PG 32, col. 239

In inglese: The Letters 5

dere volumus, tempus vitae nobis non sufficiet;
nec si homines omnes nobiscum gemant, infortu-
nio planctum adaequare poterunt: imo etiamsi
fluviorum aquae lacrymae fiant, nequibunt casus
illius lamenta explere.
2. Sed si velimus Dei donum, quod cordibus
nostris indidit, nunc promere, rationem dico so-
briam, quia et in rebus secundis modum novit ani-
mabus nostris prmstituere, et in tristioribus casi-
bus res humanas in memoriam revocare, nosqw
atlmonere eorum, quae et vidimus et audivimus,
vitam videlicet iniortuniishujusmodi esse refer-
tam, ac multa calamitatum humanarum esse
exempla, et praeter haec omnia mandatum Dei esse,
ut qui in Christum credunt, non lugeant mortuo-
rum causa, ob spem resurrectionis ; ac patientiae
magna magnas esse apud certaminum judicem co-
ronas gloriae repositas: si igitur rationi permiseri-
mus uthac nobis occinat, licebit fortasse modicum
aliquod malilenimem 78 invenire.Quare adhortor
te, ut strenuum athletam, ut contra plagae magnitu-
dinem obtendaris, nec succumbas ponderi doloris,
neque absorbearis animo: persuasum habens, etsi
rationes eorum quae a Deo dispensantur, nos latent;
at profecto quod a sapiente nosque amante dispen-
satur, accipiendum, etiamsi molestum sit. Novit
enim ipse, quomodo unicuique dividat quod utile
est, et quam ob causam inaequales vitae terminos
nobis praestituat. Est enim causa aliqua hominibus
indeprehensa, ob quam alii quidem citius hinc
abripiuntur, alii vero diutius in hac calamitosa vita
ad aerumnas perferendas relinquuntur. Itaque in
omnibus adorare illius in nos amorem debemus,
nec aegre ferre : memores magnae illius et celeber-
rimae vocis, quam magnus ille athleta Job emisit,
cum in uno convivio liberos decem exiguo tempo-
ris momento oppressos vidit : Dominus dedit, Do-
minus abstulit; sicut Domino visum, ita et factum
est“ . Admirabilem illam vocem nostram faciamus:
par merces a justo judice paria preclare facta
designantibus. Non sumus filio orbati : sed resti-
tuimus ei qui mutuo dederat: neque exstincta est
illius vita, sed in melius transmutata: nec humus
dilectum nostrum obtexit, sed coelum suscepit.
Paulisper exspectemus, et una cum eo quem de.
sideramus, erimus. Neque longum est tempus se-
δι Job. ι, 21.
(25) Ἐκείνη τοῦ οἴκου. Sic tres antiquissimi co-
diées pro eo quod eratin editis τοῦ -οῖκου ἐκείνου.
in iisdem codicibus legitur καὶ τῶν ψυχῶν, quod
in editis deerat.
(26) Tu... ῥεύματα. Sex codices habent τὸ...
ῥεῦμα. Sed cum vulgata lectio exstet in tribus aliis

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.