PG 28, col. 1507

ris adhuc in cogitatione ceu in caverna latet ho-
-.κ- -Δ -..ξηεικ ι ιο· ι ι an ._ . -
suggerit eis quae solitario vivunt. Sed non oportet
assentiri pbantasmatibus, quia scriptum est : Si
Spiritus potestatem habentis ascenderit super te,tocum
tuum ne dimiseris ⁷⁵. In hisce namque rebus con-
sensus estcum saeculari fornicatione comparandus:
Potentes enim, inquit. potenter tormenta patientur".
Magnum igitur est adversus fornicationis spiritum
certamen. Illudque et caput malorum adversarii ad
animae perniciem. Quod innuens beatus Job dice-
bat de diabolo: Qui habet virtutem in umbilico ven-
tris ⁷⁷.
27. Multis itaque variisque machinis stimulum
fornicationis admonet diabolus hominibus Chri-
stum diligentibus. Quin etiam saepe nefarius ille
veterator faternum amorem transmutavit in suam
malitiam.Etenim virgines qua nuptias, qu luxum
omnem saeculi fugerant, per fraternum affectum
supplantavit : insuperque monachos qui omnia fo-
nicationum genera et ipsi profugerant, vulneravit
ac decepit per religiosum oolloquium.Hoo est enim
inimici artificium, alienis se obtegere, ‘sua vero
clanculum obtrudere: Ostendit granum frumenti,
ibique supponit laqueum.Et vero arbitror de hisce
dicere Dominum : Qui veniunt (id vos in vestimento
ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces ⁷⁸.
28. Quid ergo ad hoc agendum? Simus prudentes
sicut serpentes, et simplices sicut columbae π : calli-
dum contra laqueos ejus adhibentes consilium (80).
Nam illud : Estote prudentes sicut serpentes, dictum
est, ut diaboli nobis impetus non lateant. Nam si-
mile ex simili cilissimam comparat notionem. Go-
lumbea vero simplicitas ostendit puritate actionis.
Omne igitur bonum opus consistet in fuga deterio--
ris. Quomodo autem fugiemus quod ignoramus?
Quamobrem oportet ut intellecta inimici nequitia,
caveamus ab ejus perniciosis machinamentis ; ait
enim : Circuit. quaerens quem devoret ⁸ο. Et escae
eius electae ει. Itaque semper vigilandum est. Si-
quidem per externas res impugnat, et per internas
cogitationes subigit. Et quidem plus nocet per in-
teriora ; nam diu noctuque spiritualiter accedit.
29. Cujusnam ergo rei est opus ad hoc bellum ? D
022 profecto laboriosa exercitatione et puris pre-
cibus. Et haec quidem generaliter in omni exitiosa
cogitatione sunt remedia. Verum necesse est insu-
per peculiaribus quibusdam uti consiliis, ad prae-
sentem animae pestem depellendam : atque instante
turpissima cogitatione ei opponere contraria. Nam
si in regione mentis formosi vultus phantasia exsti-
terit, id ratione castigandum oportet, quae simula-
Eccle. 11,14. τε Sap. v1, 7.
ππ Job. xc, ιι.
⁸ί Habac. ι, 16.
(88) In Vitis PP. l. γι, 1, 2.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.