PG 17, col. 661

conjunctas,solida nulla et constanti ratione subnixas.
XII. (51) Prius autem quam Athenas veniret, ar-
ripuerat iter per Palæstinam, et Cæsareæ ab epi-
scopis supra jam comumemoratis Τheoctisto et Ae-
Xandro ad sacrum presbyterii ordinem fuerat pro-
vectus. Prioresne jam ante susceperit ordines, necne,
non liquet; facile equidem adducor ut credam per
saltum, ut vocant, presbyterum fuisse ordinatum,
prout primævis Ecclesiæ temporibus in more posi-
tum fuit. Idtum contigit cum Antiochenæ Ecclesiæ
regimen capessivit Zebinus, Christi nimirum 228
anno, Alexandri Severi rm, Origenis xum. actum
hoc a sancissimis episcopis in homine ditionis non
suæ, sub testimonio epistolæ ecclesiasticæ, qua dis-
cedentem Demetrius fuerat prosecutus; ut ad etsm
sui purgandi causa rescripsit Alexander, mansueto
vir ingenio atque leni: cujus testem damus Hiero-
nymum lib. De script. eccles. in Orig. et Alexan-
dro. Quamobrem episcopi Ægypti et Alexandriæ
in synodica epistola (52) adversus Origenis doctri-
nam, χειροτονηθέντα αὐτὸν πρεσβύτερον ὑπὸ τῆς
κανονικῆς τε καὶ μιᾶς χειρὸς ἀληθινῆς agnoscunt.
Quo magis miror scripsisse Photium cod. 118,
Alexandria Origenem profectum, absque proprii
episcopi consensu presbyterii dignitatem susce-
pisse.Idem addit facti auctorem fuisse Τheoctistum,
probatorem Alexandrum. (55) U.d. est, hoc dolore
graviter exarsit Demeuius, et eα insigni Origenis
ploria jamdiu in siuu collectum invidiæ virus to-
tum evomuit, unde ingentes subinde concitati tu-
multus totam Ecclesiam in factiones dissiparunt.
Namm primum Origenis castrationem, mirifice a se
antea Iaudatam et probatam, publice differre ac tra-
ducere cœpit, Ecclesiam omnem adversus eum con-
citare, hunc honore sacerdotii ptivare, et ab Eccle-
in doliislatebat, Niropoli ad Actiu est inventa. Porro
ins verbis, ἐν μέσῳ τῶν χρόνων τούτων, Epiphanius
vel annum qui medius intereedebat ab initio Eloga-
bali ad Alexandri finem, id est, annum ipsius Ale-
xandri v Chriati 226, vel medium unius Alexandri
tempus, id est, annum ejus imperii vnn, Chrisi 228
indicat. Sed recte coniiciunt Baronius, Huetius, Τil-
lemontius et Montefalconius hanc Nicopolitanam
editionem inventam potius fuisse anno 228, quod
ipsa historiæ series videtur indicare.
(5t) Euseb., Bisto. lib. X, cap. 23.
(5ὲ Concil. tom. V, pag. θ60.
(53 Euseb., Histor. eccles. lib. v, cap. 8,et 23.
(54 Aliam eæsilii hujuQcausam afert Epiphanius,
etc. Adeo omni prorsus verisimilitudhne carere hæc
historia Baronio visa est, ut dubitet an hic locus
Epiphanii textui non sit insertus et interpolatus.
Verum ad id non necesse est ut recurramus. Vel
ea sola quæ de Meletio et Ario refert Epiphanius,
manifesto argumento sunt ipsum interdum incertis
et falsis nimium se credulum præbuisse rumoribus.
Ejus itaque auctoritas non obstitit quominus Vale-
sius meræ fabulæ loco haberet eam quam affert
exsilii Origenis causam. 1 Certe auctoritati Epi-
phanii in ea re multum nocet silentium hominum
longe ipso doctiorum, quorum alii Origenem sæ-
culo quarto et quinto convitiis incesserunt, alii apo-
logiis defen.derunt. Non is profecto erat lieronymus
qui hanc ei culpam condonaret, quantacunque illam
pœnitentia eluisset. Multo minus condonasset Τheυ-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.