PG 115, col. 235
bamus, qui una cum ipso versabantur, quique ejus
vulnera curabant, et diligenter abstergebant, mul-
tisque cibariis propositis, una cum eo vescebantur.
Haec omnia homines, qui ex urbe Perintho una
cum eo vincti ducti sunt, tum in via, tum hic cum
saepius vidissent, mihi retulerunt : ita ut ego, cum
ipsis non crederem, et verum scire cuperem, meis
oculis videns id cognoverim. At si quando repente,
cum haec spectarem, ingredi ad eum voluissem, et
abillis quaerere undenamilluc ingressi essent, aut
quinam forent illi,quos una eum ipso vidissem,
Ὶ---π---ηη ι. .
saepius ad eum ingressus, neque quemquam illorum,
neque quidquam e cibariis illis videbam, sed hunc
eorum ligno alligatum, preces ad Deum fundentem, et divinam gloriam laudantem, interdum vero dor
mientem.
XVlll. Tum judex : Pecunias, inquit, ab Acacii
contribulibns accepisti, ob idque judicium vis elu-
dere. Ac statim furore percitus, plumbeis virgis
ejus terga pulsari jussit. Quin cum cruciaretur, vo-
ciferans dicebat : Quaeso, judex, ut si res aliter se
habet, quam dixi, me interficias. Tum ille: Vene-
ficum igitur hominem hunc esse affirmes opus est.
Cui carceris custos : Ego, inquit, quod vidi,dico,
neque scio, veneticusne sit, an non. Haec cum bea-
tus Aeacius audiret, illorum stultitiam irridebat,
quamvis fractis esset maxillis. Itaque judex ipse
rursus furore accensus, Aeacio dixit : Tune venisti
ut nos derideres, praestigiis ac veneficiis tuis confi-
sus ? Ego, inquit Aeacius, non rideo, quod vestra
pernicie gaudeam : imo sempiternam vestram con-
demnationem multum doleo. Vos autem ipsi ve-
stram vitam irridetis, qui verum illum Deum caeli
et terrae, maris et omnium quae in eis sunt, effe-
ctorem dereliquistis, et lapides ipsos adoratis.Tum
Judex ei dixit : Ne putes ista tua constantia me
victum iri ; non sinam te vivere, nisi diis sacrifices,
et invictorum imperatorum edictis obedias. Cui
Aeacius : Si timerem minas tuas, statim tibi
obtemperans, fecissem quod jubes ; quoniam vero
sententia mea melior est ,quam tua,minas istas nihil
timeo : fac, quod libet.
XIX. Tunc Judex furore percitus: Sacrificasne,
inquit, an adhuc pergis insanire Τ Respondit Aca-
cius : Tu pergis id facere, qui homines, a quibus
nihil mali commissum estneque aliquid in te pec-
catum fuit, sic injuste consumis? Haec cum audisset
judex, jussit virgas quernas afl'erri, et ejus terga ac
ventrem verberari. Cumque decem homines vicis-
sim Acacii corpus verberarent, martyr ipse tor-
mentis afflictus, sic clamabat :Christe, adjuva
humilem servum tuum. Iratus autemjudex, jussit
ventrem amplius verberari. Cumque decem illi
homines hoc fecissent, et beatus martyr doleret,
voce magna dixit : Domine Jesu Christe, adjuva
servum tuum Acacium. lloe cum ab eo dictum fuis-