PG 26, col. 806

dem patiebatur, ut ait Petrus ⁸, divinitus autem
monumenta aperiebat mortuosque suscitabat. Δι-
que omnia quae in Evangelio habentur eadem pror- ν
sus ratione intelligentes, aflirmarunt se idipsum
sentire de incarnatione et de assumpta a Verbo hu—
mana natura.
8. Cum haec igitur ita confessi sint, hortamur vos
‘ne eos quidem qui sic profitentur , eteo pacto ver-
ba quas proferunt, interpretantur, temere eondem -
nare aut rejicere velitis , sed patius, ipsos paci stu—
dentes et sese purgantes recipiatis. Eos contra qui
haec profiteri et verba tali modo explicare renuerint,
ut suspectae sententiae homines arceatis pudoreque
alficiatis. Hos igitur ne toleretis; eos autem qui et
recte verba interpretantur et probe sentiunt, horta-
mini ne ulteriorem inter se adhibeant disquisitio-
nem , nec verbis inutiliter deeertent, neque hujus-
modi vocabulis contendant, sed in pietatis senten-
tiam conveniant. Nam qui non sic animo allecti sunt.
sed de hujusmodi tantum voculis quaestiones agitant,
et praeter 619 ea quae Nicaea: conscripta sunt, non-
nulla requirunt, nihil aliud agunt, quam quod ι pro-
ximo suo subversionem turbidam propinant”, ι ut-
pote qui paci invideant et schismata diligant. Sed vos,
ut probi homines, fidelesque servi‘ac dispensatores
Domini, quae oliendiculo‘ quidem sunt, et a eon-
cordia deterrent, compescite et impedite, omnibus-
que liujusmodi pacem anteponite, cuin sana sit tides;
forsitan Dominus nostri misertus, quae divisa fuere
eoaptabit, factoque deinceps uno ovili, omnes unum
habebimus ducem Dominum nostrum Jesum Cini-
stum.
9. Haec nos quidem (tametsi nihil prater Nicat-
nam synodum requirendum erat , neque toleranda
erant contentionis verba; attamen pacis concilian-
da: causa , et ne eos qui recte sentire cupiunt abji-
cereinus) examinavimns, et quae ipsi professi sunt
paucis dictavimus, nos qui Alexandria: relicti sumus.
idque una eum comministris nostris Asterio et Eu-
sebio: plurimi namque nostrum ad suas dioeceses
sunt profecti. Vos itaque in commune ubi conven-
tus agere soletis, haec legitote, illucque omnes con-
vocare dignemini. Aiquum enim est ut illic primum
epistola legatur , ac ibidem qui pacem optant prov
curantque , sibi invicem concilientur : ac deinceps
(52) Seg. et Gobl. ἀποϐαλεῖν.
(55) __Seg. solus sic_. Εὐσεϐίου καὶ Ἀστερίου. Aste-
rium'Orientalium, Eusebium vero Occidentalium
causam in hac synodo egisse auctor est Rufinus.
Hist. eodem, lib. ι, c. ‘29.’Purro hic Asterius is est
qui olim Arianos Serdicam properantes in via de-
seruit una cum Ario Petrarum episcopo, atque
Sardicensi synodo subscripsu. Qua de causa iisdem
Arianis auctoribus in Superiorem Africam relega-
tus, in reditu huic interfuit synodo.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.