PG 127, col. 1130

ψΙΑοΣΟΦΩΝ ΞΠΟΥΔΑΙΩΝ
PIOBUM PHILOSOPHOBUM
(Latine ap. Jac. Pontanum; Graece nunc ex Philocalia et dimidio auctius.)
Ι. Potest unusquisque Christianus semper solli-
citus ac suspensus tentationem exspectare, ut
cum venerit, neve miretur neve terreatur; sed
grato animo tribulationis laborem molestiamque
sustineat, et mente psallens cum Propheta dicat :
ι Proba me, Domine, et tenta me ί. ι Nec vero
alibi dixit, ι Disciplina tua me subvertith sed,
ι Correxit me in finem '. ›
2. Principium omnis boui, timor Domini :linis
autem. amor et desiderium ejus.
5. Principium omnis boni ratio seu contemplatio
actuosa, et vicissim actio contemplativa. Nec enim
actio citra contemplationem est laudabilis : nec
contemplatio ab actione deserta, probata cst et
accepta.
Β 4.-Actio cst, quoad corpus, jejunium et vigiliae;
quoad os, psalmodia, precatio et silentium, ser-
mone melius; manuum actio, quod ex ipsis sine
murmuratione acquiritur; pedum, quod ex primo
impulsu fit.
5. Omnes virtutes praecedunt misericordia et ve-
ritas, quarum proles est humilitas, et qua: ex Pa-
trum sententia inde enascitur, discretio : sine qua
neutra. nec misericordia, inquam, nec veritas,
linem ac terminum suum videre potest. Actio enim
jugum contemplationis aspernans, huc illuc circa
inutilia, instar vitulre alicujus vagatur et oberrat.
Contra contemplatio honoratam practice tunicam
repudians, non est speciosa ac decora, etiamsi ta~
ο lis videri per simulationem contendat.
6. Anima generosa rt virilis, ut mulier attenta et
sedula, tota vita sua lampades duas, practicam
scilicet et contemplativam, ardentes habens, facit
qua: debet; e contrario anima voluptatibus soluta
ac remissa, facit quae non debet.
36

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.