PG 139, col. 1125

in carne adventum praecesserunt, nec tamen omnes
improbata: sunt, ast illas tantum,qua3 Mosis legem
antiquabant ejusque placitis adversabantur. Porro
Pharisaeorum et Scribarum traditiones, si cum
legis oraculis observarentur, nihil praejudicii pa-
riebant. Nam quid alioqui detrimenti ex urceorum
baptismis, manuum ablutionibus,tintinnabulorum
sonitu, corymborum aureorum appensionibus,
tabulisque bipalmaribus ad somnum capiendum
substratis, ejuscemodi Observationum studioso
conflari potuisset ‘? Idem de jejunio judicandum
est, et caeteris quibus Pharisaaus designabatur,
atquevsc'riba vel procul conspectus innZtescebat’, B
quibus hactenus ignotus fuisset. Quod superest,
vera esse quae dico, Christus ipse, qui veritas ipsa
est, his verbis plane arguit : Dico enim vobis, nisi
superabundaverit iustitia vestra plus quam Scri-
barum et Pharisaeorum, non intr-abitis in regnum
castor-um ⁸⁵. Hypocriticus porro traditinnum cultus,
primorum accubituum amor, prima: sedis ambitio,
⁸⁵ Matth. ν, 20. ⁸ Matth. xxiii, 13.
NICET/E CHONIAT/E
THESAURI ORDHODOX/E FIDEI
LIBER SECUNDUS.
CAP. Ι.
Quod divinitas trishypostala sit, hoc est tribus
personis constet.
Inde certe dicendi praeludium faciemus, unde
dubitationis occasionem plerisque suborlam video,
nimirum quid obstiterit, quominus se natura illa
rerum omnium fabricatrix ab initio trinam osten-
derit,sed tum demum, quando a Verbo caro as-
sumpta est, idipsum sibi placere perspicuum fe-
cerit. Respondemus itaque perapposita id pro
divinae magnificentiae dignitate factum ita fuisse.
Illa enim cum homines a monarchia, seu Dei unius
cultu alienos et ad deorum pluralitatem propensos,
creaturarum potius quam Creatoris cultui addictos
esse videret. tunc temporis se vulgo celavit, nec
unitatem illam quae Trinitati personarum invest, D
cuivis perspicuam et eXplanatam esse voluit ut
imbecilla: perversurum cognitioni parceret, qui
sane vel nullis hujuscemodi propositis exemplis,
alias ἀναρχίαν, hoc est nullum prorsus Deum, re-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.