PG 114, col. 1294

MARTYRIUM SANCTI ET GLORIOSI
MABTYRIS
l. Post salutarem Verbi in terram adventum
crucemque et mortem pro nobis sua sponte ab eo
susceptam, et in caelos ascensionem, unde descen-
derat ad aedificandum Davidis tabernaculum (ut
cum prophetis dicam 5) quod ceciderat; unus erat
ex cohorte Italica centurio Cornelius, ex iis qui
ipsum quaerebant, et faciebant qua; illi placebant,
et qui multa bona faeiebat opera (etiamsi nondum
divina Christi gratia, neque vocatione ad ipsum
esset dignatus hic \ir pius) ut qui Deum timeret
ipse, et tota ejus familia, et iis, qua} habebat,
impertiret egentes; rursusque Deum precaretur
assidue. Ad eum agentem Caesareae (ut divinus
Lucas de ipso refert apertissime 4) venit angelus
circa nonam horam diei, et dixit ei: Corneli,
orationes ιιι eleemosyuaa tuae ascenderunt in me-
moriam in cormpectu Dei : et nunc mitte viros
Joppen, et accerse Simonem, qui appellatur Pe-
trus : is cum venerit, loquetur tibi verba vitae.
Haec cum ille quidem mandasset, non amplius
apparebat. Cornelius autem statim duobus voca-
tis famulis, et pio quodam milite, ex iis qui illi
perpetuo aderant, illis aperit, quae viderat, et eos
mittitJoppen. Illic enim versari Petrum dixit an-
gelus, apud quemdam Simonem coriarium. Petrus
autem, qui omnem terram et mare obibat praedi-
cando, et veritatem ubique annuntiabat(erat enim
revera positus in lucem gentium et salutem mul-
torum), ingressus ad sanctos qui habitabant Lyd-
dam, cum quemdam ZEneam, qui octo annis
jacebat paralyticus, fecisset surgere, Joppen
deinde venisset, et in Tabitha, quae vocatur
Dorcas, fecisset magnum illud miraculum, hic
degebat apud coriarium.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.