PG 34, col. 474

II. Quemadmodum enim corpus oculum habet
ducem, et ipse oculus videns totum corpus in
rectam id viam deducit. Statuas mihi, transire
quemdam perloca silvestria, spinosa et lutosa,ubi
et ignis erumpat, et gladii affixi,et praecipitia sint,
et multae aquis. Jam ergo agilis ille, sedulus et
immotus, habens oculum ducem, omnino attente
transit loca illa difficilia, continens undequaque
manibus et pedibus tunicam suam, ne a fruticibus
et spinis discerpatur, aut luto commaculetur,aut a
gladio diffindatur. Et oculus totum corpus dirigit,
lumen ipsius exsistens, ne per praecipitia disrumpa-
tur, autaquis immergatur, aut casu difficili laeda-
tur : sic ergo alacris ille et cautus transgrediens
coarctata veste sua, summa animi sobrietate, ab
oculo recta deductus, non seipsum solum illaesum,
sec et tunicam suam incombustam et indivisam
conservat. Si vero quispiam minus alacer, tardus,
segnis, socors, lentus et ignavus haac loca trans-
grediatur, tunica ejus hinc inde diffluens, frutici-
bus et spinis dicerpitur, aut igni comburitur, eo
quod eam non strenue contineat; aut ab affixis gla-
diis diffinditur, aut cceno polluitur,et,utbreviterdi-
cam, citius perdit elegantem ac novam illam ve-
stem, propter negligentiam, oscitantiam et igna-
viam suam. Quinimo, si minus diligenter et ala-
criter oculo attendat, aut incidet in foveam, aut
aquis demergetur.
εἰ δε μὴ καλῶς καὶ εὐθέως τῷ ὀφθαλμῷ προσέχει, καὶ αὐτὸς
Ill. Eodem modo et anima, quae tunicam cor-
poris gestat, veluti praeclaram vestem, pollens
facultate discernendi, quae dirigit totam cum cor-
pore animam, transeuntem per nemora et spinas
vitae, et per caanum, et ignem, et praecipitia, hoc
est, cupiditates et voluptates, et reliquas hujus
saeculi absurditates, ubique debet sobrie, fortiter,
diligenter et attente continere et observare se
ipsam, et tunicam corporis, ne dilaceretur inter
frutices et spinas hujus mundi, ut sunt sollicitu-
dines, negotia et curae terrestres ; aut ab igne con-
cupiscentiae comburatur : ea velut induta oculum
avertit, ne videat malitiam: similiter et aures,
ne audiant detrectationes : linguam, ne loquatur
vana ; manus et pedes ab actionibus et studiis inho-
nestis. Habet enim anima voluntatem avertendi, et
avocandi membra corporis ab inhonestis specta-
culis, ab auscultatione ejus quod malum et turpe
est, a sermOne minus decenti, et officiis mundanis
ac perversis.
IV. Avertit etiam seipsam anima ab occupatio-
nibus mentis minus piis, observans cor, ne cogita-
tiones ejus per mundum hincinde circumagantur:
et sic non absque pugna et labore, ex omni parte

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.