PG 104, col. 454

stificationibus tuis meditabor, non obliviscar sermo—
nes tuos” : omnes quidem Christianos salutare
est hoc servare, eos autem praecipue qui sacerdo-
talem dignitatem obtinent. Quamobrem decerni-
mus quemlibet, qui ad episcopalem gradum est
provehendus, psalterium omnino nosse, ut exeo
omnem quoque suum clericum ita institui mo-
neat. A metropolitano autem bene examinari, an
ad sacros canones diligenter, ac cum perscruta-
tione, non autem obiter cursimque legendos.
prompto paratoque sit animo, et sacrum etiam
Evangelium, et librum divini Apostoli, omnemque
divinam Scripturam, et in divinis prmeeptis ver-
sari, et populum suum docere. Nostra: enim
hierarchite substantia sunt eloquia divinitus tra-
dita, divinarum scilicet Scripturarum vera scientia,
sicut magnus ait Dionysius ¹¹. Si quis autem du-
bius animi fuerit, et non lubenter haec facere et
docere voluerit. non ordinetur. Prophetice enim
dicit Deus : Tu repulisti scientiam, et ego te repel-
lam, ne sit mihi sacerdos ¹¹.
Concilii unionis canones 4, 7.
4. Quaecunque contra traditionem Ecclesiae, do-
ctrinam et formulas sanctorum ac beatorum Pa-
trum innovabantur vel reapse per sive est citum
habebant anathema sit.
7. Quicunque sacros ac diuinos canones a beatis
Patribus transmissos spernat,negantcs illos esse
fulcra sancta: Ecclesize et duces Christianorum ad
Dei timorem, anathema sit.
Quibus ita definitis ad securitatem sanctae Ec-
clesim, et ut pietatis perfectione arceatur nequitia
nnptialium sordium; precamur licuitatem tuam,
Christe Deus noster, ut deinceps omne prorsus
scandalum, omnemque dissidii causam ab Ecclesia
tua tollas, et conserves illi pacificam constitutio-
nem, intercedente gloriosissima Domina nostra et
sublimi Matre tua. ac sacratissimis discipulis tuis
tt apostolis, per quos in omni terra pacem tuam
implantasti. cum omnibus sanctis illis, in quibus
a saeculis visus es tibi complacnisse. Amen.
Tactus. Constitutio 5, tit. 2, Novellarum, sep-
tem conciliorum canones, eorumque placita, tau-
quam sacras Scriptores vult valere. Verum in

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.