PG 33, col. 1331

Fortitudo mea: te enim solum semper,Deus,diligo:
Ipse firmamentum et auxilium meum etdefensor es.
Spes mea es, et meorum protector Operum :
SOlidum vita: cornu et propugnans robur.
Laudans te precibus hostium manus efl‘ugiam.
Dolores mortis circumdederunt graves.
Torrentesque conturbarunt immensi iniquitatum.
Tartareorum me cruciatus circumdederunt bara-
[throrum :
Texti vero me praemiserunt asperae laquei mortis
Sed ego invocavi sollicitus Deum in angustia,
De cqalo Regis auxiliatricem manum clamans.
De sancto vocantis meam vocem exaudivit templo:
Clamor meus currat in aures fideles Dei.
Terra gravis commota est : tremor vero eam occu-
[pavit totam :
Alicunde excelsorum montium conturbata sunt
_ [fundamenta.
Divinam horrentia bilem et iram Regis
Immortalis irascentis ingens excitabatur fumus,
Et igni illuminans beati robur surgebat vultus :
Carhoues ab eo ardentes succensi sunt.
De caelo descendit, coelum ignitum inclinans:
Immortalis ferebatur caligo sub pedibus Dei :
Ascendens curribus suis volavit super cherubim :
Volavitvelocium ventorum pennis elevatus,
Tectus caligine: hoc enim voluit auxilium capere.
Circum ipsum circumdans inclytum posuit tegu-
[mentum,
Veluti aetherem nubis latens aqua,
Transierunt nubes suis prae fulgoribus;
Carbones concitati ignis miscebantur grandini.
Tunc intonuit et de caelo Deus ipse.
lmmorlali vero Altissimus ab aethere resonuitvoce:
Divinis dissipavit volubilibus sagittis.
Omnes simul conturbati sunt prae fulguribus crebris:
Humidi vero apparuerunt puri tunc fontes,
Et totius feracia fundamenta visa sunt terrm,
Immortalis : tuam enim omnia timent increpatio-
[nem :
Spiritus timuerunt tui tantam inspirationem e‘
[iram.
De caalo misit, cito vero me liberavit necessitate :
De vero sonoris me cito assumpsit fluentis :
Eripiet de inimicis me, quibus ingens robur,
Virisque malevolis, quoniam fortiores sunt me.
Debili praavenerunt in die armati,
Et meus Rex protexit : confirmavitvero conatum:
Audentem vero statuit in latis viis.
Eripiet de inimicis me,ca:aterum osores redarguet.
Mercedem secundum justitiam, et dignam gloriam
[tribuat :
Nostrarum hoc lucrum puritatis manuum.
Quoniam Immortalis charas custodivi vias :

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.