PG 139, col. 1128

pater, secundus genitura, tertius processio dici-
CAP. IV.
Cum divinitas iuglabilis _sit_ et incomprehensibilis,
qui βιηᾳῄ _ar Cliristo in Patrem, Filium et Spi'.
ritum dividatur ?
Quod si rem ipsam altius atque convenienter
Deo disquiramus, natura divina omni ex parte
ineffabilia est, et incomprehensibilis, nec id quod
re ipsa est aut humana capi ratione ac revelari,
Β aut oratione ulla, exprimi potest. Et quamvis Tri-
nitatem, quamvis unitatem, quamvis Patrem et
Filium, et Spiritum, quamvis denique Divinitatem
illam incomprehensibilem,et naturam ineffabilem
vel animo concipiamus,vel ratione pronuntiemus,
illa non iis rebus, sed supra eas consistit. Ex quo
fit, ut divinae naturae neque prior locus neque
posterior accommodari commode possit, sed om-
nium supremus duntaxat, utpote quae omnem
numerum et usitatum excogitationem excedit, si
saltem numerus et unitas circa substantias versen-
tur, Deus autem supra substantiam sit. Servate:
tamen noster, ut nominibus et rebus nobis fami-
liaribus ad ea nos deduceret, quas supra naturam
posita sunt, divinisque adeo mysteriis initiaret,
oratione sua Patri primum, Filio alterum, Spi-
discipulos suos alloquitur : Euntes docete omnes
gentes, baptizantes eo: in nomine Patris, et Filii, et
Spiritus sancti ⁷.
CAP. V.
Consentaneum fuisse. ut Dei Filius hominis quoque
Filius diceretur, fierique non potuisse ut vet'ab
homine humano, vel ab angelo servaretur.
lloc autem neque Patri a natura insitum, neque
divino item Spiritui consentaneum erat, ut in
enim fieri posset, ut qui nullis non saeculis
insitam sibi paternitatem pradicabat, Filius
hominis audiret? vel etiam Spiritus ille coadjutor
et perfector, eorumque confirmatur, quas Filius
ex nihilo ad id quod est in rerum natura pro-
duxit, prout plerique scriptis suis assueruerunt,
imo vel ipse Servator in Evangeliis, in quibus de
Spiritu sancto disserens discipulos his verbis allo-
quitur: Paractetus autem Spiritus sanctus, quem
mittet Patet in nomine meo, itte vos docebit omnia,
et suggeret vobis quaecunque dixi vobis ⁸. Item, Cum
autem venerit Paraetetus, quem ego mittam vobis,
Spiritus veritatis, qui α Patre procedit, itte testi-
monium feret de me °. Sed hoc a ratione non ab.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.