PG 35, col. 1083

In inglese: Select Orations of Saint Gregory Nazianzen 21.0

laudans, Deum laudabo. a quo virtus hominibus
fluit, illudque, ut per cognatam illuminationem ad
eum evehantur, vel potius reducantur. Nam cum
multa et magna sint, atque adeo tot et tanta, ut
nemo ea sermone complecti possit, qua: nos a Deo
jam habemus, jamjamque habituri sumus; maxi-
mum tamen et humanissimum est, propensio ad
eum atque familiaritas. Nam q uod rebus sensibilibus
est eo], hoc iis, quae animo et ratione intelliguntur,
est Deus. llle enim mundum hunc aspectabilem
collustrat, hic invisibilem ; ille corporis oculos ita
afficit, ut lumen ipsius intueri possint, hic mentes
divinas reddit. Atque ut ille, cum, et iis quae ocu-
lorum sensu praedita sunt. et iis quae aspectu sen-
tiuntur, hanc vim tribuat, ut et illa videre, ct haec
visu percipi possint, interim tamen ipse omnia,
quae oculis subjecta sunt, pulchritudine antecellit:
eodem modo Deus, cum tam iis, quae intelligentia
utuntur, quam quas mente et intellectu comprehen-
duntur, hoc afferat, ut illa et intelligant, et haec in-
telligentia percipiantur, ipse tamen intelligibilium
omnium summus est vertex, in quo desiderium
omne consistit ac defigitur, et nequaquam supra eum fertur. Nec enim quidquam sublimius habet
aut omnino habebit mens ulla, quantumvis philosophica sit, et altissime tendens, ac summe curiosa.
Hoc etenim rerum omnium expetendarum extremum est, quo cum pervenerimus, omnis speculatio
conquiescet.
II. Cuicunque igitur terrena mole per rationem
et contemplationem perrupta, solutaque 887 hac
carnali, sive nubes, sive obvelatio dicenda est, cum
Deo commercium habere, ac purissima: luci, quan-
tum humana: naturae datum est, commisceri licue-
rit, is duplici nomine beatus praedicari debet; tum
quod hinc sursum ascenderit, tum quod deifica-
tionem illam sit consecutus, quam verum et since-
rum philosophis: studium conciliat, ac mentis su-
pra terrenum binarium elatio, propter eam, quam
in Trinitate intelligimus, unitatem. Qui autem ob
animm cum corpore conjunctionem deterior factus
est, ac luto usque adeo haesit, ut nec in veritatis
radios mentis aciem intendere, nec supra inferiora
hinc assurgere queat, idque cum desuper originem
traxerit, et ad supera vocetur, illum hec caecitate
miserum existimo, etiamsi res hujusce vita; illi ex
animi sententia fluant, tantoque etiam miserio-
rem, quanto magis a secundo ao felici fluxu delu-
“ Matth. xxii, 32.
29) Θεὸς, ὡς οὐ νεκρῶν Θεὸς, ἀλλὰ ζώντων.
‹‹ Non ut mortuorum Deus, sed viventium. » Sic
ᾖδες. ρὶυξοε,ρυο (ξοὶεὶηριι. etc: Deest i‘n ed,
ὡς’οῥ νεκρῶν Θεός. In quibusdam legitur, ὡς οὐχὶ
νεκρῶν Θεός.
Συγγενοξς. ΟΞ. 1 addit ἡμῖν. ‘ ι
31) Αὐτόν. Sic Begg. a, c,'d, undecim Colb.,
Jes., etc. In ed., αὐτό.
(32) Ἠλιοειδεῖς... θεοειδεῖς. ι( Solem videntes...
Deum videntes. ›› Haec utriusque vocis esse vide-
tugsigniflcatio. Quare hic locus sic reddi potest:
ε Ille efficit, ut corporis oculi solem videant, hic

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.