PG 141, col. 1283

Sic enim orationem disponit, quasi adversarius
loqueretur: ι Quid itaque estquod deest Spiritui,
ne Filius sit? Etenim si nihil deficeret,Filius uti-
que esset; ι tum subdit : ι Νοη deesse fatemur :
neque enim Deus imperfectus est. Verumtamen
apparitionis, ut ita dicam, vel relationis mutuae
diversitas.diversam quoque appellationem efl’ecit.)
Manifesta enim ex diverso modo exsistentiw, pro-
cessione scilicet,quam apparitione»: hic nuncupat,
Spiritus Filius non esse agnoscitur,et hinc appel- Β
lationum diversitas indicatur,et asque atque fratres
conjungi, uti hieretici somniant, rejicit. Unde et
Ecclesia omnia jam dicta sequens, concinens in
Canticis clamat: «Absque principio, et generatio-
ne,et progressu, Patrem adoro generantem,Filium
glorifico generatum, hymnis concelebro Spiritum
sanctum, qui una cum Patre et Filio eluxit. π Haec
ita cum se habeant, ct in rebus theologicis viro
non contemnendo de verbis et nominibus, quae in
divinis dogmatibus exponendis ac proferendis usur-
pantur, decernente: «Neque enim de nominibus
contendemus,dummodoeamdem sententiam eorum
syllabae exprimant, ι interrogatio, de qua nunc
agitur, quomodo subsistet, siquae illa processionis
nomine colligere contendit,illaeadem,etefl'usio
etprogressus,et emissionis, et apparitionis nom
bus colliguntur? Sed cum in genere quidem refelli-
mus,per partes etiam rem examinemus. Processio,
qua: in interrogatione est,sive progressus,ut nosdi-
cimus,neque enim de sententia contenditur,ex Pa—
tre ctFilio Spiritus sancti,simplex estunaque,etnon
duplex,licet interrogans eam simplicem esse non
posse ex duplari numero redarguere conetur, ex-
emplo numeri ad dictum suum confirmandum as-
sumpto. Verumtamen in theologicis mens vigil,
cum exemplo supra omne principium Triadem in
se ipsa uti habet,exprimere cupit, clamat : ι Li-
cet similitudo quaedam reperiatur, quod plus est
fugit, relinquens me infra cum exemplo, ν tum
deinceps solem, radium et lumen,oculum, fontem
et fluvium, aliaque tenuis similitudinis exemplaD
proponit. Et qui aurea lingua praeditus est, in Ex-
positione Psalmorum, ε Radix, ait, fidei Pater,
ramus immarcescibilis Filius, fructus immortalis
Spiritus sanctus. ) Et ex divinis l’atribus alii hinc
eadem, vel alia hisce non dissimilia, ne singula
recenseam, quibus divina mente praediti Patres,
uti ex sole per radium lumen,ex Patre per Filium
Spiritus apparitionem exprimunt,uti ex oculo flu-
vium per fontem,uti ex radice per ramum fructum:
sic etiam ex radio possumus dicere, nec non ex
ramo, et ex fonte, de eo quod exprimitur per Fi-
lium et ex Filio, cum ambae ha prapoaitiones in
naturali progressus mediatione, uti diviniloqui

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.