PG 25, col. 10

facti sunt, atque animum ad contraria traduxerunt.
Dem-iscentes enim ab illius qui et unus et vere est
(Deum intelligo) cognitione et amore, in diversas
posthac et singulas corporis cupiditates sese pro-
iecere. Deinde, ιιι fieri solet, cum singularum et
multarum rerutn cupiditatibus flagrarent. in illas
ferri habitu cceperuut, adeo ut eas relinquere etiam
rel‘ormidarent. Hinc factum est ut timiditates, me-
tus ac libidines in animo orirentur, nihilque illa
nisi mortale saperet. Siquidem nolens cupiditates
dimittere, mortem corporisque disiunctionem per-
timescit. Cum item ea qua: concupiscebat non as-
sequeretur, occidere et injuste agere didicit. Qua-
nam autem ratione ista omnia agat, operte 'pretium
est pro facultate exponere.
4. Postquam a rerum caelestium contemplatione
recessit anima, singulisque corporis facultatibus
prave usa, et corporis contemplatione deiectam
est, ut vidit bonum sibi esse voiuptatent, boni no-
mine, errando abusa est, atque voluptatem ipsum
verum bonum esse existimavit, non secus ac si quis
mente perculsus, gladium in obvium quemque dis-
tringendum postulaverit, idquc sapientis esse arbi-
tretur. Amore porro voluptatis irretita, eam varie
exercere cmpit. Cum enim ex natura sua sit facile
mobilis, tametsi ab his qua bona sunt sese avertit,
moveri tamen non desinit. Movetur itaque jam non
ο secundum virtutem, neque ut Deum videat: sed
inania cogitans, suas facultates alio transfert, iis-
que ad explendas suasficupiditates abutitur, ut-
pote quae libera facta sit. Ut enim se ad bona con-
vertere, sic ab iisdem se avertere potest. Α bono
autem aversa, contraria omnino cogitat. Nam a
motu plane quiescere non potest, quippe qua: ex
natura stta, ut superius dixi, sit mobilissima. illa
ergo propriae libertatis conscia. videt se membris
in utramque partem uti posse, tum ad ea quae sunt,
tum ad ea quae non sunt. Ea autem sunt, quae bona
sunt: ea vero non sunt, quae mala sunt. Porro ea
esse dico quae bona sunt, quatenus eorum exem-
plaria sunt in Deo qui vere est. Ea vero non esse
dico qua: mala sunt. quatenus, cum nihil sint, solis
hominum commentis conficta sunt. Nam cum cor-
pus babeat oculos ad res creatas Videndas. et ad
Creatorem per aptissimam earumdem rerum com-
positionem cognosccndum: cum aures habeat ad
divina oracula et Dei leges audiendum: cum ma-
nus habeat eum ad necessaria peragenda, tum ad
eas in precibus extendendae : anima, bonorum
contemplatione dimissa, ubi in his motum exercere
desiit, in contraria jam errans moveri coepit.
cum editis νομίζει,
βε) Sic δαὶς. Coll). rBasil. Anglic. Gobler. Feickm.
i ιὶι 2 anonymus. Alii cum editis μέρεσι.
ut κ οηοιιὲιιιιισ. aut cum collis μερεσι.
(26) υὺκ vta: δὲν τὰ φαῦλα. Ὄντα δέ φημι τὰ
um desunt in Busil. et Angl.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.