PG 24, col. 612

nam vero ratione id exsequi opus (ϊίιι 2 Clamne ac
furtim ? an coram omnibus Splendide ac manife-
ste ? Atqui haec res egregia si obscure et occulte
acta fuisset, conscio nemine, nihil profuisset :con-
Ira vero famigcrata atque omnibus exaudita , uti-
raculo suo paritura erat universalem utilitatem.
Recte igitur, quoniam oportebat ipsius organum .
morti superius apparere, atque id non c‘lam sed in
conspectu hominum fieri, mortem non fugit; alio-
qui visus esset timidus, et morte debilior creditus;
sed conflictu cum morte, tanquam cum adversario,
inito , quod mortale erat ad immortalitatem trans-
Β tulit, extremum hunc agonem pro omnium salute
et immortalitate suscipiens.
Nam priuium illi certamen l'uit contra daemones
ob polytheismi errorem destruendum; quo per-
acto , subsecutum est secundum ob dissolvendam
mortis dominationem. Conglobati enim adversus
eum daemones cum suo duce, postquam primo prazlio
terga verterant, secundum observabant, vitae Chri-
sti deinceps extremam catastropham exspectantes,
mortalis hominis linem reliquis omnibus similent
fore sperantes : neque enim unquam existimassem
mortalem naturam morti fore superiorem. At Chri-
stus post priores de daamonibus relatas manubias,
jam cutura ipsam mortem in aciem prodibat. Sic-
ut autem si quis igni impervium atque insupera-
c'hile vas aliquod demonsirare vellet', haud aliter
hanc rem miram comprobaret, quam flamma: tra-
dens quod prae manibus haberet, ac deinde incolu-
me inviblatumque igne retrahens; ita etiam quod
omnia vivificat Dei Verbum, mortale organum, quo
ad hominum ,salutem usus fuerat , morte validius
demonstrare volens , utile admodum consilium ce-
pit, corpus brevi tempore deserendi; rursusque
quod mortuum erat morti eripiendi , ut divinam
virtutem ostenderet. Atque haec prima (cur mori
voluerit) causa fuit.
Secunda fuit causa , ut demonstraret divinam
virtutem in suo corpore inhabitasse. Nam quia vi-
ctos antea morte viros , vere mortales et commu-
ι) nem linem sortitos, apotheosi donaveram homines,
et heroas deosque nominaverant, merito nos docet,
hunc unum in morte Deum verum esse confiteri,
qui praemiis relata: de morte victoria) semet exor—
naverat. Tertia habeatur mortis Servatoris causa
excerpserunt, multas operis partes amisit.
(Η) 31'"- ¹¹¹ν ὅῦνδῗτ - .. .. -.
(12) Hanc similitudinem citat ex Eusebio etiam
S. "l‘h'omas Aquinas in catena suaflsatina ad Lucam
ed. de Rnbeis t. V, ιι. 564. Videlicet ex catenis
Graecis, non originaliter ex Theophania, quam Thu-
mas nunquam vidit.
empe anima destitutum esse permit-
(1⁵)
iens.
(At!) §yr- ιιις βξ-
(15) Syr. ιιι, 59.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.