PG 105, col. 498

miumque splendorem, et ornatum omnem ac ma-
iestatem (quando pro dignitate a me exprimi
nullo modo potest), ego spectantium oculis permit-
, to, simulque ad reliqua illius vita: aeta exponen-
da progredior. His ergo sanctus Deo probatus,
Spiritus sancti decreto, sanctorumque pontili‘cum,
eorum, inquam, qui pro vera pietate pugnabant,
extremaque omnia patiebantur, sententia, sacro
presbyterii honore insignitur manu Basilii, qui»
saera: Pareorum ecclesia: episcopus, pro saerarttm
imaginum cultu casibus innumeris gravissimisque
aerumnis conflictabatur. ilnjus, inquam, Basilii
manu spectabili, vi autem ac virtute sanctissimi
Spiritus, primum quidem lector, sive sacrarum
Litterarum przeco sanctus, deinde hypodiaconus,
tum diaconus ac sacerdos lege et ordine ecclesia-
sticarum graduum consecratur. Slttdeltat vero hoc
perpetuo, uti largitori gratia: talentum multiplici
fenore auctum redderet, neque per socordiam
defodcrct. Ut autem, cum in eoenobio viveret, sua
pietate studioque multos traxit, ita per sacerdo-
tium iterum innumerum numerum infantium bapti-
smate abluens, Deo eonsignavit. Perdiu enim lia-.-
retiea caligine, velut densa nocte, et tyrannide sa-
crilegorum mercenariorum incumbente. omnes pro-
pe mortales, qui Constantinopoii rectam fidem
defendebant, quique Bithyniae oppida colebant, alii
C alios lgnatium laudibus praedicando excitabant,
suosque liberos ad illum deducebant, precaban-
turque, ut ab illo baptizarentur, Deoque initiaren-
tur. Et erat hunc videre, tanquam aliquem e pri-
mis Christi discipulis, eum ad se ventilantes ala-
criter, ut a Christo missos, exciperet atque in-
stitueret: qui quidem documenta illius ita arripie-
bant, dum doceret singulos et hortaretur. ut sin-
ceram et catholicam religionem propugnarent , at—
que haereticorum perversitatem et insaniam- arer-
sarentur, omnesque se ab omni mentis et corporis
labe repurgarent, ac virtutis omnis et temperantiae
honestatisque Iaudem procurarent. llrec et his si-
milia parentcs educebat, horumque liberos prius
rite institutos, Deo per aquam et Spiritum sanctum
Ῑ) consecrabat.
Et gravis quidem tum et vehemens Ecclesiam
tempestas, sacrosque acerba divexatio premebat,
quicunque pro Christi imagine ob prototypnm sibi
periclitandum putaverunt: tranquillus vero et se-
renus omnibus tempestate jactatis portus a snprc-
ma Numinis dextra sacer hic Ignatius destinatus
erat, et domus ejus tota. Ecquis enim pro pietate
decertantium, malorum aet'umnarumquc suarum
refrigerium ab eo non percepit? Quis in custo-
diam datus, quis in exsilium ejectus. quis vinculis
et fame cruciatus, ab eo non est relevatus, neces-
sariisque auxiliis liberaliter instructus? Nam qui-
cunque tyrannorum vim et rapinas patiebantur.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.