PG 127, col. 494

Π. Ipse autem vere humilis, et Christi manda-
torum diligentissimus custos, humiliorem adhuc
se prmbebat, et consueto Dei servitio semet inten-
debat, jejunium vitze comitem habens, ita ut neces-
sario tantum cibo uteretur: animi demissione semet
vililicans, ita ut nemo eum monaSterij praelatum
esse cognosceret. Vigiliis quoque se atterebat, ut
cum incorporeis prope certaret. Manibus item ope-
rabatur, indesinenter laborans. Scribebat etiam
venustissime vir hic mirabilis, quasi amanuensis
esset , atque adeo emendate, ut nullam reprehensioni
ansam prmberet iis qui in bac arte excellunt. Uno
adhuc dicto, orationem meam in ejus obitu editis.
que per id tempus miraculis concludam.
18. Cum ergo monasterium, auxiliante Deo. ad
ingentem numerum provectum esset, animalibus
quoque ad monachorum servitium et caeteros usus
indigebat, in hisque equi erant; quor-tim unus soli-
tarius relictus, sancto viro tunc monasterium non
incolente, furibus facilis prada fuit. Sequebatur hic
equus l'ures aliquanto tempore, Deo sic dispo-
nente, ut{et ipsi emendarentur et Dei sanctus absens
quoque glorificaretur. Fures, inquam, sequente
equo, lacti cursim abibant. Sed narrationi attenda-
mus, non enim invenusta est, sed multam cum
prodigio habet iucunditatem. Nam cum ipsi furti
sui fructum consecuti viderentur, et lucrum in
crumenis habere, speque pleni decurrerent, repente
equus substitit saxo similis prorsus,et omnino
immobilis. lllis autem virga cadentibus, calces
impingentibus. et eapistrum sigillatim capientibus
valideque trahentibus, ille ceu inanimis stabat,
nullatenus ipsis obtemperans. neque ulterius pro.
gredi consentiens. Desperantes itaque fures via
qua ,venerant progredi, equum experimenti causa
converterunt; qui ut se retro pergere sensit ( ο mi-
raculum! ) velocissimus gradiebatur, et alacritate
plenus viam qua venerat terebat. Hoc illi videntes,
tunc quidem metu ac stupore perculsi luerunt:
mox animis collectis, et prodigium considerantes.
equum reportantes ad monasterium venerunt.
remque confessi, iurarunt nunquam ut antea talia
ausuros, sed manuum labore vietum sibi compa-
raturos. lta se isti gesserunt. ln cunctis autem
glorificabatur Deus, qui vicissim eum glorificantes
luculentius glorillcat.
bibliotheca vulgabo. Est, inquam, hic codex per.
venuste scriptus, mendisque plerumque carens,
exceptis aliquot qua; a pronuntiandi ratione uta-
nant, puta. ’iotacismis...

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.