PG 33, col. 52

cujus judicium aliquod saltem instruendum erat.
Nec ullis satis certis monumentis constat Arianos
savitiam in alios a supra dictis episcopos exercuisse
ante an. 351 et victoriam de Magnentio reporta-
tam, post quam se Constantius Arianis magis ad-
dixit. Cum enim Socrates loco citato et Sozomen.
lib. ιν, cap. 2, nonnullas alias statim post obitum
Constantis episcoporum catholicorum dejectiones
assignet, ibi tam multa adversus rectam ordinatio-
nem tempornm peccant, ut nihil certi possit ex sola
eorum auctoritate constitui. Mihi vero persuasum
est, Maximum ab Acacio neque anno 349 neque
24. Quo anno vitam vel episcopatum clauserit
Maximus, non satis definite affirmare possumus,
quin Cyrilliani episcopatus initia primum assigna-
verimus. [XX] Cyrillus non serius an. 35t initio
Hierosolymorum episcopus fuit. Eodem enim anno,
mense Maio, die septima,epistolam ad Constantium
dedit, ut idoneis argumentis probavimus in admo-
nit. praevia ad hanc epistolam, num. lO. Nec etiam
multo ante ordinatus erat, has enim primas esse
litterarum ac sermonum suorum primitias, decla-
rare videtur his verbis, num. l : Primas hasce ea:
Hierosolymis ad te, Deo dilecte imperator, littera-
rum primitias mitto; et num. 7 : Has tibi nostro
rum sermonum, Deo dilectissime imperator, o/Terro
voces. Qum tamen non nimium urgenda, quasi pri—
mas omnino hasce litteras a consecratione sua de-
disset aut voces pronuntiasset; nec aliud forte signi-
ficant, nisi has esse primas a se ad imperatorem con-
scriptas litteras Non ibi notam facit Augusto ordina-
tionem suam, nec verbo quidem recens acceptae
consecrationis meminit. Facile tamen in omnium
fere judicio acquiesco, qui hanc epistolam initio
Cyrilliani episcopatus datam pronuntiant. Sed
nulla mihi videor ratione prohiberi, quominus il-
lum mensibus aliquot vel anno etiam integro anti-
cipem. Quare consecratum illum an. 350 credi-
derim, quando pax Ecclesiae constabat. iam de
extremo Maximi anno agendum. Si Socratem. So-
zomenum. aliosque, qui depositionem Maximi cum
muni nonnisi an. 351 vel 352, vita vel episcopatu
cessisse, consequens erit. Sed horum a nobis jam
explosa num superiore sententia est. Hieronymus
in Chronico ubi tempora digerit, Maximum an. 349
mortuum facit. Cui nihil certius ac fundatius op-
poni potest; sub extrema anni 349 tempora deces-
sisse illum oportet.aut potius anni sequentis initio,
qui anno 349 concilium transeunte Athanasio cele—
braverat.
25. Sedem aliquandiu vacasse idem testis est
Hieronymus, dum ait Maximo mortuo, Acacium et
caeteros episcopos Arianos Cyrillo episcopatum pro

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.