PG 120, col. 27

gladio se per dolum, ut moris et ipsis, feriendum
jamjam exspectans. At Sarracenus cum vidisset,
eum nec panem habere, nec peram, nec vini
refocillationem, acceptis panibus non quidem
recentibus, sed ex mundissima similagine, coepit
post ipsum currere, fratrem vocans et ut se
venientem exspectaret acclamitans.
μήτε ἄρτον, μὴτε πὴραν ἐπιφερόμενον, μὴτε οἴνου παράκλησιν, λαϐὼν μεθ’ ἑαυτοῦ ἄρτους ξηροὺς καὶ
λίαν καθαροὺς , ἤρξατο τρέχειν ὀπίσω αὐτοῦ, κράζων αὐτὸν ἀδελφὸν, καί προσμεῖναι τὴν ἄφιξιν αἰ)τοῦ
ἐκϐοῶν .
7. Ηοο majorem illi timorem, ut par erat, et
horrorem injecit, Opinato, vera se suspicione
perstringi; itaque solum hoc agebat, utanimam in
manus Christi Domini commenderet. Ergo ut vidit
illum Sarracenus nimis pavitantem, et pallente
vultu veluti mortuum, coepit acriter increpare et
timiditatis probrum objicere. Nos enim, inquit, de
te dolemus,quod nihil honore tuo dignum habea-
mus ;tu vero de nobis, quae minus decet, cogitas.
Accipe parva haec, quae Deus subministravit, et
in pace tuum iter habeto. Accepit vir Dei panes,
tanquam sibi a Deo missos, et obstupescens tantam
Dei de se curam ac sollicitudinem, ne oculos qui-
dem attollere in coelum volebat, sed veluti pra;
verecundia non audens intueri in Deum, et multa
cum humilitate detixos in terram oculos habens,
Davidis voces fusis lacrymis usurpabat 9: Quid
retribuam tibi, Domine, pro omnibus qua} mihi
retribuisti beneficiis maximis ? 5 Tu enim, Do-
mine, suscepisti me de utero matris meae; 4 nec
concfusisti me in manibus inimici. Post haec tun-
dens pectus et latera sua,ob jurgabat quodammodo
animam suain, aiebatque5 : ( Benedic, anima mea,
Domino, et omnia quae intra me sunt, nomini
sancto ejus. Benedic, anima mea, Domino et noli
oblivisci omnes retributiones ejus. » In his cum
reliquum itineris confecisset, jamque esset prope
monasterium de quo supra diximus, fit illi obviam
equitis forma piorum hostis et ait: Quo tu pergis,
cli-rice? Num ad hoc monasterium, ut monachum
induas? Cur in adeo fmdum errorem male raptus
es? potuissi's domi tuae sedens salutem anima:
facilius consequi, quam inter has silvestres feras.
Coepitque obtrectare monachis, et sexcenta convi-
cia in monasticum jactare nomen, auro, inani
gloria}, ventrique deditos appellans: et unius,
inquit, lebetis culinae eorum totum me stantem
cum hoc equo pars media caperet. Cum ad haec
respondere veilet vir sanctus, ac dicere : Tu veno
quis es, qui inquiris et reprehendis Dei famulos?
Dignus enim est operatius alimonia sua ϐ, il'e sicut
aspis, obturatis auribus, rapido cursu ab eo reces-
4 Psal. xxx, 9.
9 Psal. cxv, 19. 5 Psal. cxxxvm, 13.
ο

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.