PG 32, col. 1379

sunt erga liberos. Quemadmodum enim illis, ut
essent, ex aequo tribuere : ita aequum est, ut eis
vitae agendae facultatem pari aequalique ratione
suppeditent. Cave imiteris earum avium, quibus
unges adunci sunt, crudelitatem : quae ubi vide-
rint suos fetus jamjam volatui maturos, alis eos
verberantes ac expellentes, ex nido ejiciunt, ac
deinceps nullam eorum curam suscipiunt. Amoris
vero cornicis erga suos pullos aemulum te praesta,
qua ipsos jam volantes comitatur, alimoniamque
subministrans, illos diutissime enutrit.
3. Is enim qui mente infans et imprudens est,
ab eo nihil differt. qui aetate est infans : Canities
autem est prudentia in hominibus ⁸⁸. (l) Nam revera
plus confert ad senioris commendationem senec-
tus mentis, quam crinium albor. 587 Etenim si
quis ad exemplum sapientis Danielis corpore qui-
dem juvenis sit, mente vero canus, is potiori jure
pluris aestimandus est, quam qui corporis canitiem
cum animo impuro circumferunt. Nam ad Da-
nielem, cum adhuc puer esset, et aetate sensibili
junior, sed spiritali prudentiae canitie cohonesta-
tus, gratia transiit presbyterii. Sic nonnunquam
accidit, senioribus vitam negligenter desidioseque
ducentibus, juniores, eo quod prOpter canescen-
tem in ipsorum animis virtutem seniores sint,
praestantiores inveniri. Gravissima autem poena
est ab insipiente juventute gubernari civitatem.
(2) Est enim adolescentia levitati obnoxia et ad
flagitia prona: cupiditates effrenatte, belluinae
irae, petulantia, contumelia, superbia et arrogan-
tia, vitia sunt una cum juventute enutrita. Exci-
tatur invidia adversus virtute praestantissimum,
suspiciones habentur adversus domesticos. Innu-
merabilium malorum turma juventutem comitatur,
quorum omnium consortes esse subditos necesse
est. Quippe principum vitia calamitates sunt sub-
ditorum. (3) Hinc illa ante postremam Jerosolymo-
rum expugationem fluxere mala, cum inter se
pugnantes, seditione et caede civitatem implevere,
neque a suis hostibus ipsos undique obsidentibus
ad concordiam qua: necessaria erat, cives sunt ad-
ducti : sed extrema sibi metuentes, civitate tantum
non capta, dejectis muris, hostibus ingredientibus,
in se invicem dominii ac primatus obtinendorum
studio invaserunt. Atque haec ideo patiebantur,
quod ablatus esset ab eis propheta, conjector, se-
nior, et admirabilis consiliarius: contra, supra
ipsos constituti essent adolescentes principes. eis-
⁸⁶ Sap. ιγ, 8.
(1) Ex comment. in Isa., 451.
2) una, 453.
3) lbid., 455.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.