PG 115, col. 1250

ΜΑΡΤΥΡΟΝ
I. Instabatjam quintus annus, ex quo Justinus
acceperat sceptra Romani imperii: quo quidem
tempore imperabat etiam Ethiopibus Elesbaan , vir ,
qui propter pietatem etjustitiam, apud omnes maxi-
mum nomen fuit consecutus : in civitate autem
Auxume regiam construxerat. Ditionc tenebat Ara-
biam Felicem quae olim quidem Saba, nunc autem
vocatur Homeritis, Dunaan Hebraeus, virimpius, et
Christianorum generi inimicissimus; qui etiam
omnes, qui erant in sua potestate, habebat cir-
cumeisos, partim quidem Judaicam sequentes su-
perstitionem, partim autem plane gentiles soli et
lunae sacrificantes et demonibus, quos etiam more
gentis honorabant statuis et columnis. Porro autem
ab Elesbaan odio habebatur Hebraeus, quod omni-
bus fere, qui sunt sub caelo, Christum Deum pras-
dicentibus, et verum Dei Filium, et nobis factum
carne similem, ipse eum vilipendens, inficiabatur
haec omnia,velans et adumbrans suorum majorum
scelus, quod in cruce admiserant, adeo ut rex pius
saepe cum eo bello congressus, vi fuderitac fugarit,
et tributum pendere coegerit. Verum ille quidem
non stans pactis conventis, insurrexit contra regem
Elesbaan. Etesbaan autem eum rursus valido ador-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.