PG 114, col. 483

amatores virtutis, et malebant cum eo incolere so-
litudinem,quam cum imperatoribus praeclaras ci-
vitates.Qui vim afferentes, vis quidem, sed tamen
persuadent, ne sua solum consideraret, sed ea
etiam, quae sunt proximorum : et ejus, quas est
ex Deo, vitae eum accipiunt veluti pedotribam. Et
tunc quidem sex vel septem numtro erant chorus
qui erat circa ipsum.
16. Cum autem sciret ille magnus, iis qui ex
Deo vivere elegerint, nihil aeque conducere ad
parandam virtutem et ad partam conservandam,
ac mortis memoria, quae etiam vera philosophia
et dicitur et creditur; quid facit? Sepulcrum
jam construere his suis jubet discipulis : simul
quidem ut ejus esset monumentum finis, sicut
etiam vocatur, et sic eos magis excitaret ad de-
certandum, et diligentius stimularet ad virtutem ;
et simul etiam et mortuos acciperet ; quin etiam
ille ex futuris aliquid praevidens et praesagiens ;
jam enim haec charismata et gradus attigeret, in
luce gratim lucem videns. Quid autem erat quod
praesagiebat, jam declare aggreditur oratio. Para-
tum enim erat sepulcrum, et adstabat quidem
ipse desuper ; discipuli autem ipsum circumsis-
tebant. llle autem acuto mentis oculo intuens id,
quod erat eventurum, sic lepide dicit, eos aspi-
ciens : Sepulcrum quidem est paratum, quisnam
autem ex vobis est encaania ejus celebraturus? Et
ille quidem sic, lepide et urbanae orationi miscens
seria : solebat enim ipse quoque inter alia tem-
pus nosse, austeritatemque et tristitiam gratia
moderata solvere.
l7. Quidam autem Basilius, dignitate quidem
sacerdos, propter rerum autem bonarum deside-
rium,expressos aperte servans paternos characte-
res;et eum qui ipsum genuerat Spiritalitermon mi-
nus referens similitudine virtutis, quam carnales
patres ii qui ex illis nati sunt, et alioqui sciens
quaestionem non frustra esse propositam a magi—
stro, primus arripiens sermonem, erat prompto
et alacri animo ad mortem eligendam, tanquam
rem non repudiandam, sed valde utilem et condu-
cibilem.Protinus ergo genibus flexis, cum se humi
projecissetzBenedic mihi,inquit,l’ater, Ego autem,
iaquit,hujus sepulcri primo celebrabo encaeniaflic
ergo petiit, ille vero dedit.Et ipsum quidem habuit
sepulcrum. Jubet autem Pater omnia ipsi fieri,
qum lex vult fieri mortuis ; tertianas, inquam, et
novenas,et consequenter etiam quadragenas.Cum
autem jam linem acciperent quadragenae,(o quo-
modo explicaverit oratio id quod est valde quidem
verum, sed est valde credita dificilemropterea quod
modum exsuperat t) Basilius neque a febre arre-
ptus,nec capitis dolore vexatus,nec ullum dolorem
Sentiens in ulla parte corporis, tanquam molli

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.