PG 102, col. 722

solutiones meditatur,’ et quod non licet dicere
ᾗιὲὒίέιιξέιῖνοσθάενε a Patre et a Filio, sed α
Edita ε. Montacutio (ep. 2, p. 47).
4. Nondum illi malo, ut videtur, abunde erat
improbitatis satietas; nondum adinventionum et
machinationum terminus, quas ab ipso rerum
exordio inhumanum genus censuit commovendas.
Sed et ante Domini nostri incarnationem hominem
seductum in peregrinas, legibus contrarias, et
generi incongruas actiones per varias fraudes im-
pulsum seducebat, unde suam tyrannidem vehe-
mentius promovit, et ab illo tempore, sexcentis
erroribus et inescationibus delinitos, sibi qui sunt
obtemperantes, supplantare et aliorsum transferre
sategit. Hinc orti Simones, Marciones, Montani,
Manetes; hinc haresium variegata et multiformis
in Deum pugnantium ordinatio multiplicata fuit.
Hinc Arius, Macedonius, Nestorius, Eutyches,
Dioscorus, et cateri de conventibus impiorum,
contra quos septem sancta generalia illa concilia,
nec non sanctorum et divinorum virorum per loca
diversa, consessio colligebantur, ut impietatis istos
stolones cultro spirituali radicitus exstirparent, et
campum Ecclesia sativum purum atque impermi-
stum curarunt efflorescere.
2. Istis autem de medio sublatis, ac silentio et
oblivioni traditis, praclara et profunda spes bonis
subinnutrita afl‘ulgebat, futurum ut nulli deinceps
novarum impietatum exsisterint adinventores, cum
in omnibus, quorum sumpserat experimentum
diabolus, concilia ejus cessissent in contrarium.
Necillorum dogmatum qua jam synodica condem-
natione censuram meruerant, aliquos rebantur
hyperaspistas prodituros aut propugnatores, quos
nimirum exitus, et pana auctorum, et qui dein-
ceps in eorum imitationem, ducti exemplo, erant
successuri excuderat. Atque hisce quidem cogita-
tionibus piorum ratiocinia acquiescebant : imprimis
autem apud regiam urbem, in qua per Dei coope-
rationem multa prater spem praclare geruntur;
multa lingua vetustam conspuentes illam fedita-
tem, communem omnium fabricatorem, et creato-
rem, nobiscum hymnis concelebrare edocti sunt.
Ita veluti ab excelso quodam et eminentiori Ioco,-
fidei fontes orthodoxa regia urbs emittit, nec non
purissimos pietatis latices in cunctos mundi ter-
minos decurrentes, qui non aliter quam rivi solent,
dogmasi irrigant hominum ibi degentium animas
qua a longo temporis tractu astu et conflagratione
vel impietatis, vel spontanei cultus, exaruerant,
atque ita in solitudines et infructuosum solum
stereliverant ; qui tamen imbribus doctrina sana
susceptis, Christi coloniam, cultura latificatam,
fructibus adornant. Nam qui incolunt Armeniam,

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.