PG 28, col. 1498

teritorum experi ento, futurorumque præscientia
instucti. Nam etsi tempestas sedata sit, at mare
imminutum non fuit, et si secundum præterierit,
tertium remanet: ac si quod accidit remotum est,
verum adest illius causa. Sic etiam in re præsenti,
etsi spiritus concupiscentiæ pulsus fuit, attamen
haud procul est is sub cujus ditione est. Quam-
obrem indesinenter orandum, ob maris instabilita-
tem et salsuginosam inimici nequitiam. Beata igi-
tur illa, gnara tempestatum hujus vitæ, prospiciens-
que ventorum procellas, naviculæ suæ gubernacula
pietate erga Deum sua dirigebat, eamque a tem-
pestate incolumem ad salutarem portum fecit ap-
pellere, posuitque anchoram tutissimam, fidem in
Jesum.
20. Apostolica erat illius vita, fide et voluntaria
paupertate constricta, charitate refulgens atque
humilitate. Ipsa salutaris sermonis opus peregit:
Ambulabis enim, inquit, super aspidem et basiliscum,
et super omnem virtutem inimici ?³, Audicrat sane
ipsa hujusmodi vocem : Euge, serre bone et fidelis,
quia super pauca fuisti fidelis, super multa te consti-
uam ⁴. Quæ quidem sententia licct referatur ad
dona, attamen hoc loco sic intelligatur: Quia cor-
porali vicisti prælio, etiam de spirituali victoria me
auxiliante tropæum eriges. Noscant fidei tuæ ma-
gnitudinem principatus et potestates a famulo meo
Paulo memoratæ: nam quæ superasti contratias
potestates, cum præstantioribus versaberis.
21. Ad huncergo modum solitaria secedens, bσ-
nis operibus vacabat. In dies autem cum virtutes
illius lorerent, bonus odor præclarissimorum ejus
laborum ad multos permeavit: Nihit enim, inquit,
est occultum quod non reveletuν , Solet quippe
Deus eos qui se diligunt, etiam per sese notos fa-
cere, ad correctionem fructumqueaudientium. Τunc
igitur ex divini Numinis consilio, cœperunt non-
nullæ illam adire, et ad utilitatem suam colloquia
cum ea miscere, ex colloquiis enim viæ illius ra
tionem lucrantes sæpius accedebant, profectus am-
plioris percupidæ. Nam pro recepto more rogabant
eam : qus via salutem consequi oportet. IIla graviter
ingemiscens, magna effusa vi lacrymarum, rem se-
cum perpendebat, ac quasi perlacrymas respondis-
set interrogantibus, in silentio iterum se contine-
bat. Illæ vero una vim afferebant ut loqueretur ma-
gnalia Dei : erant enim solo rei spectaculo stupore
perculsæ. Rursumque rogabant eam ut loqueretur.
Demumque vi compulsa, post diuturni tempois
quietem ac silentium, humili voce eam Scripturæ
protulit sententiam : Ne facias violentiam pauperi,
inops enim est ?⁶, Hoc dictum illæ libenter excipien-
tes, quasi mel et favum degustassent, vehementius
instabant interrogando, vocabulis dcinceps ex Scri-
ptura mutuatis urgebant dicebantqueilli: Gratis ac-
s Matth. α, 26. ⁵ roν. ααn, 22.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.