PG 115, col. 232

puisset, multis amicis narravit. Praeses vero, septimo
die postquam Byzantium venit, martyrem ad se
duci jubens :Vocetur. inquit, Aeacius, impiae Gali-
laeorum religionis patronus. Cui Antoninus scriba:
En praesto est ille, quem quieris. Cum igitur ante
tribunal martyr constitisset, ejusque vultum hila-
rem, velut angeli alicujus aspectum, praeses vidis-
set, obstupuit; sperabat enim futurum, ut tum vul-
neribus corporis, tum vinculorum arumnis, ac
ciborum penuria corpore consumptum, et de via
multa fessum videret. Cum igitur aliter se haben-
tem vidisset, ejus pluchritudinem atque hilaritatem
sic admiratus est, ut cohorti diceret : Annon vo-
bis, milites pessimi, praecepi, ut hominem istum in
interiorem carcerem conjectum in ligno ligaretis,
ferreisque et gravissimis ac multis vinculis ejus
collum et totum corpus constringeretis, ita ut ipsius
florens aetas iis ligaminibus angeretur ac languesce-
ret, neque sineretis aliquem ipsum visere, nisi qui
cibum illi afferret ? Quomodo igitur ipsum, velut
athletam quemdam pinguem factum video :quin
etiam longe pulchriorem ac venustiorem, quam an-
tea fuerat?
XVI. Tum Antoninus scriba :Ita quidem factum
est, ut j ussisti ; in omnes enim aerumnas illas, quas
dixisti, con jectus, et ex urbe Perintho hucusque per
totam viam ferreis vinculis astrictus fuit. Quod si
amplitudini tum visum fuerit vincula ipsa ferrea
videre, eaque ponderare, en illa hic sunt. Nam
usque ad hoc tribunal homo iste his ferreis vincu-
lis exutus non fuit. Quaere a carceris custode minas
adhibens, et vide, an ita illi jussum sit, quemad—
modum tu praecepisti. Tum judex ; Veniat, inquit,
huc custos carceris. Cum venisset ille, judex ita
eum interrogavit : Quare, scelestissime custos, fa-
cere noluisti, quod jussus es, sed ita nutritum at-
que instauratum istum ad nos duxisti, quasi bellator
quidam futurus nobis esset ‘I Ad htec Acacius : Mea,
inquit,pugnandi virtus e ccelo a vero illo certaminis
praefecto Jesu Christo servata est, qui et robur
mihi attulit. Dominus enim meus ita curat Stil‘\'()5
SUOS solo verbo. Tum judex : Confringite ejus
dentes, ut non loquatur, nisi cum interrogatus
fuerit. lterum autem custodem carceris interro-
gans : Quidnam, inquit, scelestissime, respon-
des ?
XVlI.Tum Cassius custos carceris respondit :
Per tuam amplitudinem juro, exsecutum me fuisse
quaecunque te jussisti, et insuper alia mala his ad-
didisse ; sed fuere alii, qui hunc hominem curave-
runt, ut sciunt omnes qui una cum ipso vincti erant.
Quod si rem aliter se habere cognoveris, en caput.
8

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.