PG 105, col. 514

ex ejus voluntate gereret, nec ulla in re molestus
esset: ipse tamen vix post duos a creatione sua
menses juramento suo violato, primum lgnatii fau
n.iliares conjecit in vincula, dirisque flagris et pla-
εἰς multavit : deinde rursus blanditus, muneraque
et honores pollicitus, chirographa petiit, et omnibus
modis studuit adversus lgnatium exitii causam re-
perire. Cumque nihil horum quae. ipse cupiebat, in-
veniret, scelerato Bardze, perque Bardam Michaeli
levissimo'suggerit, ut mittat, qui in lgnatium velut
imperio insidiantem severe inquirant. Ergo crude-
les praefecti atrocesque satellites extemplo Tere-
binthum petunt, omniaque genera quaestionum in-
stituunt, et famulos lgnatii tormentis omnibus
excruciant. Postquam vero defecerunt scrutantes
scrutinia, nec quidquam deprehenderunt, quo jure
in illum animadverterent, aperto scelere in eum
grassantur. Arreptum enim virum sanctum et suos
in insulam l'lieriam traduxerunt, atque lgnatium
vinctum stabulo caprario incluserunt. lude ad ea
loca transferunt, quae Prometi dicebantur ; ubi Leo
ille cognomento Lalaco, Numerorum domesticus,
tam immaniter colaphis genas illius cecidit, ut sa-
cratissimo seni duos molares excuteret dentes.
Deinde vectibus geminis, latronuminstar,petles
strinxerunt ;angustoque conclusum ergastulo, duo-
bus duntaxat pueris administris illi concessis. re-
liquerunt. Tota autem vis haec et vexatio eo pertinue-
bat, ut Ignatius abdicationis libellum scribcret, spon-
teque throno patriarchatus cederet. Sed lgnatins,
cum lupum in gregem atrociter grassari cerneret,
quantum poterat, impetum reprimebat. Eli-psis
autent haud multis inde diebus, in Numera dedu-
ctum, in carcere catenis onerant: dein Augusto
mense appetente, in navigium conjectum Mitylenem
deportant. Porro eos qui habebantur ejus familiares
et amici, immanissimis cruciamentis plagisque
lethalibus alliciebat": quos autem humanissime
tractabant, exsilio multabant; Blasioque chartophy-
laci ob [idem et dicendi libertatem linguam detrun-
carunt. lgnatio porro Mityleme commorantc, Pho-
tius ecclesia malignantium sibi allinium coacta,
absentis lgnatii, in ipso gloriosissimorum apesto-
lorum templo, exauctorationem pronuntiat ε nec
pronuntiat tantum, sed anathemate lgnatium ferit
damnatque; et damnatum idem accusator, idem
judex proclamat. Qui quos {actioni suae studere,
factisque insanis accinere, ac decretis subscribere
videbat, hos vero inter intimos amicos ac symmy-
stas habuit. Qui autem ejus amentia oll‘endcbantur.
factaque (ut qui sincero judicio forent) non proba-
bant, praztorio etvinculis pessime acceptos tradebat.
Multis igitur mussitantibus, improbaque Photii acta
damuantibus ; quin ct ipse Pbotius cum suis iactis

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.