PG 28, col. 144

gislatorem ipsum Sabbato de medio tollunt, disci-
pulosque in Sabbato alimenta sumere nolunt. Quare
in jamjam lectis, quaerit ab illis Salvator : Quid-
nam in Sabbato facere licet, benene an male?
animam servare an perdere? alimenta sumere cri-
mini datis, et caedes perpetratis? Semper enim Ju-
daei culicem percolant, et camelum deglutiunt:
semper accurate decimant rutam et olus, et quea
sunt in lege graviora non observant. Et pertran-
seuntibus discipulis indignabantur, quod spicas
manibus vellerent et comederent. Non ferro seca-
bant, quod illi sane ut opus criminati fuissent:
neque aliis utebantur instrumentis, ne culparent
Ιυόωί, non quod alimenta sumerent, sed quod ope-
rarentur. Nunc autem quid culpatis quod a Deo in
salutem datum est ? Si enim Deus vesci non prohi-
buit in Sabbato, quid illud tu vituperas, quod non
vetuit Deus ‘?
2. Transibat itaque Salvator per sata : granum
frumenti, per segetes : spirituale illud granum fru-
menti, quod cecidit in unum locum, fecundusque
resurrexit in orbem terrarum : de se quippe ipse
dicit : « Nisi granum frumenti cadens in terram
mortuum fuerit, ipsum solum manet; sin autem
mortuum fuerit, multum fructum affert 1⁵. ›› Rem
alio tractemus modo. Transibat igitur Jcsus per
sata : ipse quippe aliquando granum frumenti, ob
vim nutritivam : interdum seminator est, prout in
Evangeliis dicitur : α Ecce egressus est qui semi-
nat ad seminandum ¹⁸. ›› Spargit quidem Jesus lar-
giter sementem, fructus autem copia fit pro ra-
tione soli : nam ubi petrosa terra, facile exarescit
semen; non quidem impotentia seminis, sed vitio
terras : cum semen vividum sit, terra autem steri-
lis, quia profunditatem non habet. Cum autem
terra non retinet humorem, solares radii gravius
illapsi exsiccant sementem. Quod quidem contin-
git non imbecillitate seminis, sed vitio soli. Rur-
sum spargitur fsemen in spinosam terram : et se-
men quidem vividum est; sed a spinis suffoca-
tur, nec permittitur vis illa interior fructificare,
ob exteriorem illam molestiam. Quod si semen
bonam nanciscatur terram, non parem reddit fru-
ctum, sed trigesimum, vel sexagesimum, vel cen-
tesimum. Ejusdem namque generis semen est,
diversus autem fructus,diversa2que eorum sententiaa
qui erudiuntur.
3. Exiit igitur qui seminat seminare, et partim
praesens per sese, partim per discipulos suos Opera-
tus est. Et habetur scriptum in Actibus apostolo-
27g Anglic. prima manu, εὐμερῶς.
28 [Io ς, ante ὑγρασίαν, additur!
27 Anglic. prima manu, εὑμερῶς.
ίὲδί Πρ ς, ante ὑγρασίαν, additum est secunda
manu in Angl. _ (ν ’

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.