PG 2, col. 642

scentes super magno eximioque opere, primum
quidem Deo honorem dederunt; deinde vero mar-
tyrem acclamationibus et gratiarum actionibus pro-
secuti sunt. Postea adolescentem interrogarunt,
quo pacto servatus fuisset, quonam vitam dante,
quonam custodiente, et quonam nutriente. Puer
autem, una quidem manu tenens arcam, alia vero
indicans digito eum qui intus jacebat, interrogan-
tibus vicissim respondit: Hic mihi post Deum et
vita, et alimentum, et adversus marinas belluas
propugnaculum exstitit: hic me quotidie splendi-
dissime nutricabat.
XIII. Parentes autem, admiratione ac laetitia de-
tenti, et in fide martyris magis confirmati, per
quem filium quem putaverant mortuum, viventem
receperant, priores luctus in gratiarum actionem
converterunt, taliaque acclamarunt sancto : Quam
vere utique mirabilis Deus in sanctis suis (a), et v0-
luntatem timentium se faciens, deprecationemque eo-
rum exaudiens (b).Servasti,sancte, filium nostrum;
reddidisti nobis quem non sperabamus. Ο coelum
et terra, tuque gurges prius a nobis exsecrate, ob-
stupesce super hoc naturam excedente magno ope-
re. Esto autem tu quoque,o sancte, propitius,in iis
quae contra te afflictione contriti cum fecimus,tum
diximus: ne retribuas nobis conviciorum retribu-
tionem. Filium recuperavimus, mortuum nunc per
te suscitatum accepimus, baculum senectutis tuo
auxilio iterum habemus. Quid dicimus multa?
non triduanum sed annuum mortuum, nec lapide
sed aqua obtectum, nec a vermibus juxta corporis
naturam consumptum, sed a piscibus arbitrati
sumus devoratum, salvum per le recepimus. Euge
gratiam; euge gloriam; euge potentiam et benefi-
cium tuum, o sancte. Hoc igitur modo sanctum
cum lacrymis et acclamationibus prosecuti,puerum
tollentes, revenere domum, cunctis miraculum
enarrantes.
XIV. Quid ergo cum his conferemus? Eliam
aiunt olim filium mortuum matri propriae viventem
reddidisse (c); quod et magnum est et valde admi-
rabile. Sed et referunt, ad Elisei aliquando sepul-
crum quemdam ab aliquibus homicidisinterfectum
ac in eo projectum,statim resurrexisse ac vixisse (d):
quod priore majus est atque mirabilius. Et vero
inter eos qui ad nos pertinent, Petrus apostolorum
vertex, illam pauperum altricem viduam Tabitbam
mortuam,eadem hora precibus suscitavit ad vitam.
Hec equidem mirabilia sunt et longe clarissima.
At praesens miraculum quantum ea exsuperatl
XV. Et vide mihi atque considera miraculi excel-
lentiam. Elias quidem, ut ante diximus, modo
mortuum puerum, quique nondum refrixerat, sed
adhuc natura calorem conservabat, suscitavit. Eli-
. xvn. (ἀ) IV Reg. x111- ν

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.