PG 28, col. 154

ritum : qui secundum carnem quidem Davidis fi-
lius; secundum spiritum autem Davidis Dominus :
qui ex radice .lessaa germinavit. Virga mirabilis,
quae Judaeorum genus conterit, gentium vero po-
pulum quasi gregem colligit. Ipse quippe est qui
dixit: Ducam vos sub virga mea. Multaque mentio
est de virga Jesu. Dixit igitur ad Judmos : ‹‹ Nonne
legistis quid fecerit David, quando esuriit ipse, et
quicum eo erant? quomodo intravit in domum
Dei, et panes propositionis accepit et comedit,
quod non licet facere nisi solis sacerdotibus 2°?»
Sapiens itaque auditor, peritusque ecclesiastico-
rum dogmatum et lectionum, historiam probe no~
vit, nec eget explicatione. At quandoquidem mul-
tus nobis nuper confluxit populus, qui nonnisi le-
vem divinorum eloquiorum cognitionem auditu
cepit, neque sententiarum profunditatem in mente
apprehendit; operae pretium mihi videtur, histo-
riam cursim explanare : ut sciamus qua de causa
illam memoravit Salvator. lnter priscos rex fuit,
nomine David, prius pastor, postmodum rex. Non
quod regnum invaserit, sed Saule ob peccatum
suum abjecto, unctus est David θ. Samuele. Ad
regnum inunetus non statim regnum occupavit;
multis quippe annis Sauli servivit: ao demum
cum Deo placuit, regnum adiit. Ineidiis igitur ap-
petebatur a Saule, cui beneficia contulerat, insidiis
item ab Absalom, proprio filio.
9. Haac revera contigere Davidi : hic vero quas-
dam prae se fert Christi adventus imagines. Par
fuit enim proavum, pronepotis sui aliquas proferre
similitudines. ι( Liber generationis Jesu Christi fi-
lii David ³⁰.›› Sed in altero rerum similitudines
non aequales sunt. Esto similis servus Domino;
non tamen par erit, licet habeat quaedam simili-
tudines. Pastor David, pastor item Christus. « Ego
sum, α inquit, ι pastor bonus 3‘ ; ι sed pastor ille
λ
1
ί
1
ί
pecudum, hic pastor animarum. Rerum quidem
similitudo, sed magnum discrimen dignitatis. Unxit
Davidem in regem sacerdos Samuel: baptizavit
Salvatorem Joannes, utpote sacerdos et ipse. Simi-
litudo quidem hic rerum est, sed magna differentia
personarum.Unctus David in regem, non statim
regnum occupavit : multis quippe annis sustinuit
Sauli servire; Salvator quoque noster genitus rex
ante saecula, nec temporale possidens regnum, sed
ante omnia saecula rex ex rege Deo genitus, id su-
stinuit : ‹‹ Non rapinam arbitratus est esse se eaqua-
lem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi
accipiens ³² »; ut absolveret ceconomiam. Persecutus
est Devidem Saul, persecutus est Christum Hero-
⁸³ Philipp. ιι, 6, 7.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.