PG 11, col. 438

vina, ut ordine ad universi gubernationem orbisque
statum utilissimo disponantur singula quae in nostra
sunt potestate. Si ergo quodvis eorum quae nostri
sunt arbitrii cognitum est ipsi, ordinaria provi-
dentia quid cuique pro dignitate conveniat, rationi
congruit, et quid ille aliquis oret, quomodo afl‘e-
ctus sit, quid credat, quid sibi fieri velit, prae-
cognosci; quo praecognito, tale aliquid conse-
quenter providentiae ordine comprehendi : lluuc
orantem assidue, prepter illam ipsam quam fundet
orationem, exaudiam; hunc vero non exaudiam,
aut quod indiguus sit qui exaudiatur, aut quod ea
petiturus sit qua: nec ipsi capere expedit, nec me
dare decet. ltcm prepter hanc istius, verbi gratia,
orationem ipsum non 208 exaudiam, prepter illam
exaudiam. Quod si quis eo turbetur quod cum Dei
de rebus futuris praescieutia falli non possit, quasi
necessitas rebus afferatur, huic respondendqu hoc
ipsum a Deo necessario cognoui, nempe illum bo-
minem non necessario nec firmiter velle meliora,
aut sie pejora voliturum, ut mutationis in melius
ineaan luturus sit. Rursus ιιωο (ait Deus) illo
orante faciam, decet enim me, cum nec oraturus
sit indigne, neque negligenter circa orationem να·-
saturus. lluic, cum aliquantulum oraverit,supcr-
abundanter quam petit aut intelligit ⁸⁸, illa lar-
giar: decet enim me bcneticiis illum vincere et
plura tribuere quam petere sit capax. lluic cum
talis futurus sit, angelum illum mittam ministrum
qui ab hoc tempore saluti ejus collaborare incipiat,
et huc usque adsit; illi istum, verbi gratia, illo di-
gniorem, cum ille hoc melior futurus sit. Ab hoc
alio qui , postquam se excellentiori tradiderit do-
ctrinae, fractus erit et recurret ad terrena, optimum
illum adjutorem avertam ;, quo recedente, ut me-
ruerit, pessima quaedam hazcce potestas, nacta oc-
casionem ut ipsius insidietur ignaviae, prompta
aderit et ad illa peccata provocabit, cum se ipse
paratum ad peccandum praebuerit. Sic itaque
dicturus ille putandus est qui praeordiuat omnia.
Amos giguet Josiam qui non atmulabitur patris
peccata , sed hancce viam ad virtutem ducentem,
illorqu ope qui ipsi aderunt, nactus,vir bonus erit;
qui et altare subvertet a Jeroboam male :edilica- '
tum. Judam novi cum inter homines Filius meus
versabitur, bonum initio futurum ; al perversum iri
quo male legit, editor Oxoniensis, τὸν δή τινα.
(5Ἶ)Εὺξομένῳ. ltalioc loco et infra bis scri-
ptum'reperitur in codice manuscripto, in quo male
antea lectum est, εὐξαμένῳ.
(58) Ἐπὶ ποσόν. ΜςίΙΙειΒεηιιοίυε. ἐπί-τόσον.
(59) Πωλινδρομήσοντος. Male editio Oxonieusis,
παλινδρο μή σαντος.
(60)’ ’Ᾱεέοστάνιξτος κατ’ (iam: αύτόχενρ ..ὢν τις.
ΙλθξὶίΒοιιιιρὶιιε, ἀποστάντος κατ’ ἀξίαν αὐτοῦ χείρων
τις.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.