PG 24, col. 531

ipso increpuit, dum surdum mutumque reddidit;
quia nimirum oportuisset eum prioribus exemplis
jam semet erudivisse, et quas passi fuerant ma-
iores [sui objurgationes, eas ad disciplinam pro-
priam convertisse.
" Ego sum Gabriel.
Quid ergo angelus ei respondet? Angela, inquit,
diliidis, qui Dco astat? ipsique mittenti non credis,
sed rei summam diflicultatem spectas? Ob hoc igi-e
tur incredulum verbum voce spoliaberis, quoad
res ipsa evenerit: nempe ut tuam noscas increduo
litatetn Deique simul potentiam.
“ Dabit illi Dominus Deus sedem Doridis patris ejus.
Thronum dicit Davidi nuntiatum, neque tamen
clatum. Semel enim , ait, juravi in sancto meo,si Da-
sidi mentiar : semen ejus manet in aeternum: et
thronus ejus sicut sol in conspectu meo. Et rursus :
Juravi Davidi servo meo, Usque in wternum praepa-
rabo semen tuum, et wdificabo in generationem et
generationem thronum tuum ". Atque hzec haud de
('arnea stirpe dicit, neque de visibili throno, sed
de illo quem angelus memorat cum Maria loquens,
qui nihil temporale habet, qui lucis instar in orbe
universo splendet, quique animas spiritaliter illu-
strat divino magisterio. Porro Jacobi domum ne
intelligas Iudaicum tantummodo populum, sed eos
omnes qui Servatoris vocatione ex universis gen-
tibus divinaa adoptionis praerogativa donantur. Iam
Dei populus modo Jacob dicitur modo Israel : idem
quippe vir fuit Israel et Jacob. Et natura quidem,
Jacob erat priscos ille populus, quia nimirum ex
Jacobi sanguine originem ducebat; adoptione au-
tem, Iacob est novus populus propter virtutis co-
gnationem: successit enim veteri novus. Itaque in
posterum super hoc populo dominabitur ille rex in
saecula, id est perpetuo. Qui quidem populus ex
operibus sermonibusque Christum agnoscet, et
huic sponte morem geret. Proiecto Christus rex
fuit quatenus Deus; ait enim: Regnum meum non
est de ltoc mundo ⁸⁸. Itno rex quoque fuit quatenus
homo : prec se enim tulit regalia opera, nempe le-
gislationem erga homines sibi subditos, guberna-
tionem eorumdem et curam , necisque pro iis obita:
meritum; qui reapse regis characteres praecipui
sunt.
“ Spiritus sanctus superveniet in te.
Deus est. inquit, qui operatur, ne ambigas ; ilte
scilicet, qui etiam senilem emortuamque naturam
corroborat, imo si velit innovat.
“ Dixit Maria: Ecce ancilla Domini, etc.
Ancilla Domini sum; tabula pictoria sum; quid-
“Gc_n.xv_tt._l7. “_(;_en._svtu_._iq._ ” Luc. ι, l9. “ ibid. 52. ⁸⁷ Psal. Lxxxw, '56 seq.
ιγιιι, 56. δ’ Luc. ι, 35. ³⁸ ibid. 58.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.