PG 158, col. 1006

'antea dictum est, ex Patre traditur Filio, nondum
Patre, veluti productore, ea Spiritum producente.
Proptereaque eadem facultate et Filius, qua pro.
ductor est ex Patre, simul cum Patre una proces-
sione Spiritum sanctum producit, cum Pater, qua,
productor est, ilium producit.
10. De secundo postmodum sciat, principii no-
men, non tantum a piiilosrphis sed a theologis
quoque bipartito accipi et uno quidem modo, uti
facultas. alio uti persona. aut individuum, aut
liypostasis : vocatur vero principium, ut facultas.
qua nempe facultate et principio producens produ-
ducit, ipsa quidem nullo modo producente; nam~
que tum et ipsa alia quapiam facultate, qua: in ea
esset, produceret, et ipsa rursus alia facultate,
hincque in rebus similibus processio daretur in in-
finitum , quod plane absurdum est. Sed cum ea
est principium et facultas, qua producit eamdem
possidens, uti principium, secundo principii signi-
ficatu, principii scilicet quod est ut persona , aut
individuum, aut hypostasis, sic vocati, qui produ-
cit facultate quam in se habet. Tot itaque modis
nomine principii accepto, si in Patre et Filio duo
principia quis constituerit, veluti facultates produc-
tivas, quibus Pater et Filius Spiritum producunt.
absurdum id maximopere, et falsum, et a veritate
alienum asseveraverit.Tum siquidem neque eadem
nume. essentia Patri inesset etFilio,quos ejusdem
facultatis distinctione statim et natura: distinctio
subsequeretur, aliquando specie, aliquando indivi-
duo diversa. Et hac ratione duo principia in duabus
personis ut facultates nunquam sacra Romano-
rum Ecclesia tenuit. ΝΗ minus; cum, ut jam dixi-
mus, modis omnibus eamdem producentem facul-
tatem, quae in Patre est numero. in Filio quoque
esse censet, ex Patre ipsi per generationem com-
municatam, uti et essentiam ipsam, et quotquot
alia personis ex primigenio principio Deo et Patre
tribuuntur : indeque unam numero progressio-
nem, et unum numero Spiritum productum a Patre
per Filium, unica numero facultate , quas in am-
bobus est. Quod si quis duo principia ita acceperit,
quasi duas hypostases et personas , quodnam ab-V
surdum, per Trinitatem ipsam. vel quodnam inde
adversus Ecclesium dogma, Ario concordans,
assurget? Et suadeat te, quod una facultate tres hy-
postases creaturam producunt, tria principia teque
atque hypostases,et non facultates. Tum enim Pater
creaturam producit, tum Filius creaturam produ—
cit, tum Spiritus sanctus creaturam producit; ct
nihil inde absurdi consequitur, neque dogma im-
pium,neque quod Arianam hecresim referat. Donec
enim in una Deitatc hypostases multiplicantur, nu!-
lum absurdum reputabitur, in una eademque tu-
cultatc plura principia veluti hypostases exsistere-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.