PG 114, col. 582

xit : Hoc tibi in hac vita propugnaculum, et illius
futuri aevi bonum tam libi, quam domino meo
viro tuo sit viaticum. Illa cum Evangelium acce-
pisset, undique illud versans, ait: Simile Evange-
lium hoc illi est, quod olim dominus meus tilio
nostro dedit. Cucurrit igitur, et viro suo librum
ostendit. Quem cum ille agnovisset: Vere, inquit,
Evangelium illud hoc est, et non aliud. Sed un-
denam ipse hoc habuit? Par est illum interro-
gare, ubinam sit filius noster Joannes. Cum igitur
ad ipsum venissent, dixerunt : Obtestamur te per
purissimam Trinitatem, ut nobis vere dicas, un-
denam _Evangeliutn hoc habueris, et ubi sit titius
noster Joannes. Ille cum lacrymarum vim ferre
non posset: Ego, inquit, sum Joannes [ilius ves-
ter : ego sum multarum lacrymarum vobis causa.
Evangelium hoc illud est, quod vus mihi dedistis.
Sed Christum meum desiderans, suave illius ju-
gum portavi. litec cum parentes audivissent, ad
filii collum se abjecerunt, et ab hora prima us-
que ad sextam ita fleverunt, ut omnes, qui ur-
bem habitabant, una cum illis (ilium agnitum fle-
XIV. Ut vero ejus recta et sancta institutio,
nulla vita: hujus perturbatione macularetur, illius
Spiritus, quem loquentem in se habebat, ope ad-
intus animam suam Deo reddidit. At ejus mater
oblita quod juraverat, laceratis vestibus illum
exuit, et aureis induit, quibus cum ille indutus
esset, repente mater paralytica efl'ecta est. Cum
vero ejus pater verba illius memoria repeteret :
Servetur, inquit, quod sancti nostri tilii voluntas
postulavit. Cum igitur aureis vestibus eum exuis-
sent, laceris illis induerunt, quas antea habere
solitus fuerat. Quo facto, statim ejus mater sa-
nata est. illius autem sancti viri reliquias in tu-
gurio illo parentes condiderunt, et sacram aedem
illic ei construxerunt, omniaque bona sua sacro
illi templo dedicarunt. Cumque multas pecunias '
in peregrinorum ministerium contulissent, in
pace diem suum obierunt. Haec fuit Joannis ins-
titutio. haec vita, et sancta; ipsius exercitationis
ratio. Hic, inquam, cum diabolum conculcasset,
superna; vocationis bravio dignus efl‘ectus est.
gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi :
cui gloria et imperium in saecula saeculorum.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.