PG 26, col. 471

id est, si seipso exstitit et est Deus, duo igitur erunt
principia, nec ille Patris proprius erit, et merito
quidem, utpote qui non ipsius Patris, sed sui ipsius
sit. Quod si extrinsecus factus est, res creata certe
erit. Restat itaque ut eum ex ipso Deo esse dica-
mus tquod si verum est, aliud (l9) sane fuerit id
quod est ex aliquo, et aliud id ex quo est : ac pro-
inde fatendum est duo esse. Nam si duo non fue-
rint, sed haec de eodem dicantur : idem igitur sui
causa et eflectus erit, idem quod gignitur et gignit;
quod quidem absurdum ex Sabellii errore manare
oStensum est. Quod si ex ipso quidem est, nec ta-
men aliud ab eo : sequitur ut idem sit et gignens et
non gignens; gignens, quia ex se illud profert; non
gignens, quia aliud ab eo non est. Quod postremum
si admittatur, colligitur eumdem cogitatione tan-
tum, Patrem et Filium dici. Sed si id absurdum
est, igitur duo erunt Pater et Filius. Unum item
iidem erunt, quia Filius non extrinsecus, sed ex Deo
genitus est. Si quis autem Verbum, fctum sive ge-
nitum dicere reformidat, ipsumque cum Deo exsi-
stere putat tantummodo dicendum : caveat ille ne
nomine Scriptura: usitato uti refugiens, in absur-
dam incidat Opinionem, qua Deum duplicis natura:
inducat. Si enim non concedit Verbum ex unitate
esse, sed tantum cum Patre fuisse copulatum, duas
certe admittit essentias, quarum neutra alterius pa-
rens est, Idem etiam de virtute sive potentia dicen-
dum est. id autem facilius poterit intelligi, si in
Patre spectetur. Unus enim est Pater, non duo,
sed ex uno est Filius. Utergo non sunt duo Patres, sed unus : ita non duo principia sunt, sed unum.
et ex uno essentialis exsistit Filius. Rursus vero Arianos interrogemus. Nam quod ad Sabellii secta.
tores attinet, illi ex Filii notitia refellendi sunt ι Ariani vero, ex Patris notione.
4. Sic igitur disserendum est : Vel Deus est sa-
piens, nec sine Verbo sive Ratione; vel contra, sine
sapientia est et Verbo seu Ratione. Si secundum
admittitur, id per se absurdum esse liquet : si pri-
mum conceditur, rursus sciscitandum est, quonam
modo sit sapiens, nec sine Verbo seu Ratione: ex-
trinsecusne sapientiam et Verbum, an vero ex
seipso habeat? Si extrinsecus habet : aliquis igitur
prius illi dedit, ipseque, antequam acciperet, sine
sapientia ὀι Verbo sive Ratione erat. Quod si ex
seipso habet Verbum, palam igitur est ipsum ex
nihilo non esse, neque fuisse aliquando cum non
esset. Siquidem semper fuit, quippe cum ille, cujus
imago est, semper exsistat. At si responderint Deum
sapientem quidem esse nec sine Verbo sive Ratione,
(l9) Sic hic et mox , Graecum secuti, reddimus.
non, alius, ut solent loqui in scholis Theologi. Vide
Supra, pag.fi458, n_um. 4.
pra. ag. ωδ, num. 4.
(20) Regius et Seguer.._¢bv§pqxsv.
(2t) Regius. Gobler. et Felck'J, ῥπέστη. Seguer.
Bastlget Anglic, βφέστῃ. Editi , tinearum. ~Paulo
post Regius, Basil,'et_x§ttglic., μὴ αὺτοῦ-*τῷ Πα-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.