PG 24, col. 115

umbram ab aestu, et in protectionem et absconsio-
nem a duritie et pluvia. ι Lavacrum regeneratio-
nis, quod prius declarabat bis verbis, ι Lava-
mini, mundi estote, ι etiam nunc aperte pollicetur.
Haec porro dicit de iis, qui cum credis Christi par-
ticipes fuissent, nec multum postea resipuerunt,
et Evangelium ipsius agnoverunt. Hinc de filiabus
Sion agit, quae in superiori clausula incusabantur
bis verbis : ι Quia exaltata‘ suntfilia: Sion, et erecta
cervice incedebant,» et caetera. Sanguinem vero
Jerusalem miro sane modo vocat caedem ibi in
Servatore perpetratam : quia isthmc causa fuit ex-
tremte loci illius vastationis. Et consideres velim
annon hic sermo apprime conveniat eum evange-
Iico illo testimonio de Servatore nostro, ubi sic
habetur, ι Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et
' igne “. ι Illud enim, ι in spiritu judicii et in spi-
ritu combustionis, ι nihil dill‘ert ab illo, ι in Spi-
ritu sancto et igne. ι lgnei vero sermones illis ad-
ν moti, peccatorum emundationem peragebant. Item-
que Salvator noster in Evangelio dicitur baptizare
non in aqua , sed in Spiritu et igne. Hoc enim
edocet Joannes, de se quidem dicens, ι Ego vos
baptizo in aqua ²⁸; ι de Salvatore autem, ι Ipse vos
haptizabit in Spiritu sancto et igne ³⁵. ι
_ CAPUT v.
Vens. I. ι Cantaho dilecto canticum Dilecti mei,
vineae meae. Vinea facta est dilecto in cornu, in loco
pingui. ι Hoc igitur cantico, quae in vinea sua ope-
ratus est enumerat, vineaeque improbitatem coar-
guit: ac ea quae ipsi eventura sunt vaticinatur. Di-
citur ergo in cornu esse, quia in Ipsa Hierosolyma
regia metropolis consistit: solet autem Scriptura
cornua regni memorare.
Vens. 2. ι Ει sepem circumposui et vallavi, et
plantavi vineam Sorec: et ardillcavi turrim in me-
dio ejus, et protorcular fodi in ea. › Sepem vero
circumposnit ei, videlicet omni pupulo, quem angelis
circumquaque munivit. Alio item modo vallavit
eam, prophetis et sanctis viris ipsam fulciens et
sustentans. Quin etiam plantavit eam vineam So-
rec, quam Symmachus interpretatur, electam.
Quae autem isthazc vinea erat, nisi plane Scriptura
divinitus inspirata, et pia: religionis sermo, vel
etiam ipsum Dei Verbum, quod in Evangeliis hac
de se docet ac loquitur, ι Ego sum vitis vera, et
Pater meus agricola est "‘l ι Ex ipso quippe prior
item populus divinarum disciplinarum plantationem
accepit. Protorcular autem fodit in ea, altare sci-
licet positum ante templum.
"' Matth. m, II. ³⁸ Joau. ι, ‘26. ³⁸ Ibid. 55.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.