PG 140, col. 325

turionis, lari filiam, viduae unicum filium. Ac qui-
dem mortui, audito, Puella, surge", et, Adoles-
cens, tibi dico, surge“. confestim dicto audientes
erant. lumenque redivivi cernebant; hi autem, ne
sic quidem videntes videbant, nec audientes au-
diebant. idcirco etiam ad extremum Lazari susci-
tationis opus,quod prodigii novitate cuncta vince-
ret. ceu cujus vis major esset, remedium admo-
vit. Nam illos quidem mortuos statim suscitavit ;
hunc vero cum iam putruisset, inque elementa
quibus concreta corporis fabrica erat, difflueret.
Atque illic quidem defuncti loculum tetigit, ac Β
puellas manum apprehendit ad vitam instaurans
contactu vivifici corporis : hic autem sola voce
vitam reparavit, voce nimirum, quam Judaicus
populus non audivit, ut quos, juxta Davidem",
mors pasceret: quae nimirum velut oves, qua ii
laborabant caecitate, in inferno ipsos poneret: La-
zarus vero tanquam ovis Christi, revocantem pa-
storis vocem confestim sensit,infernique barathro
dimissus ad vocantem rediit. Quodque Mosem qui-
dem se scire, Dominum autem nescire se incir-
cumcisi asserebant“, manifestius seipsum hodie
ostendit, libere triumphans, regioque magis cultu
procedens ; lactentes denique infantes producens,
qui Dominum suum agmscant, ac testes sint, ip-
sum Dominum esse qui custodit parvulos '1, ac ρ
quem David vaticinatus est perfecisse laudem ex
ore infantium et lactentium”; Zacharias vero
Sionis Regem praedixit, mansuetum et salvantem,
ac qui asello vehatur η. Cum enim Scriba; et
Pharisaei velamen cordi impositum ὀ, dum pro-
pheta: ac Moses leguntur, habeant, ac clavem scien-
tiae tenentes nedum ipsi non ingrediantur. sed et
ingredi volentes prohibeant ²¹, infantium ora, qua:
defihristo sunt, vaticiniis promendis laxantur, ac
quibus linguae usus negatus, pueri balbutientes,
Scripturarum obscura dilucidissime explanant ; do-
ceatque surdos parentes, ac qui more aspidum
aures obturant “. Docti a Deo pueri, sumpto Da-
vidico psalterio, lectisque, quae sint apta atque
(numam, ejus canticis, Solem justitiaa aquilarum Β
Visus acumine clare prospiciunt, ac parentibus qui
acute cernere nolint, nec aquilae juventute reno-
Fantur,sed litterae vetustate cecutiant, adaperiunt:
Eosanna, aiunt; Benedictus qui venit in nomine
Domini, Rea: Israel ³³. Vix non digito monstrant
Infantes, atque predicant Sionis Regem esse,
mansuetum illum ac salvantem. Idem enim valet
Hammo, ac, Salva, quaeso. Haud tamen miracu-
lum in pueros convertit qui incircumcisi cordi-
" Psaluxxxvn, tl. “ Luc. rvnr, 54. ¹⁴ Luc. vn,
Ψνίθ. ΜΨ Psal. vlu, 3. ¹⁹ Zach. ιχ, 9. ³⁸ ΙΙ Ο(
9.1.5.“? fiatth. ιι, t7.“ ’ξ lsa. ι, 5. ³⁵ (geri. xiix
3i. “Hebr. nu, t3. ⁸¹ Colossi], t3. ³³ Psal. ιζ 3.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.