PG 159, col. 1034

sione respondebant tibi per archiepiscopum Rhodi,
falsa esse ostendentes qua: dicebas : quod nequa-
quam Ecclesia Romaria, nec additamentum origo
fuerit divisionis et pugnae; neque enim solum ante
schisma ecclesiarum appositum erat Symbolo,
sed ante ipsas synodos (ecumenieas, septimam dico
et sextam, ut testatur confessor Maximus in epi-
stola adflarinum presbyterum Cyprium : nec ante
illas tantum, ut dictum est, sed mox a secunda
synodo tempore papae Damasi, ut asserit Georgius
Aristinus historicus. Ouare hinc redargueris com-
mentitia dicere : neque enim additamentum causam
dedit sejunctionis ecclesiarum. Nam si post sep-
timam synodum exortum est schisma, et multo
etiam est illa posterius, additum vero fueratSym-
bolo post secundam synodum, etecclesize concor-
dabant usque ad septimam, et altera alteram hnjns
rei causa non accusabat, qui tiat ut cx addita-
mento sit OrIum dissidinm? imo potius ex hoc
ostenditur,orientalibus explanationem hanc fuisse
acceptam, quandoquidem addita .etiam Symbolo
voce illa, Filioque, non dissidebant.
EPH ES.
Deinde per consequentes sessiones, prolatis sa-
crorum conciliorum Actis, recitavi definitiones ipso-
rum, in quibus sancti illi Patres interdicunt Sym-
boli mutationem usque ad dictionem et syllabam,
et horrendas exsecrationes sanciunt in eos qni
ausi- unquam fuerint quidqnam immutare :ita nt
episcopi quidem et clerici sacerdotio in posterum ca—
reant, sintque a gratia sibi data alieni; laici vero
subjecri sint anathemati, quod est separatio a Deo.
ιι ESP.
Quod tu quidem aliqua ibi protuleris ex decretis
generalium conciliorum, Acta testantur; scripta
enim sunt illis quae recitasti. Nihil vero esse a te
dictum, quod urgeret, et nihil il1a contra Latinos
facere, qui scire voluerit,Acta legat, et. verum a me
dici comperiet. Interdietum quippe esse a sanctis
Patribus, ne ulla liat in Symbolo immutatio, et La-
tini et nos fatemur, et omnia quae congeris ad t-ur-
bandos simpliciores, exsecrationes horrendas, ana-
thema, privationem sacerdotii, laieorum a Deo se-
parationem, Latini tibi concedunt, sed in eo eon—
tradicunt quod taces, quia naribus tuis sinapi est.
Possunt enim Latini et nos synodi defensores ita η
tibi occurrere: Bene dicis, venerande praesul
Ephesie, et nos haec eadem fatemur, sed nullam ta-
nien nos immutationem in sacratissimo Symbolo
moliti sumus, neque immutatum illud colimus et
veneramur nam ens qui immutarunt vel inminutae:
audebunt, nos etiam anathemati trailimns.iliteni:n
33
λ

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.