res; quod fit dum subtrahuntur differentiae ultimae, quibus ea quae sunt communia contrahuntur. Unde per divisionem non probatur sufficienter quod quid est. Et hoc est quod concludit, quod in via divisionis praetermittuntur praedictae conditiones; ut scilicet id quod concluditur, praedicetur in eo quod quid est, et quod nec excedat nec excedatur.

7. Deinde cum dicit: Contingit autem solvere in accipiendo etc., excludit quamdam solutionem. Et primo, proponit eam; secundo, excludit ipsam; ibi: Sed syllogismus tamen etc. Dicit ergo primo quod contingit solvere ea quae obiecta sunt, ex eo quod aliquis dicat quod dividendo accipiat omnia quae praedicantur in eo quod quid est; et ita per consequentiam ad divisionem faciat id quod primo intenditur, ut scilicet constituat definitionem significantem quod quid est, et nihil relinquat eorum quae requiruntur ad definiendum. Et si haec duo faciat, scilicet quod omnia, quae accipit per divisionem, praedicentur in eo quod quid, et omnia huiusmodi cadant in divisione, ita quod nihil desit, necessarium est quod id quod est inventum sit quod quid est. Et huiusmodi necessitatis ratio est quia, acceptis omnibus quae praedicantur in eo quod quid, nullo derelicto, iam id quod inventum est, oportet esse quoddam individuum, idest individuum rationem talis rei; ita scilicet quod non indigeat ulteriori divisione ad hoc quod approprietur huic rei.

8. Deinde cum dicit: Sed syllogismus tamen non inest etc., excludit praedictam solutionem: et dicit quod quamvis necesse sit, praedictis existentibus, aliquid individuum fieri, sicut expositum est, tamen praedicta via non est syllogistica; quamvis cognoscere faciat quod quid est per alium modum. Et hoc non est inconveniens, scilicet quod aliquid alio modo manifestetur quam per syllogismum. Ille enim qui utitur inductione, non probat syllogistice, sed tamen aliquid manifestat. Quod autem ille qui per divisionem ad definitionem † pervenit, non faciat syllogismum, ostendit per quoddam simile. Si enim inducatur conclusio ex maiori propositione, subtracta media, et concludens dicat quod hoc necesse est sequi ex praemissis, poterit interrogare respondens, propter quid sit necessarium: quod non accidit in syllogistica probatione. Unde talis modus argumentandi non est syllogisticus. Ita etiam in terminis divisivis non fit syllogismus, quia semper restat interrogatio propter quid. Puta si aliquis volens notificare quid est homo, accipiat per viam divisionis quod homo est animal mortale bipes, vel habens pedes, sine pennis; ad quamlibet appositionem praedictorum poterit convenienter quaeri propter quid sit necesse. Ille enim qui ad manifestandum quod quid est conatur, non solum dicet, sed etiam probabit per divisionem, secundum quod ipse opinatur, quod omne quod est sit mortale aut immortale. Et quamvis detur quod per hanc divisionem possit demonstrare propositum, tamen non est necesse quod ratio sic conclusa sit definitio; quia forte ea ex quibus constat ratio talis, non praedicantur in eo quod quid est, vel excedunt substantiam definiti. Sed etsi contingat quod talis ratio sit definitio, non tamen per syllogismum probatur quod definitio sit, ut ex supra dictis patet.

Di questo commento non esiste una traduzione inglese di pubblico dominio: qui si dà il latino.

Note degli editori leonini

α) Sicut dictum est etc.—1: sicut etiam dictum est; O: sicut est determinatum.—A: idest in principio Prior. etc.; O: idest in libro Prior.

β) Vel syllogizans interroget etc. – Addimus syllogizans ex codd.– AH om. vel; L: vel syllogizans adhuc interroget.–BCDEFGHKLM: det ei; P: ei det.–De interrogationibus propriis dialecticae et demonstrationi, videantur quae s. Thomas disseruit lib. I, lect. xxi.–Processum per viam divisionis maxime adhibuit Plato in Dialogis; unde non immerito graecis Interpretibus visum est Platonis Politicum, V, et Sophistam reprehendi hoc loco ab Aristotele (Cf. Philopon. in h. loc.; item Waitz, II Poster., Comment. in cap. v, pag. 386 et seq.; Trendelenburg Elem. log., Adnot., § 58; Sanseverino Logic. P. II, cap. III, art. v).

γ) Si entium etc.–Q om. si; ABHMOS (et p. m. CD?) corrupte: puta scientiam.–BHMNO om. et; P: et aliud est inanimatum; codd., exc. CO, om. est.

δ) Satis convenienter comparavit divisionem inductioni. – Similitudo, quam hoc loco ponit Aristoteles inter syllogismum inductivum et syllogismum divisivum, in eo iuxta s. Thomam consistit,quod in utroque syllogismo oportet supponere quod accepta sint omnia quae continentur sub aliquo communi.– Huic s. Thomae sententiae contradicit Aegidius in II Poster., § Sed sicut neque inducens etc., fol. 106, col. 3: quia, inquit, « hoc videtur accipere quod est per accidens. Nam in inductione » hoc est per se quod oportet supponere partes sub toto esse suffi- » cienter acceptas, et quia non est notum nobis quod non sunt alia » particularia sub illo toto quam particularia accepta: sed in divisione » hoc est per accidens quod non sit notum partes evacuare totum; nam » divisio si bona sit, debet fieri per opposita, opposita autem sufficienter » dividunt ipsum totum. » Ad quam Aegidii animadversionem respondet imprimis Dominicus a Flandria in II Poster., qu. IV, artic. II, quod Aegidius ideo contradicit, quia non distinguit inter divisionem immediatam et divisionem mediatam. Illa est per opposita contradictoria, et ideo est bimembris, ut cum dicitur animalium aliud est rationale, aliud irrationale: de hac divisione loquitur Aegidius. Divisio mediata non est, formaliter loquendo, bimembris, et ideo non est per opposita formaliter, ut ipsemet Aegidius ib. concedit. De hac divisione loquitur s. Thomas, dum cum Aristotele eam assimilât inductioni, quia in utraque necesse est supponere quod accepta sunt omnia quae continentur sub communi. Caietanus in II Poster., cap. IV, § Circa similitudinem assignatam etc., fol. 79, col. 2 et seqq., tria expendenda suscipit: 1°, quot modis accipiatur divisio, seu syllogismus divisivus; 2°, penes quid attendatur similitudo inter divisionem et inductionem; 3°, quomodo salvetur in eis talis similitudo. – Quia res gravis momenti est in philosophia, quippe quod sit quaestio de methodo ipsa philosophandi, hoc est de vi et extensione ratiocinationum nostrarum, ideo ducimus tria illa enunciata cum ipso Caietano heic expendere. Quoad primum, tria nomine divisionis possumus intelligere.–a) Primo quidem, purum syllogismum divisivum, cuius meminit Aristoteles in I Priorum analyticorum, cap. XXVIII (Ed. Did. cap. XXXI), et qui fit assumendo pro medio commune divisum, puta animal, et concludendo disiunctim de aliquo inferiori membro divisi differentias totius divisi. Ex. g.: Omne animal est rationale vel irrationale; homo est animal; ergo homo est vel rationalis vel irrationalis. Si divisio in hac lectione assumatur hoc sensu, planum est quod ipsa est inutilis ad definitionem concludendam, et caret necessitate consequentiae, et est petitio principii, et intentum, hoc est quod quid, non demonstrat. Ratio est, quia definitionis est assignare non quidem utramque differentiam divisi, sed alteram determinate. Non autem possibile est per praefatum syllogismum hanc determinatam differentiam concludere, quia medium assumptum (animal) universalis est qualibet sua differentia, hoc est rationali et irrationali; et consequenter ex ipso non potest ex necessitate concludi determinate neque quod homo sit rationalis, neque quod sit irrationalis. Si ergo concluditur per talem processum differentia determinata, petitur principium, supponendo quod est probandum (hominem nempe esse animal rationale), et non demonstratur intentum.–b) Secundo, sumi potest divisio pro syllogismo diviso, ut supra, sed addita negatione alterutrius partis (vel plurium, si habeat) illationis, et concludendo partem quae ex illa negatione relinquitur. Ex. g.: Omne animal est rationale vel irrationale; homo est animal; homo est vel rationalis vel irrationalis: homo non est irrationalis; ergo homo est rationalis. Si in hoc secundo sensu accipiatur

divisio, de qua est sermo in hac lectione, etiam perspicuum est quod per ipsam non demonstratur definitio rei. Quamvis enim iuxta regulas logicae habeatur necessitas consequentiae ex vi disiunctivae per negationem unius membri (irrationalis) ad affirmationem alterius (rationalis), vim tamen probativam non habet. Et revera, duplex petitio principii offenditur. Una inevitabiliter quando ex negatione unius membri infertur alterum: idem enim est quoad totum divisum (animal) negare quod sit irrationale, et affirmare quod sit rationale (esto adsit differentia in vocabulis); et aeque dubium est aut ignotum post conclusionem disiunctam (homo est rationalis vel irrationalis) an sit rationalis vel irrationalis, ut de se patet. Alia petitio principii offenditur in maiori propositione praefati syllogismi, omne animal est rationale vel irrationale. Haec enim propositio, prout hic assumitur, nec probari nec probari potest; et propterea sufficiens non est ad probandum intentum. Cui enim probandum esset hominem esse animal rationale, probandum etiam esset omne animal esse rationale vel irrationale, et deinde hominem non esse animal irrationale.–Haec tamen petitio principii vitari potest, si sufficientia divisionis sit per se nota: Addendum quod in hoc processu deficit vis probativa a priori, quia non infert alteram partem a priori, sed ex sola negatione oppositi: non enim ideo homo est rationalis quia non est irrationalis, ut inferebatur in supraposito exemplo; sed ex opposito quia est rationalis, ideo non est irrationalis.–c) Tertio denique, nomine divisionis intelligi potest discursus formaliter divisivus, quatenus nempe in maiori assumitur divisio ipsius communis. Ex. gr.: Animalium aliud est volatile, aliud aquaticum, aliud gressibile; homo est animal, et non est animal volatile, neque aquaticum; ergo homo est animal gressibile. Si hoc tertio sensu accipiatur divisio, manifestum etiam est quod per eam nequeat syllogistice concludi definitio; quia non adest necessitas consequentiae, nisi ex suppositione quod omnia membra quae continentur sub communi diviso, sint sufficienter enumerata, ut late explicat s. Thomas hoc loco. Sed accidit quoque, ait Caietanus, petitio principii in negatione aliorum membrorum, et defectus medii a priori, non secus ac in syllogismo diviso in secunda significatione sumpto. Ad secundam quaestionem dicendum quod Aristoteles dixit divisionem similem esse inductioni in hoc quod divisio non habet necessitatem consequentiae, et inductio non demonstrat. Quae similitudo potest tripliciter intelligi. – a) Uno modo accipiendo τὸ demonstrat latiori sensu, prout idem est ac τὸ syllogizat; et sic similitudo inter divisionem et inductionem consistit in eo quod neutra habet necessitatem consequentiae, ad veram demonstrationem necessario requisitam. – b) Alio modo accipiendo τὸ demonstrat proprie, prout nempe distinguitur a τῷ syllogizat, sicut species distinguitur a genere; et sic similitudo praedicta est proportionalis, in hoc scilicet consistens, quod sicut in inductione deficit vis demonstrativa, ita in divisione deficit vis illativa. – c) Tertio modo iterum accipiendo τὸ demonstrat proprie, et prout complectitur tum vim demonstrativam, tum necessitatem consequentiae. Quo sensu duas istas differentias attendendo, potest secundum ipsas comparari divisio inductioni, quia una et altera carent praefatis differentiis demonstrationis propriis. Ad tertiam quaestionem dicendum quod Aristoteles in texto expresse dicit divisionem carere necessitate consequentiae. Ergo in primo et tertio sensu explicato divisionem accepisse videtur. In utroque enim, ut dictum est, deest necessitas consequentiae; in secundo non simpliciter quidem deest necessitas illa, sed tamen non est sine petitione principii. Inter primum autem processum divisivum et inductionem similitudo consistit in hoc, quia utrobique non necessario intentum concluditur ex praemissis: quod in inductione verificatur quoties non est completa, seu quando multa particularia contenta sub communi enumerantur, sed non omnia. – Inter secundum autem processum divisivum et inductionem est maior similitudo, quoniam utrobique non est necessitas consequentiae nisi cum petitione principii. Et hoc verificatur de inductione completa, quam constat petere principium, eo quod accipit omnia singularia ad universale concludendum. – Tertius autem processus divisivus simillimus est inductioni, quoniam utrobique necessitas consequentiae incerta est ex eadem causa; scilicet quia utraque via, divisiva et inductiva, a divisis partibus incipit: divisio autem, ut sic, certitudinem

non habet, quia ab uno et ente declinando in incertum pergit; et consequenter, nisi utrobique supponatur omnes partes acceptas esse, non sequitur necessario intentum. (Et hoc modo exposuit s. Thomas divisionem in hoc loco, et similitudinem inter divisionem et inductionem). — Postremo, inter omnes et quemlibet horum processuum et inductionem haec est similitudo, quod nunquam a priori proceditur, et semper petitur principium, si per unam vel alteram viam aliquis conetur probare rei alicuius definitionem. Si quis autem primum et secundum modum processus divisivi intimius consideret, magis dixerit processus disiunctivos quam divisivos. Assumitur enim in hanc formam propositio: homo aut est animal rationale aut irrationale, ut in exemplis adductis videre est: quae forma est proprie disiunctiva. In tertio autem forma assumpta (animalium aliud est volatile, aliud aquaticum, aliud gressibile) est per enumerationem partium, et ideo est formaliter divisiva. Qua de causa s. Thomas, intuitus quod in divisione est proprium et formale ipsius, et per quod a disiunctione formaliter distinguitur, accipit eam in tertio sensu, qui est formalis. ε) Aut aquaticum, et accipiat etc. — A: aut aquale; FI: accipiunt; K: accipitur; B: accidit. — H: aut aquaticum (cet. om.) animal quod sit totum idest quod sit animal gressibile; L: aut aquaticum (cet. om.) quod sit totum hoc etc.; Q: et accipiat quia homo non est aquaticum animal hoc quod est gressibile animal, non ex etc.; cet. codd.: quod homo, quia non est aquaticum animal (I om. animal), quod sit (A, non sit) totum (G, manifestum) hoc. — P: homo, qui non est animal quod est aquaticum, sit totum hoc. Legimus cum codd., expuncto tamen quod ante sit, quia inutilis repetitio ζ) Quae obiecta sunt, ex eo etc. — Mendosam lectionem habet F: quae obiecta sunt eo quod quid est et ita per consequentiam divisionem faciant id etc. — Cum codicibus, exc. Q, legimus quod quid est, iuxta textum graecum, ἐν τῷ τί ἐστι, et nostram versionem; P om. est. — AN om. ita; L: per consequens; Q: et ita addendo ad divisionem fa-

ciat id etc. — BCDEKMN OQST: quod primo intenditur: quam lectionem adoptavimus, utpote quae magis conformis sit textui Aristotelis, αἰτούμενον τὸ πρῶτον, postulatum primo. Antiqua versio in Piana: quae fiunt prius; sed recte s. Thomas: quod primo intenditur; Boethius, quaesitum prius; et ita noster codex Ragusinus. P: intendit; F: ostenditur. — A: definitionem assignantem; E: defin. cum significantem; O: defin. praedicantem in eo quod etc. — FIQ: nihil relinquatur; G: relinquitur.

η) Necessarium est quod id etc. — Codd. — P: necessarium est id quod est inventum sit quod (FI: sit id quod) quid est; M: necessarium est quod id quod est in eo quod quid est inventum sit quod quid est. — Infra s. Thomas habet: nullo derelicto, iam id etc. Iam ponitur a s. Thoma ex textu graeco ἤδη: quae lectio probatur Casaubono (Opp. Arist., Tom. I, pag. 132. — Aureliae Allobrogum 1605) et Du-Vallo, Op. cit. pag. 236. Eamdem lectionem praebet Pacius, cuius versio generatim adhibetur ab hisce Auctoribus. Verum in alia Opp. Aristot. ed. Aureliae Allobrog. 1607, cum Praefatione eiusdem Pacii (cui proinde ex inadvertentia tribuimus in praecedentibus versionem adnexam, quae est Nicolai Gruchii, uti monetur in Indice) recipitur lectio εἴδει, quae est etiam Edit. Basil. pag. 80, lin. 39. Praeterea in versione Boethii et nostra ponitur specie. Item Waitz loco ἤδη habet εἴδει (specie), atque in Comment. ait: « Lectionem εἴδει, quam etiam Brandisius (in ed. Boruss. Poster. retinetur ἤδη) probavit in Variet. lect. Aristot., quum ἤδη alienae correctionis speciem habeat, Boethii et vet. interp., cuius codex Gothan. certe totum locum talem exhibet qualem nos dedimus, auctoritatem secuti praetulimus » (Ed. cit., pag. 388). Philoponus bis adducit hunc Aristotelis textum, et bis omittit tum ἤδη, tum εἴδει: ἄτομον γάρ, inquit, δι' εἶναι (Ed. cit., pag. 203-4). Anonymus (Ed. cit., pag. 263) habet ἤδη. B. Albertus Magn. utrumque ponit: « Id in quo ultimo stat (divisio), iam oportet esse individuum sive indivisibile specie, hoc est, secundum formam, quod formaliter ulterius non possit dividi » (In II Poster., Tract. II, cap. III, pag. 620, col. 1). Ut ut res sit, id unum

certo colligitur ex hisce variantibus lectionibus, quod alias notavimus, nempe neque versione Boethiana, neque antiqua, quae habetur in Piana, usum s. Thomam fuisse, sed propria. θ) Tamen praedicta via etc. - Codd., exc. ABNQ: sed tamen, ut in textu, 'Αλλὰ συλλογισμὸς ὅμως; AN: sed, om. tamen; B: tamen praedicta via manifestationis; Q: haec tamen praedicta etc.

ι) Per divisionem ad definitionem. - O om. per; CEFMOT et p.m. ADINS: ad divisionem, sed erronee: unde in notatis codd. bene corrigitur in definitionem. Q om. ad defin.; L: ad vel divisionem. κ) Quod non accidit etc. - ABCDEFGIKLMNOQS om. non; BCEG KLMS: accidat; FI: accipiat; H: quod accidat, non autem in syllogistica probare; B: in syllogistica propositione.

S. Thomae Aquinatis Opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, t. I (Romae: ex Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1882) (archive.org, University of Toronto scan). Public domain (1882). Our transcription of the scan.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.