PG 115, col. 1270

hat benevolentiam eorum, qui suntin sua ditione:
rerum autem fine et eventu fidem facere veritatis,
etquod se divine gerat, gloriam habere: quales
ego vidi in India et Ethiopia, et ante te in Home-
ritide; quos vera dicentes, et se benigne gerentes
in subjectos, non ut tu, rex, pejerantes, sed aliis
promissa implentes, quasi ut Deum honorabat ρο-
pulus. Et Deus quidem eorum, quae ate fiunt, odio
habens improbitatem, te, qui in eum fuisti impius
et infidelis, mox deponet ab imperio, idque tradet
viro fideli et bono : roborabit autem et extollet ge-
B nus Christianorum, magnamque suam efficiet liccle-
siam, quam tu igne consumpsisti, et humi deieci-
sti. Ego autem sum beatus, non ob id praesertim,
quod in hac vita in bona sui existimatione, sed
quia in profunda senectute (jam enim ago nonage-
simum quintum annum), videns filios filiorum, et
filias filiarum, sub eo martyrium, et tam magnam
et populo tam frequentem civitatem, et totam re-
gionis ipsius gentem Deo ofi‘ero: qui etiam mei
perpetuam cunservabunt memoriam, summas illi
agentes gratias.
XIX. Ad populum autem conversus, et ad com-
martyres (erat enim non solum visu jucundissimus,
sed etiam in concionibus ad populum facundissi-
mus), sic dixit: Viri cives, et amici, et cognati,
et quicunque propter consuetudinem et rerum
communionem ad nos attinetis, quae patriae quidem
et nobis civibus evenerunt, cum non prius conside-
raverimus, neque scrutati fuerimus id, quod erat
futurum, sed fallaci homini, et qui nos fraude stu-
debat capere, crediderimus, ipsa novimus expe-
rientia, ut qui cum iis, qui foris erant, molestia-
rum fuerimus participes. Quas veroin Deum linguam
movens locutus est hic superbus, ipsis auribus au-
divistis. Quod autem ad Christi Dei provocet nega-
tionem, testantur quidem eorum, qui praecesserunt,
plurimm et omne genus caedes : testantur autem
haec quoque vincula, qua pro pietate nobis sunt
imposita. Et fuisset quidem sapientium, non esse
timidos, et vitae nimis cupidos, neque huic callido
et improbo veteratori credere, fidem adhibentes
jusjurando, quod est promptissimum malorum ar-
tificium, sed bellum adversus ipsum suscipere, et,
Deo pugnam nobiscum capessente, ulcisci hunc
impium. Cum autem res nostrae ad eam adductae
sunt necessitatem, ut vel tyranno parentes, et nos
impie gerentes, vitam agamus miseram: vel non
parentes, et pietatem exercentes, beatum finem
adipiscamur, studeamus immortalem gloriam con-
sequi per martyrium. Nec me existimet aliquis,
tanquam jam senem, et plenum dierum, finem cu-
pere, et ideo alios ad mortem incitare: sed consi-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.