PG 22, col. 1034

qui secundum illas prophetias immutabilis et in-
lexibilis, quique rursus cœlum et terram dicitur
implere solus Deus, muanifeste quidem et secundum
legem cominus invisibilis demonstratur, his verbis :
Nemo faciem meam videbit et vivet,» nunc veru
mutatus et quasi ipse suam invertens substan-
tiam, in quibusdam parvis terræ particulis con-
tineri poterat, fueratque visus nunc Abrahamo,
nunc aliis prophetis? Quæ quidem si quis ad uni
versorum Deum referat, non tantum Evangelii ver-
bis videatur dissonare, sed et prophctarum, im-
mensum hunc, et imumutabilem, nec hominibus
conspicuum prædicantium. Si vero non visum
foisse quis dicat ipsum Deum iis qui referuntur,
eosque tantummodo existimmasse se videre et
dum reipsa nihil eorum quæ videre pu-
audire,
tabant, vere aspicerent, nihil vere audirent, fal-
sa opinione deceptos, dum audire viderentur,
quid abhorrentius magisque alienum ab omnium
Dei natura, mendacii ac erroris admodum immuni?
Hoc etiam eo absurdum demonstratur, quod legi-
mus de Abrahamo Deum ipsum dicere: « Sciebam
enim quod præcepturus sit filiis suis et domui suæ
post se ut custodiant viam Domini et faciant ju-
dicium et justitiam; ut adducat Dominus propter
Abraham omania quæ locutus est ad eum ⁹,» Pro-
cul dubio hæc quasi de alio Domino ipse Domi-
nus eloquitur. Quomodo igitur existimari potest
omumnium Deum hæc dixisse? De quo enim alio
præter eum Domino præcitata verba dicta fuisse
possunt? Verum manifeste patet ex iis verba hæc
omnium Deum non decere. Demonstratum esὸ
autem non angclorum naturæ convenire. Aperte
enim, ut dixi, de angclorum manifestatione narra-
io eloquitur, eorum apparitionibus dilucide de-
scriptis. Si igitur neque angelorum, neque altis-
simi et increati omunium Dei naturæ hæc videntur
consentanea, una eorum superest solutio, si qui-
dem immutabilitatem, et inlexibilitateni, et rn-
visibilitatem increatæ reservemus substantiæ,
relatas vero Dei manifestationes Dei Verbo tribua-
muus, quod interdum et ante incarnationem pro
hominum salute visum esse, descriptaque in sa-
cris Scripturis munia exsecutum credidimuus. De
hoc enim solo post omnium Deum tetragramma-
tor. denominationem invenimus, ut Unigenito et
hæredi Patris maxime consentaneam. Optime igi-
tur noverat Abrahamus quæ sapiens, et propheta
de eodem Deo testatus est, omne scilicet quod
judicium dedit Pilio suo?, adorat eum et soli
præter alios dicit : « Qui judicas omnem terram,
nequaquam facies judicium hoeδ⁶;» quod quidem
ad angelum divino Verbo subjectum dictum esse
opinari minime justum aut verisimile; unius enim
divini Verbi maxime proprium erat, inter alia,
hæc dicere: « Num celare potero Abraham filium
meum quæ gesturus sumb⁶? » atque illud: « Scio
at

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.