PG 114, col. 191

ctionibus, et iis qua: a malis spiritibus affluunt
extrinsecus. Est ergo amborum praeclara vita: et
olim quidem fuerat, et erit rursus ; sed non clare
interim fuerat cognita eorum hic remuneratio; sed
arcani quidem libri, quos multis in futurain inte-
grum restitutione legent angeli, accurate moni—
menta continent eorum martyrii et exercitationis.
Qui autem ante hunc beatum virum res gestas illo-
rum scripsi runt, non sunt assecuti illorum magni.
licentiam ; sed partim quidem de eis sunt mentiti,
partim autem cum non possunt rebus eorum res-
pendentem afferre orationem,bonum illis conscri-
pserunt, quod nec erat ulla elegantia ornatum, nec
laude prosequendum, ut qui nec l-ulcbram subje-
cerint sententiam, nec eam verbis ornarint de.
centibus, neque accurate descripserint saevitiam
ν ac atrocitatem eorum, qui punierunt, neque mar-
tyrum in dandis responsis prudentiam : quine-
tiam monacliorum adulterarunt exercitationem,
simpliciter et quasi temere, et ut accidit, refe.
rentes, quae studiose ab illis facta sunt.
Hinc factum est ut nonnulli ne vel legere quidem
sustinerent ea, quae sunt litterarum mandata mo-
numentis, aliis autem ea, quae dicebantur, priebe-
rent ridendi materiam; et compositionis inelegan-
tia, et sententias absurda et nulla consequentia ex
dicto vilis et ahjecta, erant iis, qui audiebant.
insuavia, et odio habebantur, potius quam admit-
tebantur, et propter eos, qui conscripserant, nobis
ludibrio habebantur admirabilia Christi servorum
certamina ac tropaea. Et omnes quidem aperte
scripta insectabantur maledictis : eorum autem
loco, afl‘erre meliora, aliis quidem prepter animi
socordiam, aliis autem ut quod est opus perfectis-
simum et maximi studii, et cui uec tota quidem
viri vita suffecerit, neque vires aderant volentibus,
nec iis. qui poterant, voluntas; sed non etiam ad-
mirabilis Symeon eodem modo,quo ii,fuit affectus:
sed cum eis procedens ad scriptorum usque repre-
bensiouem, deinde processit ulterius, et juvenile
aggreditur facinus, vel felicem potius actionem,
quam nullus omnium gessit feliciter, per quam ille
evasit clarior omnibus, qui sunt ubique eruditis ;
et Deo consecravit ea, quae sunt omnium pulcher-
rima : martyrumque certamina et cursus, et mona-
chorum abstinentiam atque patientiam ornavit ac
declaravit, et eamdem, quam illi adhibens bene-
volentiam, gratias vicissim accepit ab omnibus.
Quid enim quis cum tali contulerit opera? Quas
Graecorum autiquitates,aut terra; universa dimensa
spatia? Quanta Persis. illisque superioribus Baby-
loniis praeclare gesta? quanta postea Ali-xandro
Macedonum fortissimo peracta certamina? Nam his
quoque ambitioso cultu ornatuque magnifico cum
verborum lepore praelusit scriptorum industria.E(

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.