PG 122, col. 1318

Deinde prehendit dexteram manum meam et sugit
pollicem meum, et ecce angnstiatur anima mea,
et corpus meum macie conficitur per singulos
dies. Haec audiens ego Salomon ingressus sum
templum Domini, et oravi ex tota anima mea
nocte et die ut daretur daemon in manus meas, et
voluntati mete subjiceretnr; et ecce dum preces
efl'underem, data est mihi a Domino Sabaoth
gratia per Michaelem archangelum, ejus annulus
scilicet, habens sigillum scalptum ex lapide pre-
tioso, et dixit mihi : Accipe, Salomon rex, {ili
David, donum quod misit tibi Dominus Deus,
excelsissimus Sabaoth, et concludes omnia dae-
monia terrae mascula et feminea; et oportet ope '
eorum aedificari Jerusalem, et portare te sigillum
istud Dei; sculptura autem sigilli armnli ad te
missi est quinquisema (quinque instrumentis qua-
dratorum signata). Et laetior factus ego Salomon,
cantabam et magnificabam Deum cceli et terrae;
’ et mane vocavi puerum, et dedi ei annulum, dixi-
que illi : Accipe hoc et in qua hora venerit ad
te daemon, in pectus ejus projice hunc annulum
et dic ei : In nomine Dei, huc vocat te Salomon
rex; ct festinans veni ad me, nil timens, neque
formidans quidquam eorum qua: auditurus es a
daemone. Et suscipiens puer annulum abiit. Et
ecce consueta hora venit Ornias malus daemon
ut ignis ardens, ut raperet mercedem pueri; ille
vero, juxta mandatum regis, projecit annulum in
pectus daemonis, et dixit : Huc vocat te Salomon
rex. Et abiit festinans ad regem. Daemon autem
clamavit dicens: Puer, quid hoc fecisti ad me?
Recipe annulum a me, et ego dabo tibi aurum
terrae; sume tantum hoc a me, neque me trahas
ad Salomonem. Puer autem dixit daemoni : Vivit
Dominus Deus Israel, non te dimittam, sed huc
veni. Et cito abiens ad regem laitns ait : Adduxi
daemonium, ο rex, ut praecepisti, domine, et ecce
stat ante fores aulae regiae ture vociferans, et depre-
cans magna voce, olferens mihi argentum et aurum
terrae, ut non adducam ipsum ad te. Et his auditis
Salomon surrexite throno et exiit foras, in atrium
aulas palatii sui, et vidit daemonem frementem
et trementem, dixitque ei : Quis es tu? Qui
ait: Ego Ornias nominor. Et dixit ei Salomon :
Indica mihi, o daemon, sub quo signo jaceas. Sub
Aquario, ait ille; et versantes per concupiscen-
tias generosarum in terra puellarum, sub signo
praedicto, eos strangulo, sed non aliter quam so-
pitos; tres formas induo, quando tenentur homi.
nes desiderio feminarum : ego transformor in
mulierem eleganter vestitam, et palpantibus me
hominibus inter somnum, illudo eis; nunc vero
rursum alatus fio sub aeriis locis; videor etiam ut
leo, et pellicior ab omnibus damonibus; ortus

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.