PG 31, col. 566

reminiscaminidn quibus ait ille : Optimum quidem
esse eum qui ex‘ seipse ea quae decent perspicit;
bonum vero eum qui demonstrata ab aliis sequis
2. Neque vero miremini, si vobis quotidie ad
praeceptores euntibus, et cum veteribus viris, iis-
que prtestantissimis consuescentibus. per ea qua
reliquerunt scripta, dicam me ex me ipso condu-
cibilius quiddam adinvenisse. Accedo igitur, id vo-
bis consilii daturus, ut ne semel vestri animi gu-
Β bernaculum bis viris permittentes quasi navigii
alicujus, quacunque duxerint,hac sequamini: sed
quidquid in eis utile fuerit carpentes, cognoscatis
quid etiam contemni oporteat.Qnae igitur sint hinc,
quoque modo discernamus,boe jam docebo, inde
exorsus. Nos, adolescentes, humanam hanc vitam
nihil omnino esse arbitramur, nec quidquam bo-
num omnino putamus,aut nommamugquod utilita-
tis nobis aliquid solum in hoc levo afferat. Non
avorum splendorem, non vires corporis, non pul-
chritudinem, non magnitudinem, non honores de-
latos ab omnibus hominibus, non regnum ipsum,
non quidquid humanum dici potest,magnum nobis
videtur, imo ne votis quidem dignum censemus,
neque habentes respicimus: sed spe procedimus
longius, et ad alteram vitam comparandam facimus
omnia. Quin igitur prodesse nobis possunt ad il-
lam acquirendam, ea et amplecti, et totis viribus
prosequi oportere dicimus : qum vero ad eam non
attinent,velut pretii nullius digna contemnere.Quaa
autem haec vita sit, et ubi et quomodo nobis du-
cenda, ut fuerit longius exponere quam praesens
institutum sinat, ita fuerit auditorum majorum
quam vos estis, audire. Tantum dicam, etque ex
hoc fortasse vobis satis ostendero, quod si quis-
piam omnem simul ex quo homines nati sunt feli-
citatem sermone complexus, in unum coacervare-
rit, eam tamen comperiet ne minimae quidem bo-
norum illorum parti mquiparandam esse : sed om-
nia prmsentis vitae bona plus a minimo futurorum
dignitate distare, quam a rebus veris umbra et
somnium. lmo vero ut exemplo magis idoneo utar,
quanto anima omnibus praestat corpori, tanta est
et utriusque vitae differentia. Ad hanc autem de-
ducunt sermones sacri,per arcana nos erudientes.
Sed, dum per aetatem non licet intelligentiae eorum
altitudinem audire et assequi, interim in aliis scri-
ptis non omnino diversis quasi in umbris quibus-
(24) C_o_lb._primus μέρει τῷν-μεγέθει τῶνηΑΙὶιῙιιαιιιο
post editi ἀξίαν ἐφεστηκότα. Libri veteres ἀφεστηκότα,
fati; Colbertini‘ secundus et tertius ᾄπορῥὴτων
δογμάτων. Sed ultima _v0_x neque in vulgatis, neque
ln'aliis veteribus libris invenitur.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.