PG 120, col. 1227

stiaretur dives et terribiliter igne cruciaretur, sup-
plicem vocem ad Abraham tollit dicens: ι Pater
Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut in-
tingat extremum digiti sui in aquam et refrigeret
linguam meam, quia crucior in hac flamma. ι Apta
sane verba ad Abraham in commiserationem et
gemitus attrahendum, sed tanem ne sic quidem
auxilium invenit. Inopportuna enim erat invitatio,
primo quidem propter intermedium barathrum,
deinde propter dolores. α Clamans autem dixit:
Miserere mei, Pater Abraham, et mitte Laza-
rum, ) illum pauperem, quem et prius exsecrabar
et ne micarum quidem de mensa mea participem
faciebam ; illo nunc egeo. Videte quomodo eum
constraverit punitio, quomodo eum punitio ad
mentem saniorem reduxerit, quomodo proximum
olim praeterierit et nunc a longe advocet, et quem
saepiusingrediens et egrediensnon aspiciebat, nunc
eumdem eminus ardenter suspiciat. «Miserere mei,
et mitte Lazarum. › Modo quaeris misericordiam,
quando jam non est misericordia; tempus! Non
audisti Dominum dicentem: Judicium sine mise-
ricordia est illi qui non fecit misericordiam ? Nunc
te paenitet, cum jam non est poenitentia: tempus.
Non estin inferno confessio, non est commiseratio.
In inferno enim, inquit, quis confitebitur ? In lin-
gua punitur dives per quam delicias accepit. Gut-
tam aqua; petit, postquam uc frigidae quidem aquae
calicem sitienti dedit. Ea est congrua remuneratio,
ille ignis et illa in inferno paena, lingua sicca gut-
tulam in consolationem appetens. Pro tibicine et
musicis lamentatio ; pro immodicaebrietate, guttae
desiderium. Pro impuris spectaculis profundae
tenebrae :pro insomni voluptate, insomnis vermis.
«DixitautemAbraham:Fili,recordarequiarecepisti
bona in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc
autem hic consolationem habet, tu vero cruciaris.
Consideremus patriarchaabonitatem. Non dixit illi;
Inhumane et crudelis, non erubescis? non confun-
deris ? Meministi nunc humanitatis et commisera-
tionis et consolationis ? Nihil tale locutus est justus
Abraham, sed filium illum nominat. Animam
enim depressam non allides, inquit sapiens. Suf-
flcit illi sua poena. Etideo dicit : α Fili, recordare
quia recepisti bonatua in vita tua, ille autem mala. ›
Non dixit: bona, sed bona tua, id est, quae reputas
(80) ( ’Λποτηγανιζόμενοᾳ ι ζίῖγοῦν ⁸ἐν πυρὶ βασα-
νιζόμενος. Vid. 'Jer. 'xxtx, 17, et MacabJVH, 5.
GloSs. Labb. τηγανίζο · frigo.
(8i) at iunctm: ι — ι βλέπει. υ Magna vis hoc
loco ill his ἀντιθέτοις.
(82) ιι Εἰσερχόμενπ ι —- ἐώρα Βεϐλημένον πρὸς
τὸν πυλῶνα,
(83) v Ἠ κρίσις ἀνίλεως. ι Jacobi hch verb:

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.