PG 139, col. 1114

medium interjacet: illa quidem calidius et sic-
cius, hac vero frigidius. Ea porro anni pars a vi-
cesimo primo die Μαι-(Ξῖ ad Junii vicesimum quar-
tum. Deinde solis ortu paulum exaltato, ita ut in
septentrionalem plagam vergat, tropicus azstivns
succedit, ver et autumnum medius intersecans,
etab illo calorem, ab hoc frigus percipit, nam
calidus et siccus est, flavam bilem auget. Ejus
porro maximus dies horis quindecim, nox minima
novem horarum interstitiis absolvitur. Ipse autem
aJunii vicesima quarta ad vicesimam quintam
Septembris procedit: tum deinde sub mediam solis
ad nos redeuntis ortum trepicus autumnalls vicem
aestivo, retenta quadam frigidi et calidi, itemque
sicci et humidi moderatione, rependit : atque tes-
tivo quidem hibernoque tropicis iutermedixs, ab
illo calorem, ab hoc [rigiditatem mutuatur: nam
frigidus et siccus est, atramque bilem auget. Hic
alter mquinoctialis tr0picus diurnis horis duo
decim, totidemque nocturnis constat, atque a
Septembris vicesima quinta ad Decembris vicesi-
mam quintam protrahitur. Cum vero sol ad mini-
mum intimumque hoc est meridianum ortum pro-
lapsus est, tandem tropicus hibernus emergit,
frigidus quidem ille et humidus, quique autumnali
etverno medius interjacet, illius quidem frigidi-
tatem, hujus vero calorem ex aequo referens. Tro-
pici hujus dies minima novem horarum, noxque
maxima quindecim spatio decurrit: pituitam auset,
a Decembrisque vicesima quinta ad Martii vicesi-
mam primam extenditur. Sapienter enim ab ipso
mundi Opifice provisum est, ne ab extremo vel
calore vel frigore, vel siccitate, vel humiditate,
in extremam contrariarum qualitatum aliquam (18-
lati, in graviores aliquot morbos incurreremus.
Nam repentinae mutationes periculosae et lubricae
vulgo teruntur. Hoc itaque pacto sol tropicos, et
per eos annum, dies denique noctesque digerit;
illos quidem ortu suo supraque terram vectus, bas
vero cum subterranea loca permeat, aliisque lumi-
naribus, lunae, inquam, et stellis, fulgorem im-
pertit.
CAP. XIX.
Signa, menses et προγνωστικά.
Ccelestia porro signa ex stellis et ipsa conflata
esse,motuque soli, lunae, et reliquis quinque pla-
netis contrario moveri aiunt, utpote qua». septem
ipsi planetas percurrant. Itaque sol in unoquoque
signo mensem integrum immoratur, duodecimque
mensibus signa totidem percurrit, quorum quidem
atque mensium illis peculiarium haec nomina sunt:
Aries Marii mentis vicesima die, Taurus vicesima
tertia Aprilis, Gemini vicesima tertia Maii, Cancer

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.